Visualizzazione post con etichetta De Imitat. Christi. Mostra tutti i post
Visualizzazione post con etichetta De Imitat. Christi. Mostra tutti i post

mercoledì 30 ottobre 2013

De amore Iesu super omnia.



Libro II, CAPITULUM VII.

De amore Iesu super omnia.

1. Beatus qui intelligit quid sit amare Iesum: et contemnere se ipsum propter Iesum. Oportet dilectum pro dilecto relinquere: quia Iesus vult solus super omnia amari. Dilectio creaturæ fallax et instabilis: dilectio Iesu fidelis et perseverabilis. Qui adhæret creaturæ, cadet cum labili: qui amplectitur Iesum, firmabitur in aevum. Illum dilige et amicum tibi retine; qui omnibus recedentibus te non relinquet: nec patietur in fine perire. Ab omnibus oportet te aliquando separari: sive velis sive nolis.

2. Teneas te apud Iesum, vivens ac moriens et illius fidelitati te committe: qui omnibus deficientibus solus te potest iuvare. Dilectus tuus talis est naturæ, ut alienum non velit admittere; sed solus vult cor tuum habere: et tamquam rex in proprio throno sedere. Si scires te bene ab omni creatura evacuare: Iesus deberet libenter tecum habitare. Paene totum perditum invenies: quidquid extra Iesum in hominibus posueris. Non confidas nec innitaris super calamum ventosum; quia omnis caro faenum, et omnis gloria eius ut flos faeni cadet (1a Petr. 1, 24).

3. Cito decipieris: si ad externam hominum apparentiam tantum aspexeris. Si enim tuum in aliis quæris solacium et lucrum: senties saepius detrimentum. Si quæris in omnibus Iesum: invenies utique Iesum. Si autem quæris te ipsum, invenies etiam te ipsum: sed ad tuam perniciem. Plus enim homo nocivior  sibi si Iesum non quærit: quam totus mundus et omnes sui adversarii


domenica 28 ottobre 2012

Memento semper finis et quia perditum non redit tempus.


Beato Angelico - Annunciazione_prado_Vergine.jpg 
Memento semper finis et quia perditum non redit tempus.
Sine sollicitudine et diligentia numquam acquires virtutes. 
Si incipis tepescere, incipis male habere. 
Si autem dederis te ad fervorem, invenies magnam pacem et senties leviorem laborem propter Dei gratiam et virtutis amorem. 
Homo fervidus et diligens ad omnia est paratus.
Maior labor est resistere vitiis et passionibus, quam corporalibus in-
sudare laboribus. 
Qui parvos non devitat defectus paulatim labitur ad maiora. 
Gaudebis semper de vespere, si diem expendes fructuose.
Vigila super teipsum, et quidquid de aliis sit, non negligas teipsum.
Tantum proficies, quantum tibi ipsi vim intuleris. Amen. 
(De Imitat. Christi, lib. I, cap. 1°)


COR SANCTISSIMUM MARIAE
FONS LUCIS ET GRATIAE
FONS AETERNAE VITAE
ora pro nobis