PIISSIMA
Erga Dei Genitricem devotio ad impetrandam gratiam
pro articulo mortis.
pro articulo mortis.
Ex Seraphico Doctore Divo
Bonaventura deprompta.
+
AVE MARIA!
V/. Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte.
R/. Ne quando
dicat inimicus meus: prævalui adversus eum.
Deus
in adjutorium meum intende.
Domine
ad adjuvandum me festina.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut
erat in principio et nunc et semper, et
in sæcula sæculorum. Amen.
HYMNUS.
Memento rerum Conditor
Nostri quod olim corporis
Sacrata ab alvo Virginis
Nascendo formam sumpseris.
Maria Mater gratiæ,
Dulcis Parens
clementiæ,
Tu nos ab hoste
protege,
Et mortis hora
suscipe.
Jesu, tibi sit gloria
Qui natus es de
Virgine,
Cum Patre, et almo Spiritu
In sempiterna sæcula. Amen.
Postea dicuntur sequentes Psalmi cum suis Antiphonis, pro diversitate
dierum, prout hic assignantur. Psalmi desumpti sunt ex Divo Bonaventura in
opusculo de Psalterio Beatæ Virginis, et Orationes ex eodem opusculo de
Compassione Beatæ Virginis.
DIE DOMINICA
Antiph. Conforta Virgo.
Psalm 1.
Beatus vir qui diligit nomen tuum, Maria
Virgo: * gratia tua animam eius confortavit.
Tamquam lignum aquarum fontibus irrigatur: *
uberrimos fructus justitiæ propagabit.
Benedicta tu inter mulieres: * propter
humilitatem, et credulitatem sancti Cordis tui.
Universa enim fœminas vincis pulchritudine carnis: * superas Angelos,
et Archangelos excellentia sanctitatis.
Misericordia tua, et gratia ubique prædicatur:
* Deus operibus manuum tuarum benedixit.
Gloria Patri, et Filio, etc.
Antiph.
Conforta, Virgo Maria, animam ejus, qui invocat nomen tuum, quia misericordia
tua et gratia ubique prædicatur.
Antiph.
Protegat nos dextera tua.
Psalm. 2.
Quare fremuerunt inimici nostri: * et adversum
nos meditati sunt inania?
Protegat nos dextera tua, Mater Dei: *
ut acies terribilis confundens, ac destruens eos.
Venite ad eam omnes, qui laboratis, et
tribulati estis: * et refrigerium dabit animabus vestris.
Accedite ad eam in tentationibus vestris:
* et stabiliet vos serenitas vultus ejus.
Benedicite illam in toto corde vestro: * misericordia enim illius plena est
terra.
Gloria Patri, et Filio, etc.
Antiph. Protegat nos dextera tua, Mater Dei; et da
refrigerium, et solatium animabus nostris.
Antiph. Deduc me.
Psalm. 3.
Domina, quid moltiplicati sunt, qui tribulant me? * In potestate tua persequeris, et dissipabis
eos.
Dissolve colligationes impietatis nostræ: * tolle fasciculum peccatorum nostrorum.
Miserere mei Domina , et sana infirmitatem meam: * tolle dolorem, et
angustiam cordis mei.
Ne tradas me in manibus inimicorum meorum: * et in die mortis meæ
conforta animam meam.
Deduc me ad portum salutis: * et spiritum meum redde Factori, et
Creatori meo.
Gloria Patri, et Filio , etc.
Antiph. Deduc me, Domina, ad
portum salutis, et in die mortis meæ conforta animam meam.
Antiph. Ne projicias.
Psalm. 19.
Exaudi nos , Domina , in die tribulationis : * et precibus nostris
converte clementem faciem tuam.
Ne projicias nos in tempore mortis nostræ : * sed succurre animæ cum
deseruerit corpus suum.
Mitte
Angelum in occursum ejus: * per quem a malignis hostibus defendatur.
Ostende ei serenissimum
Judicem sæculorum : * qui ob tui gratiam veniam ei largiatur.
Sentiam in pœnis
refrigerium tuum * et concede ei locum
inter electos Dei.
Gloria Patri, et Filio , etc.
Antiph. Ne projicias nos, Domina, in tempore
mortis nostrae: sed succurre animæ, cum deseruerit corpus suum.
Antiph. Esto Domina.
Psalm. 24.
Ad te , Domina, levavi animam meam : * in
judicio Dei , tuis precibus non erubescam.
Neque illudant mihi adversarii mei : * etenim
præsumentes de te roborantur.
Non
prævaleant adversum me laquei mortis: * et castra malignantium non impediant
gressus meos.
Collide impetum eorum virtute tua : * et
cum mansuetudine occurre animæ meæ.
Ductrix mea esto ad patriam : * et me cœtui
Angelorum digneris aggregare.
Gloria Patri, et Filio , etc.
Antiph. Esto, Domina, ductrix mea ad patriam, et in
die mortis meæ occurre cum mansuetudine animæ meæ.
PRECES.
V/. Maria Mater gratiæ,
Mater misericordiæ. R/. Tu nos ab hoste
protege, et hora mortis suscipe.
V/. Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam
in morte. R/. Ne quando dicat
inimicus meus : prævalui adversus eum.
V/. Salva me ex ore leonis. R/. Et de manu canis
unicam meam.
V/. Salvum me fac in tua misericordia. R/. Domina, non
confundar, quoniam invocavi te.
V/. Ora pro nobis peccatoribus. R/. Nunc, et in hora
mortis nostræ. Amen.
V/. Domina, exaudi orationem meam. R/. Et clamor meus ad te
veniat.
OREMUS.
Propter terrores illius commotionis, qua
cor tuum contremuit, Virgo Beatissima, quando audisti Filium
tuum dilectissimum ab impiis captum, ligatum, et ad supplicia tractum , et
traditum: adjuva nos, ut cor nostrum nunc pro delictis nostris terreatur, et
moveatur ad pœnitentiam, ne mortis in hora ad occursum adversarii paveat, aut
ad aspectum tremendi Judicis accusante conscientia contremiscat, sed potius
faciem suam videns, in jubilo delectetur, ineffabilitèrque lætetur; prestante eodem
Domino nostro Jesu Christo Filio tuo, qui cum Patre, et Spiritu Sancto vivit, et regnat in sæcula sæculorum.
R/. Amen.
V/ . Ora pro nobis, Sancta
Dei Genitrix.
R/. Ut digni efficiamur promissionibus
Christi.
V/. Reqniescamus in pace.
R/. Amen.
CANTICUM
Sancti Bonaventurae ad Beatam
Virginem
Te Matrem Dei laudamus : * te Mariam
Virginem profitemur.
Te Æterni Patris Sponsam * omnis terra
veneratur.
Tibi omnes Angeli, et Archangeli: * tibi
Throni, et Principatus fideliter deserviunt.
Tibi omnes Potestates, et omnes Virtutes Cælorum:
* et universæ Dominationes obediunt.
Tibi omnes Chori : *
tibi Cherubim, et Seraphim exultantes assistunt.
Tibi omnes Angelicæ creaturæ: * incessabili
voce proclamant.
Sancta, Sancta, Sancta Maria: * Dei
Genitrix, Mater, et Virgo.
Pleni sunt Cœli, et terra: * majestatis gloriæ
fructus ventris tui.
Te gloriosus Apostolorum Chorus: * sui
Créatoris Matrem collaudat.
Te Beatorum
Martyrum cœtus candidatus: * Christi Genitricem glorificat.
Te gloriosus
Confessorum exercitus: * Trinitatis Templum appellat.
