B. MARIA VIRGOOMNIUM GRATIARUM MEDIATRIX |
die 31 Maji
B. MARIAE VIRGINIS
OMNIUM GRATIARUM MEDIATRICIS
Introitus Hebr. 4, 16
ADEÁMUS cum fidúcia ad thronum grátiae, ut misericórdiam consequámur, et grátiam inveniámus in auxílio opportúno. (T. P. Allelúja, allelúja.) Ps. 120, 1 Levávi óculos meos in montes: unde véniet auxílium mihi. V/. Glória Patri.
DÓMINE Jesu Christe, noster apud Patrem mediátor, qui beatíssimam Vírginem matrem tuam, matrem quoque nostram et apud te mediatrícem constitúere dignátus es: concéde propítius ; ut quisquis ad te benefícia petitúrus accésserit, cuncta se per eam impetrásse laetétur: Qui vivis et regnas cum eódem Deo Patre.
OMNES sitiéntes, veníte ad aquas: et qui non habétis argéntum, properáte, émite et comédite: veníte, émite absque argénto et absque ulla commutatióne vinum et lac. Quare appénditis argéntum non in pánibus, et labórem vestrum non in saturitáte ? audíte, audiéntes me, et comédite bonum, et delectábitur in crassitúdine ánima vestra. Inclináte aurem vestram, et veníte ad me: audíte, et vivet ánima vestra. Ecce gentem, quam nesciébas, vocábis: et gentes, quae te non cognovérunt, ad te current propter Dóminum Deum tuum, et Sanctum Israël, quia glorificávit te.
Graduale Eccli. 24, 25-26 In me grátia omnis viae et veritátis, in me omnis spes vitae et virtútis. V/. Transíte ad me, omnes qui concupíscitis me, et a generatiónibus meis implémini.
Allelúja, allelúja. V/. Salve, Mater misericórdiae, Mater spei et grátiae, o María. Allelúja.
Post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur
Tractus Ap. 22, 16-17 Ego sum radix et genus David, stella pléndida et matutína. V/. Et spíritus et sponsa dicunt: Veni. Et qui audit, dicat: Veni. V/. Et qui sitit, véniat ; et qui vult, accípiat aquam vitae gratis.
Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:
Allelúja, allelúja. V/. Isai. 60, 4 Leva in circúitu óculos tuos, et vide: omnes isti congregáti sunt, venérunt tibi. Allelúja. V/. Fílii tui de longe vénient, et fíliae tuae de látere surgent. Allelúja.
IN illo témpore: Stabant juxta crucem Jesu mater ejus, et soror matris ejus María Cléophae, et María Magdaléne. Cum vidísset ergo Jesus matrem, et discípulum stantem, quem diligébat, dicit matri suae: Múlier, ecce fílius tuus. Deínde dicit discípulo: Ecce mater tua. Et ex illa hora accépit eam discípulus in sua.
Credo.
Offertorium Jerem. 18, 20 Recordáre, Virgo Mater, in conspéctu Dei, ut loquáris pro nobis bona, et ut avértat indignatiónem suam a nobis. (T. P. Allelúja.)
MATRIS tuae ac mediatrícis nostrae précibus, Dómine, quaésumus: haec hostiárum oblátio nosmetípsos, tua grátia largiénte, tibi perfíciat munus aetérnum: Qui vivis.
Praefatio de beata Maria Virgine Et te in Festivitáte.
Communio Esther 15, 17 Valde mirábilis es, o María, et fácies tua plena est gratiárum. (T. P. Allelúja.)
SUBVÉNIAT nobis, Dómine, beátae Maríae Matris tuae ac nostrae mediatrícis orátio: ut per haec sacrosáncta commércia, tua grátia largiénte, ad redemptiónis aetérnae proficiámus augméntum: Qui vivis.
AMDG et BVM
Nessun commento:
Posta un commento