Libro II, CAPITULUM VII.
1. Beatus qui intelligit quid sit amare Iesum: et contemnere se ipsum propter Iesum. Oportet dilectum pro dilecto relinquere: quia Iesus vult solus super omnia amari. Dilectio creaturæ fallax et instabilis: dilectio Iesu fidelis et perseverabilis. Qui adhæret creaturæ, cadet cum labili: qui amplectitur Iesum, firmabitur in aevum. Illum dilige et amicum tibi retine; qui omnibus recedentibus te non relinquet: nec patietur in fine perire. Ab omnibus oportet te aliquando separari: sive velis sive nolis.
2. Teneas te apud Iesum, vivens ac moriens et illius fidelitati te committe: qui omnibus deficientibus solus te potest iuvare. Dilectus tuus talis est naturæ, ut alienum non velit admittere; sed solus vult cor tuum habere: et tamquam rex in proprio throno sedere. Si scires te bene ab omni creatura evacuare: Iesus deberet libenter tecum habitare. Paene totum perditum invenies: quidquid extra Iesum in hominibus posueris. Non confidas nec innitaris super calamum ventosum; quia omnis caro faenum, et omnis gloria eius ut flos faeni cadet (1a Petr. 1, 24).
3. Cito decipieris: si ad externam hominum apparentiam tantum aspexeris. Si enim tuum in aliis quæris solacium et lucrum: senties saepius detrimentum. Si quæris in omnibus Iesum: invenies utique Iesum. Si autem quæris te ipsum, invenies etiam te ipsum: sed ad tuam perniciem. Plus enim homo nocivior sibi si Iesum non quærit: quam totus mundus et omnes sui adversarii.
Nessun commento:
Posta un commento