Te Sanctarum
Virginum chorea amabilis: * virginitatis, et humilitatis exemplum prædicat.
Te tota Cœlestis
Curia: * Reginam honorat.
Te per universum Orbem: * Ecclesia invocando
concelebrat.
Matrem: * Divinæ
Majestatis.
Venerandam te veram
Regis Cœlestis puerperam: * sanctam quoque, dulcem, et piam.
Tu Angelorum Domina: * tu Paradisi janua.
Tu scala Regni Cœlestis: * et Gloriæ.
Tu Thalamus: * tu arca pietatis et gratiæ.
Tu vena misericordiæ: * tu Sponsa, et Mater
Regis æterni.
Tu Templum, et Sacrarium Spiritus Sancti: * totius Beatissimæ Trinitatis nobile
triclinium.
Tu Mediatrix Dei, et hominum : *amatrix mortalium, Cœlestis illuminatrix.
Tu agonizatrix pugnantium, advocata
pauperum: * miseratrix, et refugium peccatorum.
Tu erogatrix munerum: * separatrix, ac
terror dæmonum, et superborum.
Tu mundi Domina, Cœli Regina; * -post Deum-
sola spes nostra.
Tu salus te
invocantium, portus naufragantium: * miserorum solatium, pereuntium refugium.
Tu Mater omnium
beatorum, gaudium plenum -post Deum-: * omnium supernorum Civium solatium.
Tu promotrix justorum,
congregatrix errantium : * promissio Patriarcharum.
Tu veritas
Prophetarum, præconium, et doctrix Apostolorum: * Magistra Evangelistarum.
Tu fortitudo
Martyrum, exemplar Confessorum: * honor,
et festivitas Virginum.
Tu ad liberandum exulem hominem: * Filium Dei suscepisti in uterum.
Per te, expugnato hoste antiquo, * sunt aperta fidelibus Regna Cœlorum.
Tu cum Filio tuo: * sedes ad dexteram Patris.
Tu ipsum pro nobis roga, Virgo Maria: * quem nos ad judicandum credimus esse venturum.
Te ergo poscimus, nobis tuis famulis subveni:
* qui pretioso sanguine Filii tui
redempti sumus.
Æterna fac, pia Virgo Maria: * cum Sanctis tuis nos in gloria numerari.
Salvum fac populum tuum, Domina: * ut simus participes hæreditatis Filii tui.
Et rege n0s: * et custodi nos in æternum.
Per singulos dies: * o Domina Maria, te salutamus.
Et laudare te cupimus: * usque in æternum mente, et voce.
Dignare, dulcis Maria, nunc, et semper: * nos sine delicto conservare.
Miserere pia nobis: * miserere nobis.
Fiat misericordia tua magna nobiscum : *quia
in te Virgo Maria confidimus.
In te, dulcis
Maria, speramus * nos defendas in
æternum.
Te decet laus, te decet
imperium: * tibi virtus et gloria in sæcula sæculorum. Amen.
AD
LAUDES.
Deus
in adjutorium meum intende.
Domine
ad adjuvandum me festina.
Gloria
Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut
erat in principio et nunc et semper, et
in sæcula sæculorum. Amen.
Antiph. Adjuva , Domina.
Psalm. 92.
Dominus regnavit, decorem induit: *Matremqne suam ornamento decoravit
virtutum.
Adimpleat
propitiationem suam in nobis Mater pacis: *et viam
æquitatis doceat servos suos.
Qui desideratis sapientiam Christi: * servite Matri ejus animo
reverenti.
Quis
sufficiet enarrare opera tua, Domina? * aut quis
investigabit
thesauros
misericordiæ tuæ?
Sustine, et adjuva deficientes in
tentationibus suis: * destina illos
in sortem veritatis.
Gloria Patri, et
Filio, etc.
Antiph. Adjuva , Domina ,
periclitantes in tentationibns , ne cadant: destina illos in sortem veritatis.
Antiph. Respice, Virgo.
Psalm. 65.
Jubílate
Dominæ nostræ omnis térra, psallite hymnum nomini ejus: * date honorificentiam
majestati ejus.
Benedictum sit Cor tuum, Domina: * quo sinceriter, et ardenter tuum, ac
Dei Filium dilexisti.
Respice paupertatem meam, gloriosa Virgo: * miseriam, et angustiam
meam ne tardes auferre.
Aufer
quoque tribulationem meam: * dulcifica languorem meum.
Benedicat
te omnis caro: * et glorificet te omnis lingua.
Gloria
Patri, et Filio, etc.
Antiph. Respice paupertatem meam, gloriosa Virgo:
miseriam et angustiam meam ne tardes auferre.
Antiph. Custodi.
Psalm. 62.
Deus, Deus meus : * pro Matre tua te glorìfico.
Virginaliter te concepit : * et sine angustia
te parturivit.
Benedicta sis, ò Domina nostra: * et pro
nobis assiste ante Thronum Dei.
Species, et claritas in conspectu tuo: * misericordia,
et charitas in animo tuo.
Custodi animam meam, Virgo benigna: * ut
numquam corruat in peccatum.
Gloria Patri, et Filio, etc.
Antiph. Custodi animam meam, Virgo benigna: ut numquam corruat
in peccatum.
Antiph.
Benedicamus.
CANTICUM
Instar illius trium
puerorum.
Daniel.
3.
Benedicite
omnia opera Dominæ gloriosæ: *laudate, et superexaltate eam in sæcula.
Benedicite
Angeli Dominæ nostræ: * benedicite Cœli Dominæ nostræ.
Benedicat
omnis creatura Dominam nostram: * quaui Rex sic voluit benedici.
Benedicta
sis, o summi Regis filia: * quæ odore præis cuncta lilia.
Benedicta sis,
corona Dominarum omnium: * benedicta sis, gloria Jerusalem.
Odor tuus sicut agri pleni, cui benedixit
Dominus: * qui in benedicentes Te redundat, irrigans omnia intima eorum.
Qui
benedixerit tibi, ò Virgo beata: * sit ille jugitèr bencdictus.
Qui
maledixerit tibi, rosa candidissima: * sit ille maledictus.
Non
recedat de domo servorum tuorum: * vini, et olei abundantia.
In nomine tuo omne
genuflectatur: *Cœlestium, terrestrium, et infernorum.
Benedicamus Deum, qui te creavit: * benedictus
uterque parens, qui te generavit.
Benedicta sis , Domina , in Cœlo, et in
terra : * laudabilis, et gloriosa, et superexaltata in sæcula.
Gloria Patri, et Fiiio, etc.
Antiph. Benedicamus Deum, qui
creavit Mariam: benedicamus Mariam, quæ genuit Deum, et hominem.
Antiph. Omnis spiritus.
Psalm. 148.
Laudate Dominam de Cœlis: * glorificate
eam in excelsis.
Laudate eam omnes homines, et jumenta: * volucres Cœli, et pisces maris.
Laudate eam Sol, et Luna: Stellae, * et
circuli Planetarum.
Laudate eam Cherubim, et Seraphim: * Throni, Dominationes, et Potestates.
Laudate eam omnes legiones Angelorum:
laudate eam omnes ordines Spirituum supernorum.
Gloria Patri, et Filio , etc.
Antiph. Omnis spiritus laudet
Mariam Dominam nostram.
Ad Beatissimam Virginem
Mariam
ORÁTIO.
Mater
Dei,
Memor esto mei.
Advocata
peccatorum,
Audi preces famulorum:
Regina Cœlorum,
Regna in cordibus eorum.
Inclyta Mater,
Inclina tuas
aures.
