"OBSECRO Te, dulcissime
Domine Iesu Christe,
Vulnera tua sint mihi
cibus potusque, quibus pascar inebrier atque delecter.
Aspersio Sanguinis tui sit mihi
ablutio omnium delictorum meorum.
Mors tua sit mihi vita indeficiens,
In his sit mihi refectio, exsultatio, sanitas et dulcedo
cordis mei:
Qui vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen."
*
Imménsa et una,
Trínitas,
cuius
potéstas ómnia
facit
regítque témpora
et
exstat ante sæcula,
Tu
sola pleno súfficis
tibi
beáta gáudio;
tu
pura, simplex, próvida
cælos
et orbem cóntines.
Omnis,
Pater, fons grátiæ,
Lumen
patérnæ glóriæ,
Sancte
utriúsque Spíritus
intermináta cáritas,
Ex te
supréma orígine,
Trias
benígna, prófluit
creáta
quicquid sústinet,
quicquid decóre pérficit.
Quos
et coróna múneras
adoptiónis íntimæ,
nos
templa fac niténtia
tibi
placére iúgiter.
O viva
lux, nos ángelis
da iungi in
aula cælica,
ut grati amóris láudibus
te concinámus pérpetim. Amen.
PER COR AMANTISSIMUM
BEATISSIMAE MATRIS TUAE,
EXAUDI NOS JESU!