sabato 18 novembre 2017

BENEDICTIO MENSAE


Ordo Benedictionis Mensae 
Benedictio servitorum et lectoris in refectorio ante prandium dominicae 

Servitores : Deus in adiutorium… Omnes versum repetunt. 
Ad benedictionem sequentem servitores profunde se inclinant. Hebdomadarius: Christus, qui in terram venit ut ómnibus ministráret, † et promísit se in caelis eléctis esse ministráturum, * vos + in servítio fratrum adiúvet. † Omnes: Amen. 
Lector: Domine lábia mea… Omnes versum repetunt. 
Ad benedictionem sequentem lector profunde se inclinat. Hebdomadarius: Domine sit in corde tuo et in + lábiis tuis, † ut in offício lectóris aedífices audiéntes. † Omnes: Amen. Omnes: Oculi omnium… 

*Ante Prandium 
Cantor: Benedicite.† 
Conventus: Oculi omnium in te sperant, Domine et tu das escam illorum in tempore opportuno. Aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione. Gloria Patri. Sicut erat. 
Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison. Pater noster (secreto) 
Hebd.: Et ne nos inducas in tentationem. 
Conv.: Sed libera nos a malo. 
Hebd.: Oremus. Bene + dic, Domine, haec dona tua, † quae te tua largitate sumus sumpturi. * Per Christum Dominum nostrum.† 
Conv.: Amen. 
Lector: Jube, domne, benedicere. 
Superior: Mensae caelestis participes faciat nos rex aeternae gloriae.¿ 

*Post Prandium 
Cantor: Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua.† 
Conv.: Et sancti tui benedicant tibi. Gloria Patri. Sicut erat. 
Hebd.: Agimus tibi gratias, omnipotens Deus, † pro universis beneficiis tuis * qui vivis et regnas per omnia saecula saeculorum.† 
Conv.: Amen. 
Hebd.: Retribuere dignare, Domine, omnibus nobis bona facientibus propter nomen tuum * vitam aeternam. † 
Conv.: Amen. 
Hebd.: Benedicamus Domino. † 
Conv.: Deo gratias. 
Hebd.: Fidelium animae per misericordiam Dei requiescant in pace. † Conv.: Amen. 

Ante caenam 
Cantor: Benedicite. † 
Conv. Edent pauperes et saturabuntur, et laudabunt Dominum, qui requirunt eum, vivent corda eorum in saeculum saeculi. Gloria Patri. Sicut erat. Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison. Pater noster (secreto) 
Hebd.: Et ne nos inducas in tentationem. 
Conv.: Sed libera nos a malo. 
Hebd.: Oremus. Bene + dic, Domine, haec dona tua, ¿ quae te tua largitate sumus sumpturi. * Per Christum Dominum nostrum.† 
Conv.: Amen. 
Lector: Jube, domne, benedicere. 
Superior: Ad coenam perpetuam perducat nos Rex aeternae gloriae. 
die ieiunii dicitur: Cantor: Benedicite. 
Hebd.: Largitor omnium bonorum bene + dicat cibum et potum servorum suorum. 
 Conv.: Amen. 

Post coenam 
Cantor: Memoriam fecit mirabilia suorum. 
Conv.: Misericors et miserator Dominus, escam dedit timentibus se. Gloria Patri. Sicut erat. 
Hebd.: Benedictus Deus in donis suis, † et sanctus in omnibus operibus suis *, qui vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. † 
Conv.: Amen. 
Hebd.: Hebd.: Retribuere dignare, Domine, omnibus nobis bona facientibus propter nomen tuum * vitam aeternam. † 
Conv.: Amen. 
Hebd.: Benedicamus Domino. † 
Conv.: Deo gratias. 
Hebd.: Fidelium animae per misericordiam Dei requiescant in pace. † Conv.: Amen. (die ieiunii secreto gratias agimus

Benedictio servitorum et lectoris in refectorio post coenam sabbati Servitores : Benedíctus es, Domine Deus, , † qui adiuvísti me et consolátus es me. † Omnes versum repetunt. Ad benedictionem sequentem servitores profunde se inclinant. 
Hebdomadarius: Quod frátribus in caritáte serviéndo fecístis, † Dóminus vobis retríbuat in resurrectióne iustórum. † 
Omnes: Amen. 
Cantor: Memoriam fecit...

Nessun commento:

Posta un commento