Alma , quæ tuos beas,
Audi preces meas.
Domina
Beatissima,
Semperque amantissima,
Omniumque gratissima.
Pulchra, et Immaculata,
Super æthera exaltata:
Audi
amantem,
Exaudi clamantem,
Adjuva
suspirantem.
Clamat ad te peccator,
Suspirat
precator;
Nunc vivens,
Jam moriens.
In lacrymabili via,
Adjuva, fove, refove,
O Clemens, ó pia,
O dulcis Virgo Maria. Amen.
PRO DOMINICA.
Ad Beatam Virginem Mariam,
ex Divo Augustino deprompta.
Memorare, ó piissima Virgo Maria, non esse
auditum à sæculo, quemquam ad tua currentem præsidia, tua implorantem
suffragia, esse derelictum. Ego tali animatus confidentia, ad te, Virgo
Virginum Mater, curro, ad te venio, coram te gemens, præcator assisto: noli,
Mater Verbi, verba mea despicere; sed audi propitia, et exaudi. Amen.
PRO FERIA II.
Sancti Patrìs Francisci in
Opuscul
ORATIO
Absolvat, quæso, Domine, mentem meam ab
omnibus, quae sub Cœlo sunt, ignita, et melliflua vis amoris tui: ut amore
amoris tui moriar, quia amore amoris mei dignatus es mori. Per temetipsum Dei
Filium , qui cum Patre, etc.
PRO FERIA III.
Sancti Patris Francisci in
Officio Passionis
ORATIO
Sancta Maria Virgo, non est tibi similis
nata in mundo in mulieribus, Filia, et Ancilla altissimi Regis, Patris
Cœlestis, Mater Sanctissima Domini nostri Jesu-Christi, Sponsa Spiritus Sancti:
ora pro nobis cum Sancto Michaële Archangelo, omnibus Virtutibus Cœlorum, et
omnibus Sanctis, tuum sanctissimum Filium dilectissimum Dominum nostrum, et Magistrum.
Amen.
PRO FERIA IV.
Seraphici Doctoris S. Bonavent.
in Psalterio B. Virginis
ORATIO
Omnipotens sempiterne Deus, qui pro nobis de castissima
Virgine
Maria nasci dignatus es; fac nos tibi casto corpore servire, et humili
mente placere. Qui vivis, et regnas, etc.
PRO FERIA V.
Ejusdem S. Doctoris
eodem loco
ORATIO
Oramus etiam te,
piissima Virgo Maria, mundi Regina, et Angelorum
Domina, ut eis, quos in Purgatorio ignis
examinat, impetres refrigerium, peccatoribus indulgentiam, et justis
perseverantiam in bono: nos quoque fragiles ad omnibus instantibus defende periculis.
Per Dominum nostrum, etc.
PRO FERIA VI.
Ex Devotionario Beatæ Virginis
Mariæ
ORATIO
O Domina mea Sancta Maria, me in tuam benedictam fidem, ac
singularem custodiam, et in signum misericordiæ tuæ hodie, et quotidie, et in
hora exitus mei animam meam, et corpus meum tibi commendo, omnem spem meam, et
consolationem meam, omnes angustias, et miserias meas,
vitam, et finem vitæ meæ tibi committo: ut
per tuam sanctissimam
intercessionem, et per tua merita, omnia
mea dirigantur, et disponantur opera secundum tuam tuique Filii volunlatem.
PRO SABBATO
Ex eodem officio
ORATIO
O Maria, Dei Genitrix, et Virgo gratiosa,
omnium desolatorum ad te clamantium consolatrix vera! per illud magnum gaudium,
quo consolata es, quando cognovisti Dominum Jesum die tertia a mortuis
impassibilem resurrexisse, sis consolatrix animæ meæ, et apud eumdem tuum, et
Dei natum Unigenitum, in die novissimo, quando cum anima, et corpore ero
resurrecturus, et de singulis meis factis rationem redditurus, me digneris juvari,
ut perpetuæ damnationis sententiam per te, pia Mater, et Virgo valeam evadere,
et cum electis Dei omnibus ad æterna gaudia feliciter
pervenire. Amen.
FERIA SECUNDA
AVE MARIA
V/. Illumina oculos meos,
ne umquam obdormiam in morte.
R/. Ne quando dicat inimicus meus: prævalui
adversum eum.
Deus
in adjutorium meum intende.
Domine ad adjuvandnm me festina.
Gloria Patri, etc.
HYMNUS
Memento rerum Conditor,
Nostri quod olim corporis
Sacrata ab alvo Virginis
Nascendo formam sumpseris.
Maria Mater gratiæ,
Dulcis Parens
clementiæ,
Tu nos ab hoste
protege,
Et mortis hora
suscipe.
Jesu, tibi sit
gloria,
Qui natus es de
Virgine,
Cum Patre, et almo Spiritu
In sempiterna sæcula. Amen.
Anliph. In manus tuas.
Psalm. 30.
In
te , Domina, speravi, non confundar in æternum : * in gratia tua suscipe me.
Inclina
ad me aurem tuam : * et in mœrore meo
lætifica me.
Tu es fortitudo
mea, et refugium meum: * consolatio mea,
et protectio mea.
Ad te, Domina, clamavi, dum tribolaretur
cor meum : * et exaudisti me de vertice
collium æternorum.
Educas me de laqueo, quem absconderunt
mihi: * quoniam tu es adjutrix mea.
In manus tuas, Domina, commendo spiritum
meum: * totam vitam mæam, et diem meum novissimum.
Gloria Patri, et Filio, etc.
Antiph. In manus tuas, Domina ,
commendo spiritum meum: totam vitam meam, et diem meum novissimum.
Antiph. Miserere mei.
Psalm. 38.
Dixi:
Custodiam vias meas, ó Regina Cœli: *
cum per te Christi gratia fuit mihi data.
Dulcore
tuo liquefactum est cor meum; * amore
tuo inflammata sunt
viscera mea.
Exaudi orationem meam,
Domina, et deprecationem meam: * ut contabescant adversarii mei.
Miserere mei de Cœlis , et de altitudine
throni tui: * et ne permittas
me in valle miseriæ conturbari.
Custodi
pedem meum, ne labatur, et corruat; * et
in fine meo sit præsens gratia tua.
Gloria
Patri, et Filio, etc.
Antiph. Miserere mei de Cœlis, Domina, et in fine
meo sit præsens gratia tua.
Antiph. Sanctas preces.
Psalm. 42.
Judica
me , Domina , et discerne causam meam de gente perversa: *a serpente maligno, et
dracone pestifero libera me.
Sancta fæcunditas
tua disperdat eum: * Beata Virgínitas
tua conterat caput ejus.
Sanctæ preces tuæ corroborent nos contra
eum: * Sancta merita tua
exinaniant,
virtutem ejus.
Persecutorem animæ meæ mitte in abysum: * puteus infernalis
deglutiat eum
viventem.
Ego autem, et anima mea in terra
captivitatis meæ: * benedicam nomen tuum,
et glorificabo te in sæcula sæculornm.
Gloria Patri, et Filio, etc.
Antiph. Sanctæ preces tuæ, Domina,
corroborent me contra persecutorem animæ meæ; et in die mortis meæ a serpente
maligno libera
me.
Antiph. Ego autem, Domina.
Psalm. 54.
Exaudi,
Domina, orationem meam: * et ne contemnas
deprecationem meam.
Contristatus
sum in cogitatione mea: * quia judicia Dei perterruerunt me.
Tenebræ
mortis venerunt super me : * et pavor
inferni horribiliter
invasit in me.
