mercoledì 4 marzo 2015

SALMI DEL SANTISSIMO NOME DI MARIA

PSALMI SANCTISSIMI
NOMINIS MARIAE
M

Ant. Mariae Nomen.
Canticum B. M. V. 
 Magníficat  * ánima mea Dóminum.
 Et exsultávit spíritus meus: * in Deo, salutári meo.
 Quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ: * ecce enim ex hoc  beátam me dicent 
omnes generatiónes.
 Quia fecit mihi magna, qui potens est: * et sanctum nomen  eius.
 Et misericórdia eius, a progénie in progénies: * timéntibus  eum.
 Fecit poténtiam in bráchio suo: * dispérsit supérbos mente  cordis sui.
 Depósuit poténtes de sede: * et exaltávit húmiles.
 Esuriéntes implévit bonis: * et dívites dimísit inánes.
 Suscépit Israël púerum suum: * recordátus misericórdiæ suæ.
 Sicut locútus est ad patres nostros: * Ábraham, et sémini eius  in sæcula.

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Mariæ  Nomen cunctas illustrat Ecclesias, cui fecit magna qui potens est 
et sanctum  Nomen eius.

A
Ant. A solis ortu.
Ps. 119.  Canticum graduum. 

1 Ad Dominum cum tribularer clamavi * et exaudivit me.
2 Domine, libera animam meam a labiis iniquis *et a lingua dolosa. 
3 Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi *ad linguam dolosam? 
4 Sagittæ potentis acutæ, *cum carbonibus desolatoriis. 
5 Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est! habitavi cum habitantibus Cedar; * multum  incola fuit anima mea. 
6 Cum his qui oderunt pacem eram pacificus; *cum loquebar illis, impugnabant me gratis. 

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. A solis ortu usque ad occasum laudabile Nomen Domini, et Mariæ Matris eius.

R
Ant. Refugium.
Ps. 118.  Alleluja. 

17 Retribue servo tuo, vivifica me, * et custodiam sermones tuos. 
18 Revela oculos meos, * et considerabo mirabilia de lege tua. 
19 Incola ego sum in terra: * non abscondas a me mandata tua. 
20 Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas * in omni tempore. 
21 Increpasti superbos; * maledicti qui declinant a mandatis tuis. 
22 Aufer a me opprobrium et contemptum, *quia testimonia tua exquisivi. 
23 Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur;  *servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis. 
24 Nam et testimonia tua meditatio mea est, * et consilium meum justificationes tuæ. 
25 Adhæsit pavimento anima mea:  * vivifica me secundum verbum tuum. 
26 Vias meas enuntiavi, et exaudisti me; * doce me justificationes tuas. 
27 Viam justificationum tuarum instrue me,  * et exercebor in mirabilibus tuis. 
28 Dormitavit anima mea præ tædio:  * confirma me in verbis tuis. 
29 Viam iniquitatis amove a me,  * et de lege tua miserere mei. 
30 Viam veritatis elegi;  * judicia tua non sum oblitus. 
31 Adhæsi testimoniis tuis, Domine;  * noli me confundere. 
32 Viam mandatorum tuorum cucurri,  * cum dilatasti cor meum. 

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Refugium est in tribulationibus Mariæ Nomen omnibus illud invocantibus.

I
Ant. In universa terra.

Ps. 125.  Canticum graduum. 

1 In convertendo Dominus captivitatem Sion,  *facti sumus sicut consolati. 
2 Tunc repletum est gaudio os nostrum,  * et lingua nostra exsultatione. 
3  Tunc dicent inter gentes:  * Magnificavit Dominus facere cum eis. 
4 Magnificavit Dominus facere nobiscum;  * facti sumus lætantes. 
5 Converte, Domine, captivitatem nostram,   * sicut torrens in austro. 
6 Qui seminant in lacrimis,   * in exsultatione metent. 
7 Euntes ibant et flebant,   * mittentes semina sua. 
8 Venientes autem venient cum exsultatione,   * portantes manipulos suos. 

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant In universa terra admirabile est Nomen tuum, o Maria.


A
Ant. Annuntiaverunt. 
Ps. 122.  Canticum graduum.

1 Ad te levavi oculos meos,  * qui habitas in cælis. 
2 Ecce sicut oculi servorum  * in manibus dominorum suorum; 
3 Sicut oculi ancillæ in manibus dominæ suæ: * ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri. 
4 Miserere nostri, Domine, miserere nostri,  * quia multum repleti sumus despectione; 
5 Quia multum repleta est anima nostra * opprobrium abundantibus, et despectio superbis. 

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant Annuntiaverunt cæli Nomen Mariæ, et viderunt omnes populi gloriam eius.

V/. Sit Nomen Virginis Mariæ  benedictum:

R/. Ex hoc nunc et usque in sæculum.

Oremus.
     Concede, quæsumus, omnipotens Deus, ut fideles tui, qui sub sanctissimae Virginis Mariae Nomine et protectione laetantur, ejus pia intercessione a cunctis malis liberentur in terris, et ad gaudia aeterna pervenire mereantur in coelis. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

Indulgenza di 5 anni. Idulgenza plenaria, alle solite condizioni, se si recita tutti giorni per un mese intero. (S. Paen. Ap., 18-V-1935)
Clemens audi, tuae laudi
Quos instantes conspicis:
Munda reos, et fac eos
Donis dignos coelicis.

AMDG et BVM







Nessun commento:

Posta un commento