Ego
autem in solitudine expecto consolationem tuam : * et in cubili meo attendo misericordiam tuam.
Glorifica
manum, et dexterum brachium tuum : * ut
prosternantur à nobis inimici nostri.
Gloria Patri, et Filio, etc.
Antiph. Ego autem, Domina, attendo in cubili meo
misericordiam tuam: quia tenebræ mortis venerunt super me.
Antiph. Impetra nobis.
Psalm. 63.
Exaudi, Domina , orationem meam cum
deprecor: * à pavore crudelis inimici libera
animam meam.
Impetra nobis
servulis tuis pacem, et securitatem: * in
tremendo judicio.
Benedicta tu
super omnes mulieres: * et benedictus
fructus virginalis ventris tui.
Illumina,
Domina, oculos meos: * et illustra
cæcitatem meam.
Da mihi in te
confidentiam bonam: * in vita et in
interitu meo.
Gloria
Patri, et Filio, etc.
Antiph. Impetra nobis, Domina, pacem, et salutem in
die novissimo: et da mihi confidentiam bonam in te, in
vita et in interitu meo.
PRECES.
V/. Maria Mater
gratiæ, Mater misericordiæ. R/. Tu nos ab hoste
protege, et hora mortis suscipe.
V/. Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam
in morte. R/. Ne quando dicat
inimicus meus : prævalui adversus eum.
V/. Salva me ex ore leonis. R/. Et de manu canis
unicam meam.
V/. Salvum me fac in tua misericordia. R/. D o m i n a , non
confundar, quoniam invocavi te.
V/. Ora pro nobis peccatoribus. R/. Nunc, et in hora
mortis nostræ. Amen.
V/. Domina, exaudi orationem meam. R/. Et clamor meus ad te
veniat.
OREMUS
Propter gemitus, et lacrymas, quibus afficiebaris, Virgo
dulcissima,
quando vidisti Filium tuum dulcissimum
judicio præsentari, acriter flagellari, variis illusionibus, et opprobriis
affici: impetra nobis dolorem pro peccatis nostris, et lacrymas salutiferæ
contritionis: et adjuva nos, ne nobis possit inimicus illudere, neque diversis,
pro libito suo, tentationibus flagellare, devictosque statuere terribili Judici,
sed magis ipsi accusemus, et judicemus nosmetipsos de excessibus nostris, et veræ
pœnitentiæ disciplinis flagellemus, ut veniam, et gratiam in tempore
necessitatis, tribulationis, et angustiæ inveniamus; præstante eodem Domino
nostro Jesu-Christo Filio tuo.
R/. Amen.
V/. Ora pro nobis, Sancta
Dei Genitrix.
R/. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.
V/. Requiescamus in pace.
R/. Amen.
Te Matrem Dei laudamus, et reliqua, ut in Dominica, pag. 5
FERIA TERTIA
AVE MARIA
V/. Illumina oculos meos,
ne umquam obdormiam in morte.
R/. Ne quando dicat inimicus meus: prævalui
adversum eum.
Deus
in adjutorium meum intende.
Domine ad adjuvandnm me festina.
Gloria Patri, etc.
HYMNUS
Memento rerum Conditor,
Nostri quod olim corporis
Sacrata ab alvo Virginis
Nascendo formam sumpseris.
Maria Mater gratiæ,
Dulcis Parens
clementiæ,
Tu nos ab hoste
protege,
Et mortis hora
suscipe.
Jesu, tibi sit
gloria,
Qui natus es de
Virgine,
Cum Patre, et almo Spiritu
In sempiterna sæcula. Amen.
Antiph. Protegat
me.
Psalm. 66.
Deus
misereatur nostri, et benedicat nobis: *
per illam, quæ eum genuit.
Miserere
nostri, Domina, et ora pro nobis: *in
sanctam lætitiam converte mæstitiam nostram.
Illumina
me , stella maris : * clarifica me,
Virgo clarissima.
Extingue
ardorem noxium cordis mei: * refrigera
me gratia tua.
Protegat
me semper dextera tua : * præsentia tua
illustret finem meum.
Gloria Patri, et Filio, etc.
Antiph. Protegat me, Domina, gratia tua semper: *et præsentia tua illustret finem meum.
Antph. Assiste, Domina.
Psalm. 72.
Quam
bonus Israel Deus: * iis, qui dilectam
Matrem suam colunt, et venerantur!
Ipsa
enim est solatium vitæ nostræ : * in
laboribus subventio opportuna.
Obtexit
caligine hostis animam meam: *in
visceribus meis, Domina, fac oriri lumen.
Avertatur
a me ira Dei per te: * placa eum
meritis, et precibus tuis.
In
judicio Dei pro me assiste coram eo: *suscipe
causam meam, et mea sis advocata.
Gloria
Patri, et Filio, etc.
Antiph. Assiste , Domina , pro me in judicio coram
Deo: esto advocata mea, et suscipe
causam mean.
Antiph. Erige, Domina.
Psalm. 76.
Voce mea ad Dominam clamavi: * et solita sua dulcedine
intendit mihi.
Abstulit a corde meo mœstitiam, et mœrorem : * et suavitate sua cor meum dulcoravit.
Formidinem meam
erexit in confidentiam bonam: * et suo
aspectu
mellifluo, mentem
meam serenavit.
Adjutorio sancto suo evasi pericula mortis
: * et de manu ferocis, et crudelis
subterfugi.
Gratias Deo, et tibi Mater pia: *de omnibus, quæ assecutus sum
pietate, et misericordia tua.
Gloria
Patri, et Filio, etc.
Antiph. Erige, Domina,
formidinem meam in confidentiam bonam: * et fac ut adjutorio sancto tuo evadam pericula mortis.
Antiph. Expergiscere.
Psalm. 79.
Qui
regis Israel, intende ad me: * fac me
digne Matrem tuam collaudare.
Expergiscere de pulvere, anima mea: * perge in occursum Reginæ Cœli.
Solve vincula colli tui, paupercula anima mea: * et gloriosis laudibus
accipe illam.
Odor vitæ de illa progreditur: *
et omnis salus de corde illius scaturizat.
Charismatum
suorum fragrantia suavi: * animæ mortuæ suscitantur.
Gloria
Patri, et Filio, etc.
Antiph. Expergiscere de pulvere, anima mea : perge
in occursum Reginæ Cœli.
Antiph. Ne derelinquas.
Psalm. 83.
Quam
dilecta tabernacula tua, Domina virtutum: * quam amabilia
tentoria requietionis tuæ!
Honorate illam peccatores: * et
impetrabit vobis salutem, et pacem.
Super thus, et
balsamum orationis ejus incensum: * preccs
ejus non revertentur vacuæ, nec inanes.
Intercede pro me, Domina, apud Christum
Filium tuum: * et ne derelinquas me in
vita, neque in morte.
Benignus est enim
spiritus tuus: * et gratia tua replet orbem terrarum.
Gloria Patri, et Filio, etc.
Antiph. Ne derelinquas me, Domina in vita, neque
in morte; sed intercede pro me apud Christum Filium tuum.
PRECES.
V/. Maria Mater
gratiæ, Mater misericordiæ. R/. Tu nos ab hoste
protege, et hora mortis suscipe.
V/. Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam
in morte. R/. Ne quando dicat
inimicus meus : prævalui adversus eum.
V/. Salva me ex ore leonis. R/. Et de manu canis
unicam meam.
V/. Salvum me fac in tua misericordia. R/. D o m i n a , non
confundar, quoniam invocavi te.
V/. Ora pro nobis peccatoribus. R/. Nunc, et in hora
mortis nostræ. Amen.
V/. Domina, exaudi orationem meam. R/. Et clamor meus ad te
veniat.
OREMUS.
Propter angustias, et cruciatus, quos cor
tuum sustinuit, Virgo beatissima, quando audisti, Filium tuum dilectissimum
adjudicatum morti, et crucis supplicio: succurre nobis tempore infirmitatis nostræ,
quando corpus nostrum dolore infirmitatis cruciabitur: et spiritus noster hinc
propter insidias dœmonum, illinc propter terrorem
districti judicis angustiabitur: subveni, inquam, nobis , Domina, tunc, ne
damnationis æternæ contra nos proferatur sententia, aut ne flammis gehennalibus
tradamur æternaliter cruciandi; præstante eodem Domino nostro Jesu-Christo, qui
cum Patre, et Spiritu Sancto vivit, et regnat in sæcula sæculorum.
R/. Amen.
V/. Ora pro nobis, Sancta
Dei Genitrix.
R/. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.
V/. Requiescamus in pace.
R/. Amen.
Te Matrem Dei laudamus, et reliqua, ut in Dominica, pag. 5
FERIA QUARTA
AVE MARIA
V/. Illumina oculos meos,
ne umquam obdormiam in morte.
R/. Ne quando dicat inimicus meus: prævalui
adversum eum.
Deus
in adjutorium meum intende.
Domine ad adjuvandnm me festina.
Gloria Patri, etc.
HYMNUS.
Memento rerum Conditor,
Nostri quod olim corporis
Sacrata ab alvo Virginis
Nascendo formam sumpseris.
Maria Mater gratiæ,
Dulcis Parens
clementiæ,
Tu nos ab hoste
protege,
Et mortis hora
suscipe.
Jesu, tibi sit
gloria,
Qui natus es de
Virgine,
Cum Patre, et almo Spiritu
In sempiterna sæcula. Amen.
Antiph. Fac,
Domina.
Psalm. 86.
Fundamenta vitæ in anima justi: *
perseverare in charitate tua usque in finem.
Misericordia
tua relevat pauperem in adversitate: * et
invocatio tui nominis immittit ei confidentiam bonam.
Miserationibus
tuis repletur Paradisus; * et a terrore
tuo hostis confunditur infernalis.
Qui sperat in te, inveniet thesauros pacis: * et qui te in hac vita non invocat, non
perveniet ad regnum Dei.
Fac, Domina, ut vivamus in gratia Spiritus Sancti: * et perduc animas nostras ad beatum finem.
Gloria Patri, et Filio, etc.
Antiph. Fac, Domina, ut vivamus in gratia Spiritus
Sancti, et perduc animas nostras ad sanctum finem.
Antiph. Gratiosus vultus.
Psalm. 88.
Misericordias
tuas, Domina: * in æternum cantabo.
Ungüento pietatis tuæ medere contritis corde : * et oleo misericordiæ
tuæ refove dolores nostros.
Gratiosus vultus tuus mihi appareat in extremis: * formositas faciei
tuæ lætificet egredientem spiritum meum.
Excita spiritum meum ad amandum bonitatem
tuam: * excita mentem
meam ad extollendam
nobilitatem et pretiositatem tuam.
Libera me ab omni tribulatione mala: * et ab omni peccato custodi
animam meam.
Gloria Patri, et Filio, etc.
Antiph. Gratiosus vultus tuus mihi
appareat in extremis: formositas
faciei tuæ lætificet egredientem spiritum
meum.
Antiph. Qui
speravit.
Psalm. 90.
Qui habitat in adjutorio Matris Dei: * in protectione ipsius commorabitur.
Concursus hostium non nocebit ei: * et sagitta volans non tanget eum.
Quoniam liberabit eum de laqueo insidiantis: * sub pennis ejus
proteget eum.
Clamate
ad illam in periculis vestris: * et
flagellum non appropinquabit
tabernaculo vestro.
Fructus
gratia inveniet, qui speraverit in illa: * porta Paradisi reserabitur ei.
Gloria Patri, et Filio, etc.
Antiph. Qui speraverit in te,
Domina, inveniet fructus gratiæ, et porta Paradisi reserabitur ei.
Antiph. Suscipe.
Psalm. 94.
Venite, exultemus Dominæ nostræ: * jubilemus Mariæ Reginæ nostræ.
Præoccupemus faciem
ejus in jubilatione: * et in canticis
lætitiæ
collaudemus eam.
Venite adoremus et procidamus ante eam: * confiteamur illi cum fletibus peccata
nostra.
Impetra nobis, Domina, indulgentiam plenam:
* assiste pro nobis
ante tribunal Dei.
Suscipe in fine animas nostras, * et iutroduc nos in requiem æternam.
Gloria Patri, et Filio, etc.
Antiph. Suscipe , Domina , in fine animas nostras,
et introduc nos in requiem aternam.
Antiph. Succurre.
Psalm. 99.
Jubilate
Dominæ nostræ, omnes homines terræ:
* servite illi in lætitia, et
jucunditate.
In
toto animo vestro accedite ad illam:
* et in omni virtute vestra
conservate vias
ejus.
Investigate illam, et manifestabit se
vobis: * estote mundi corde, et
aprehendetis eam.
Quibus auxiliata fueris, Domina, erit
refrigerium pacis: * et a quibus
averteris vultum tuum, non erit eis spes ad salutem.
Recordare nostri, Domina, et non apprehendent
nos mala; * succurre
nobis in fine, et inveniemus vitam æternam.
Gloria
Patri, et Filio, etc.
Antiph. Succurre nobis,
Domina, in fine; et non apprehendent nos mala, et inveniemus vitam æternam.
PRECES.
V/. Maria Mater
gratiæ, Mater misericordiæ. R/. Tu nos ab hoste
protege, et hora mortis suscipe.
V/. Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam
in morte. R/. Ne quando dicat
inimicus meus : prævalui adversus eum.
V/. Salva me ex ore leonis. R/. Et de manu canis
unicam meam.
V/. Salvum me fac in tua misericordia. R/. Domina, non
confundar, quoniam invocavi te.
V/. Ora pro nobis peccatoribus. R/. Nunc, et in hora
mortis nostræ. Amen.
V/. Domina, exaudi orationem meam. R/. Et clamor meus ad te
veniat.
OREMUS
Propter doloris gladium, qui pertransivit
animam tuam, Virgo dulcissima, quando Filium tuum dilectissimum cernebas nudum
in cruce levatum, clavis perforatum, ac per omnia laceratum plagis, ac verberibus, necnon, et vulneribus;
adjuva nos, ut et cor nostrum nunc compassionis, et compunctionis gladius
perfodiat, Divinique amoris lancea vulneret; ita ut omnis peccati sanguis
effluat a pectore nostro, et a noxiis vitiis emundemur, virtutum indumentis decoremur,
semperque mente, ac corpore de hac valle miseriæ levemur ad cœlestia, quo tandem cum promissus
dies advenerit, pervenire spiritu, et corpore mereamur; præstante eodem Domino nostro
Jesu-Christo Filio tuo, qui cum Patre , etc.
R/. Amen.
V/. Ora pro nobis, Sancta
Dei Genitrix.
R/. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.
V/. Requiescamus in pace.
R/. Amen.
Te Matrem Dei laudamus, et reliqua, ut in Dominica, pag. 5
FERIA QUINTA
AVE MARIA
V/. Illumina oculos meos,
ne umquam obdormiam in morte.
R/. Ne quando dicat inimicus meus: prævalui
adversum eum.
Deus
in adjutorium meum intende.
Domine ad adjuvandnm me festina.
Gloria Patri, etc.
HYMNUS.
Memento rerum Conditor,
Nostri quod olim corporis
Sacrata ab alvo Virginis
Nascendo formam sumpseris.
Maria Mater gratiæ,
Dulcis Parens
clementiæ,
Tu nos ab hoste
protege,
Et mortis hora
suscipe.
Jesu, tibi sit
gloria,
Qui natus es de
Virgine,
Cum Patre, et almo Spiritu
In sempiterna sæcula. Amen.
Antiph. Conforta, Domina.
Psalm. 100.
Misericordiam,
et judicium cantabo tibi, Domina: * psallam
tibi in
exultatione cordis, cum lætificaberis animam
meam.
Laudabo
nomen tuum, et gloriam tuam; * et præstabis
refrigerium animæ meæ.
Zelatus sum amorem,
et honorem tuum: * ideo defendas causam meam
ante judicem sæculorum.
Allectus sum gratia, et bonitate tua: * oro ne frauder a spe, et
confidentia bona.
Conforta animam meam in novissimis meis: * et in carne ista fac me conspicere
Salvatorem.
Gloria
Patri, et Filio, etc.
Antiph. Conforta Domina, animam meam in novissimis:
et defende
causam meam ante
judicem sæculorum.
Antiph. Da, Domina.
Psalm. 103.
Benedic
, anima mea Virgini Mariæ: * honor, et
magnificentia
eius in perpetuum.
Formositatem,
et pulchritudinem induisti, ò dulcis
Maria: * amicta es fulgenti, ac
splendenti vestimento.
De te procedit
peccatorum medela: * pacis disciplina,
ac fervor charitatis.
Imple nos servos tuos virtutibus sanctis: * et ira Dei non appropinquet
nobis.
Da bravium victoriæ sperantibus in te: * et noli eos oblivisci in
certamine mortis.
Gloria Patri, et Filio, etc.
Antiph. Da, Domina,
servitoribus tuis jucunditatem æternam: * et noli eos oblivisci in certamine mortis.
Antiph. Non
expavescent.
Psalm. 110.
Confitebor
tibi, Domina, in toto corde meo: *
glorificabo te in tota mente mea.
Opera
gratiæ tuæ commemorabuntnr: *et
testamentum misericordiæ
tuæ
ante thronum Dei.
Per
te missa est redemptio a Deo: * ideo
populus pœnitens habebit spem salutis.
Intellectus
bonus omnibus honorantibus te: * et sors
illorum erit inter Angelos pacis.
Gloriosum, et admirabile est nomen tuum: * qui illud in corde retinent non expavescent
in puncto mortis.
Gloria
Patri, et Filio, etc.
Antiph. Non expavescent,
Domina: in puncto mortis, qui invocant
nomen tuum: et sors illorum erit inter Angelos pacis.
Antiph. In exitu.
Psalm. 113.
In exitu animæ meæ de hoc mundo: *occurre illi, Domina, et suscipe illam.
Consolare eam vultu sancto tuo; *aspectus dœmonis non conturbet eam.
Esto illi scala ad regnum Cœlorum; *et iter rectum ad Paradisum Dei.
Impetra ei Mater
indulgentiam pacis: *et sedem lucis
inter servulos tuos.
Sustine devotos tuos ante tribunal Christi:
*suscipe causam illorum in manibus
tuis.
Gloria Patri, et Filio, etc.
Antiph. In exitu animæ
meæ de hoc mundo: * occurre illi,
Domina, et suscipe eam.
Antiph. Circumdederunt.
Psalm. 114.
Dilexi Matrem Domini Dei mei: * et lux miserationum ejus infulsit mihi.
Circumdederunt me dolores mortis: * sed visitatio Mariæ lætificavit me.
Dolorem, et periculum incurri; * et recreatus sum gratia illius.
Nomen ejus, et memoria illius sit in medio
cordis nostri: * et nobis
non nocebit ictus
malignantis.
Convertere, anima mea, in laudem ipsius: * et refrigerium invenies in novissimis tuis.
Gloria Patri, et Filio, etc.
Antiph. Circumdederunt me dolores mortis: et
visitatio Mariæ
lætificavit me.
PRECES
V/. Maria Mater gratiæ, Mater misericordiæ. R/. Tu nos ab hoste
protege, et hora mortis suscipe.
V/. Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam
in morte. R/. Ne quando dicat
inimicus meus : prævalui adversus eum.
V/. Salva me ex ore leonis. R/. Et de manu canis
unicam meam.
V/. Salvum me fac in tua misericordia. R/. D o m i n a , non
confundar, quoniam invocavi te.
V/. Ora pro nobis peccatoribus. R/. Nunc, et in hora
mortis nostræ. Amen.
V/. Domina, exaudi orationem meam. R/. Et clamor meus ad te
veniat.
OREMUS.
Propter gravamen, et tormentum, quo torquebatur spiritus tuus,
Virgo Sanctissima, quando juxta Crucem Filium tuum præ doloribus voce magna clamantem, te Matrem dilectam
Joanni commendantem in manusque Dei Patris spiritum tradentem attendebas: succurre
nobis in fine vitæ nostræ, et maxime tunc, quando lingua nostra nequiverit se
ad te invocandum movere, cum oculi nostri lumine privabuntur, aures surdescent, et obturabuntur,
omnesque vires sensuum nostrorum deficient:
memento, piissima
Domina, tunc, quod nunc
fundimus preces ad aures tuæ pietatis, et clementiæ; et subveni nobis in illa hora extremæ necessitatis,
ac Filio tuo dilectissimo commenda spiritum nostrum, per quem tuo interventu,
a tormentis, et terroribus omnibus
eruamur, et ad desideratam Cœlesti
Patria requiem perducamur; præstante eodem Domino nostro Jesu-Christo Filio
tuo, qui cum Patre, et Spiritu Sancto vivit, et regnat in sæcula, etc.
R/. Amen.
V/. Ora pro nobis, Sancta
Dei Genitrix.
R/. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.
V/. Requiescamus in pace.
R/. Amen.
Te Matrem Dei laudamus, et reliqua, ut in Dominica, pag. 5
FERIA SEXTA
AVE MARIA
V/. Illumina oculos meos,
ne umquam obdormiam in morte.
R/. Ne quando dicat inimicus meus: prævalui
adversum eum.
Deus
in adjutorium meum intende.
Domine ad adjuvandnm me festina.
Gloria Patri, etc.
HYMNUS.
Memento rerum Conditor,
Nostri quod olim corporis
Sacrata ab alvo Virginis
Nascendo formam sumpseris.
Maria Mater gratiæ,
Dulcis Parens
clementiæ,
Tu nos ab hoste
protege,
Et mortis hora
suscipe.
Jesu, tibi sit
gloria,
Qui natus es de
Virgine,
Cum Patre, et almo Spiritu
In sempiterna sæcula. Amen.
Antiph. In
die mortis.
Psalm. 119.
Ad
Dominam Mariam cum tribularer, clamavi: * et exaudivit me.
Domina,
libera nos ab omni malo: * cunctis
diebus vitæ nostræ.
Contere
caput draconis inimici nostri: * pede
insuperabilis virtutis
tuæ.
Quemadmodum
exultavit spiritus tuus in Deo salutari tuo: * sic
veram digneris infundere lætitiam cordi
meo.
Ad
Dominum accede rogatura pro nobis: * ut
per te nostra peccata
deleantur.
Gloria
Patri, et Filio, etc.
Antiph. In die mortis nostræ infunde
nobis, Domina, veram lætitiam,
sicut exultavit spiritus tuus in Deo
salutari tuo.
Antiph. Impetra nobis.
Psalm. 121.
Lætatus
sum in te, Regina Cœli: * quia te duce,
in domum Domini
ibimus.
Hierusalem
Cœlestis Civitas: * ad te, Maria
conducente, deveniamus.
Pacem, et indulgentiam, Virgo, nobis
impetra: * et palmam de
hostibus, ac triumphum.
Conforta,
et consolare cor nostrum: * tuæ dulcedine
pietatis.
Sic,
Domina, tuam in nobis infunde clementiam: * ut devote in Domino moriamur.
Gloria
Patri, et Filio, etc.
Antiph. Impetra
nobis, Domina, pacem et indulgentiam, ut devote in Domino moriamur.
Antiph. Releva.
Psalm. 124.
Qui
confidunt in te, Mater Dei: * non
timebunt a facie inimici.
Gaudete,
et exultate omnes, qui diligitis Mariam: * quae adjuvabit
vos in die tribulationis vestræ.
Reminiscere
miserationum tuarum Domina: * et releva
peregrinationem
incolatus nostri.
Converte amabilem vultum tuum super nos: * confunde, et destrue
omnes inimicos
nostros.
Benedicta sint omnia opera manuum tuarum,
Domina: * benedicta
sint omnia sancta
miracula tua.
Gloria Patri, et Filio, etc.
Antiph. Releva , Domina,
peregrinationem incolatus nostri: et
adiuva nos in die
tribulationis.
Antiph. Fac Domina.
Psalm. 128.
Sæpe
expugnaverunt me a juventute mea inimici mei: * libera me, Domina, et vindica me ab ipsis.
Ne des illis potestatem in animam meam: * custodi omnia interiora, et exteriora mea.
Obtine
nobis veniam peccatorum: *et per te
Sancti Spiritus gratia
nobis detur.
Fac nos digne, et laudabiliter pœnitere; *ut beato fine ad Deum
veniamus.
Placatum tunc, ac serenissimum nobis ostende: * gloriosum fructum
ventris tui.
Gloria Patri, et Filio, etc.
Antiph. Fac, Domina,
ut beato fine ad eum veniamus, et ostende
nobis tunc placatum
gloriosum fructum ventris tui.
Antiph. Deduc me.
Psalm. 129.
De profundis clamavi ad te Domina: * Domina, exaudi vocem meam.
Fiant aures tuæ intendentes: * in vocem laudis, et glorificationis tuae.
Libera me de manu
adversariorum meorum: * confunde, et
dissipa
ingenia conatus eorum contra me.
Erue
me in die mala: * et in die mortis ne
obliviscaris animæ meæ.
Deduc
me ad portum salutis: * et inter justos
scribatur nomen meum.
Gloria
Patri, et Filio , etc.
Antiph. Deduc me, Domina, ad
portum salutis: et in die mortis ne obliviscaris animæ meæ.
PRECES.
V/. Maria Mater
gratiæ, Mater misericordiæ. R/. Tu nos ab hoste
protege, et hora mortis suscipe.
V/. Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam
in morte. R/. Ne quando dicat
inimicus meus : prævalui adversus eum.
V/. Salva me ex ore leonis. R/. Et de manu canis
unicam meam.
V/. Salvum me fac in tua misericordia. R/. Domina, non
confundar,
quoniam invocavi te.
quoniam invocavi te.
V/. Ora pro nobis peccatoribus. R/. Nunc, et in hora
mortis nostræ. Amen.
V/. Domina, exaudi orationem meam. R/. Et clamor meus ad te
veniat.
OREMUS.
Propter planctum
acerbi ejulatus, quem profundo pectoris fonte manente abscondere non
valebas,Virgo castissima, quando, ut pie creditur, in amplexus ruebas examini
corporis Filii tui de Cruce depositi, cujus genas ante nitentes, et ora
rutilantia, mortis conspiciebas perfundi palloribus; ipsomque totum concussum
cernebas libidum livoribus, ac concisum vulnere super vulnus:
auxiliare nobis,
ut nunc sic nostra plangamus facinora, et emplastris pœnitentiæ peccatorum
curemus vulnera, ut dum corpus nostrum morte deformetur, nostra tunc rutilet anima
candore innocentiæ: quatenus digni simus
frui mellifluis osculis, constringamurque amorosis amplexibus super omnia
dulcissimi Filii tui Domini nostri Jesu-Christi, qui cum Patre, et Spiritu Sancto
vivit, et regnat in sæcula sæculorum.
R/. Amen.
V/. Ora pro nobis, Sancta
Dei Genitrix.
R/. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.
V/. Requiescamus in pace.
R/. Amen.
Te Matrem Dei laudamus, et reliqua, ut in Dominica, pag. 5
SABATO
AVE MARIA
V/. Illumina oculos meos,
ne umquam obdormiam in morte.
R/. Ne quando dicat inimicus meus: prævalui
adversum eum.
Deus in adjutorium
meum intende.
Domine ad adjuvandnm
me festina.
Gloria Patri, etc.
HYMNUS.
Memento rerum Conditor,
Nostri quod olim corporis
Sacrata ab alvo Virginis
Nascendo formam sumpseris.
Maria Mater
gratiæ,
Dulcis Parens
clementiæ,
Tu nos ab hoste
protege,
Et mortis hora
suscipe.
Jesu, tibi sit
gloria,
Qui natus es de
Virgine,
Cum Patre, et almo Spiritu
In sempiterna sæcula. Amen.
Antiph. Conforta nos.
Psalm. 130.
Domina,
non est exaltatum cor meum: * neque
sublimati sunt oculi
mei.
Benedixit
te Dominus in virtute sua: * qui per te
ad nihilum redegit
inimicos nostros.
Benedictus sit, qui te a peccato præservavit:
* et mundam de matris
utero te
produxit.
Benedictus sit, qui te obumbravit: * et sua gratia te fæcundavit.
Benedic nos, Domina, et conforta nos in
gratia tua: * ut per te ante conspectum
Domini præsentemur.
Gloria Patri, et Filio, etc.
Antiph. Conforta nos
Domina, in die mortis: ut per te ante conspectum Domini præsentemur.
Antiph. Respiremus.
Psalm. 134.
Laudate nomen Domini: * benedicite nomen Mariæ Matris ejus.
Mariæ precamina frequentate; * et suscitabit in vobis voluptates sempiternas.
In anima contrita veniamus ad illam: * et non prævalebit adversum nos cupiditas
peccati.
Qui
cogitat de illa in tranquillitate mentis: * invenit dulcorem, et requiem pacis.
Respiremus
ad illam in fini actione nostra: * et
reserabit nobis atria triumphantium.
Gloria
Patri, et Filio, etc.
Antiph.
Respiremus
ad Mariam in die mortis nostræ: et reseravit nobis atria triumphantium.
Antiph.
In
quacumque.
Psalm. 137.
Confitebor tibi, Domina, in toto corde
meo: * quia per te expertus sum
clementiam Jesu-Cbristi.
Audi, Domina, verba mea, et preces meas: * et in conspectu Angelorum
cantabo tibi laudes.
In quacumque die invocavero te, exaudi me:
* et multiplica virtutem
in anima mea.
Confiteantur tibi omnes Tribus, et linguæ;
* quia per te salus restituta
est nobis.
Ab omni perturbatione libera servos tuos: * et fac eos vivere sub
pace, et protectione tua.
Gloria
Patri, et Filio, etc.
Antiph. In quacumque die invocavero te, Domina,
exaudi me, et multiplica virtutem in anima mea.
Antiph. Hostis meus.
Psalm. 141.
Voce
mea ad Dominam clamavi: * ipsamque
humiliter deprecatus sum.
Effudi
in conspectu ejus lacrymas meas: * et
dolorem meum sibi exposui.
Insidiatur
hostis calcaneo meo: * extendit contra
me rete suum.
Adjuva
me, Domina, ne corruam coram eo: * fac
ut conteratur
sub pedibus meis.
Educ de carcere animam meam: * ut confiteatur tibi, et psallat Domino Deo
forti in perpetuum.
Gloria
Patri, et Filio, etc.
Antiph. Hostis meus insidiatur calcaneo meo: adjuva
me, Domina, ne corruam coram eo.
Antiph. Cum exierit.
Psalm. 145.
Lauda
anima mea Dominam: * glorificabo eam
quamdiu vixero.
Nolite
cessare, a laudibus ejus: * et per singula momenta recogitate
illam.
Cum
exierit spiritus meus, Domina sit tibi commendatus: * et in terra ignota præsta illi ducatum.
Non
conturbent eum culpæ prius commissæ: *
nec inquietent ipsum occursus malignantis.
Perduc
eum ad portum salutarem: * ubi
præstoletur secure adventum
Redemptoris.
Gloria
Patri, et Filio, etc.
Antiph. Cum exierit, Domina,
spiritus meus: sit tibi commendatus: et
in terra ignota præsta illi ducatum.
PRECES.
V/. Maria Mater
gratiæ, Mater misericordiæ. R/. Tu nos ab hoste
protege, et hora mortis suscipe.
V/. Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam
in morte. R/. Ne quando dicat
inimicus meus : prævalui adversus eum.
V/. Salva me ex ore leonis. R/. Et de manu canis
unicam meam.
V/. Salvum me fac in tua misericordia. R/. Domina, non
confundar, quoniam invocavi te.
V/. Ora pro nobis peccatoribus. R/. Nunc, et in hora
mortis nostræ. Amen.
V/. Domina, exaudi orationem meam. R/. Et clamor meus ad te
veniat.
OREMUS
Propter
singultus, et suspiria, indicibiliaque lamenta, quibus affligebantur intima
tna, Virgo gloriosissima, quando Filium tuum Unigenitum animæ tuæ solatium tibi
sublatum, et sepultum videbas: ad nos
exules filios Evæ ad te clamantes, et suspirantes in hac valle lacrymarum illos
tuos misericordes oculos converte: et Jesum benedictum fructum ventris tui nobis
post hoc exilium ostende, tuisque suffragantibus meritis Ecclesiasticis fac
Sacramentis muniri, et fine beato
consummari æterno Judici tandem misericorditer præsentari. Præstante eodem Domino nostro Jesu-Christo Filio
tuo, qui cum Patre, et Spiritu Sancto
vivit, et regnat in sæcula sæculorum.
R/. Amen.
V/. Ora pro nobis, Sancta
Dei Genitrix.
R/. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.
V/. Requiescamus in pace.
R/. Amen.
Te Matrem Dei laudamus, et reliqua, ut in Dominica, pag. 5
Invitatio Beatæ
Mariæ Virginis
ad sui obitum
<< Sacratissima
Virgo Maria, in illo amore, et fidelitate, qua Filius tuus in Cruce pendens te
Beato Joanni commendavit, commendo tibi animam, et corpus meum, cogitationes,
verba, et opera mea, vitam, et mortem meam; maxime autem illud extremum vitæ meæ
momentum, a quo pendet æternitas. Tu quæ
non cognovisti mortem, Virgo Immaculata, ego ad transitum meum te invito,
rogans per amorem illum, quo Filio tuo morienti astitisti,
perque amaras
lacrymas, quas fudisti, quando eum inclinato
capite amarissime
expirantem vidisti, ut et mihi materna benignitate tua assistere, et nequaquam emanere
velis, quia sine te nequaquam pie mori me posse confido.
Ne deneges mihi, o Mater henignissima,
petitionem hanc meam,
quam ad te devotissimo
corde deposco, quia si sine te moriar, non
immerito vereor, ne æternaliter
peream.
Quomodo enim ego pauperculus
, et fragilis nimis in tam multiplicibus, gravissimisque hostium insultibus subsistam,
nisi mihi adfueris?
Quomodo in
destrictissimo illo judicio divino comparebo, nisi te mihi comitem, et
advocatam exhibueris? Quomodo de peccatis meis innumeris, et omnem enormitatem superanti
bus rationem reddam, nisi tu illa
apud Filium tuum
excuses, eorumque mihi veniam impetres?
Inclina igitur aurem tuam precihus meis, o
Beatissima, et ob amorem dilectissimi Filii tui in extremis meis mihi assiste,
ut sub tua protectione gravissimis illis periculis erutus ad cælestia gaudia
tecum pervenire valeam. Amen.
O Felix Maria! Tu Mater Dei, tu Mater rei, tu Mater Judicis,
tu
Mater exulis: cum sis
Mater utriusque filii, ne sinas filium reum damnari per Filium Deum: sed Materna
pietate procura, ut filius
reus reconcilietur
Filio, qui est Deus; et per Filium Judicem recipe
filium exulem in
Patriam. O Felix Maria! Amen.>>
Has Quator Sacras Litteras
“I. N. R. I.”
Pollice in fronte scribe,
simul, et nomina significata dic: quæ
plurimum
valent contra subitaneam, et improvisam mortem. Teste S. Edmundo.
“Iesus Nazarenus Rex Iudeorum:
Hic titulus triumphalis JESU CHRISTI Salvatoris mei, præservet me a subitanea, improvisa, et
mala morte. Amen.”
Beatæ Metildis tria Ave
pro felice fine vitæ
AVE MARIA, etc.
Usque ad illa verba:
Sancta Maria Mater Dei. Sicut Deus Pater
secundum magnificentiam
omnipotentiae
suae te super omnes creaturas exaltavit, atque
potentissimam effecit: Ita mihi quæso adsis
in hora mortis meæ,
expellendo a me omnem contrariam potestatem.
Ora pro nobis peccatoribus, nunc, et in
hora mortis nostræ. Amen.
AVE MARIA, etc.
Sancta Maria Mater Dei: Sicut Filius Dei
secundum excellentiam
inscrutabilis sapientiæ tuæ, tanta te cognitione,
et claritate replevit,
qnod præ omnibus Sanctis majorem Sanctissimæ
Trinitatis cognitionem
habeas: Ita in hora mortis meæ animam meam
cognitione fidei
sic illustres: ne ullo errore, vel
ignorantia pervertatur.
Ora pro nobis peccatoribus, nunc, et in hora
mortis nostræ. Amen.
AVE MARIA, etc.
Sancta Maria Mater Dei: Sicut Spiritus
Sanctus dulcedinem amoris
sui ita plene tibi infudit, quod dulcissima,
et benignissima sis; ita in hora mortis dulcedinem amoris divini mihi infundas
ex quo mihi omnis amaritudo reddatur
suavissima.
Ora pro nobis peccatoribus, nunc, et in hora
mortis nostræ. Amen.>>
"Cor Mariæ Immaculatum
intercede pro nobis!"
DEO
GRATIAS
et
IMMACULATI
CORDI
MARIÆ!
Nos cum prole pia
benedicat Virgo Maria!
benedicat Virgo Maria!
AMDG et BVM