S. CASIMIRI
ad
Beatam Virginem Mariam
hymnus
seu oratio quotidiana,
in
eius sepulcro reperta.
Regem Hungariæ electus.
<<Omni die dic Mariæ mea, laudes, anima:
Eius
festa, eius gesta cole splendidissima.
Contemplare
et mirare eius celsitudinem:
Dic
felicem genitricem, dic beatam virginem.
Ipsam
cole, ut de mole criminum te liberet:
Hanc
appella, ne procella vitiorum superet.
Hæc
persona nobis dona contulit cælestia:
Hæc
Regina nos divina illustravit gratia.
Lingua
mea, dic trophæa virginis puerperæ:
Quæ inflictum maledictum miro transfert genere.
Sine
fine dic Reginæ mundi laudum cantica:
Huius
bona semper sona, semper illam prædica.
Omnes
mei sensus ei personate gloriam,
Frequentate tam beatæ Virginis memoriam.
Nullus certe tam disertæ extat eloquentiæ,
Qui condignos promat hymnos eius excellentiæ.
Omnes laudent, unde gaudent, Matrem Dei
Virginem:
Nullus fingat, quod attingat eius celsitudinem
Nemo
dicet, quantum licet, laudans eius merita:
Eius
cuncta sunt creata ditioni subdita.
Sed
necesse, quod prodesse piis constat mentibus,
Ut
intendam, quod impendam me ipsius laudibus.
Quamvis
sciam, quod Mariam nemo digne prædicet;
Tamen
vanus & insanus est, qui eam reticet.
Cuius
vita erudita, disciplina cœlica,
Argumenta et figmenta destruxit hæretica.
Huius mores tanquam flores exornant Ecclesiam;
Actiones et sermones miram præstant gratiam.
Evæ crimen nobis limen paradisi clauserat:
Hæc, dum credit et obedit, cœli claustra
reserat.
Propter Evam homo sævam accepit sententiam:
Per
Mariam habet viam quæ ducit ad patriam.
Hæc
amanda et laudanda cunctis specialiter:
Venerari
et precari decet illam iugiter.
Ipsam
posco, quam cognosco posse prorsus omnia,
Ut evellat et repellat quæ sunt nobis noxia.
Ipsa donet, ut quod movet natus eius, faciam;
Et finita carnis vita, lætus hunc aspiciam.
O
cunctarum fœminarum decus atque gloria,
Quam probatam et elatam scimus super omnia.
Clemens audi, tuæ laudi quos instantes
conspicis.
Munda reos et fac eos bonis dignos cœlicis.
Virga
Iessæ, spes oppressæ mentis, et refrigerium;
Decus
mundi, lux profundi, Domini Sacrarium;
Vitæ
forma, morum norma, plenitudo gratiæ;
Dei
templum, et exemplum totius iustitiæ.
Virgo
salve, per quam valvæ cœli patent miseris:
Quam non flexit nec allexit fraus serpentis
veteris.
Gloriosa
et formosa David Regis filia,
Quam
elegit Rex, qui regit et creavit omnia.
Gemma decens, rosa recens, castitatis lilium,
Castum chorum ad polorum quæ perducis gaudium.
Actionis et sermonis facultatem tribue,
Ut tuorum meritorum laudes promam strenue.
Opto nimis, ut inprimis des mihi memoriam,
Ut
decenter et frequenter tuam cantem gloriam.
Quamvis
muta et polluta mea sciam labia;
Præsumendum,
non silendum est de tua gloria.
Virgo
gaude, quia laude digna es et præmio:
Quæ damnatis libertatis facta es occasio.
Semper
munda et fœcunda Virgo tu puerpera.
Mater
alma, velut palma, virens et fructifera.
Cuius
flore vel odore recreari cupimus:
Eius
fructu nos a luctu liberari credimus.
Pulchra
tota sine nota cuiuscumque maculæ,
Fac
nos mundos et iucundos te laudare sedule.
O
beata, per quam data nova mundo gaudia,
Et
aperta fide certa regna sunt cœlestia.
Per
quam mundus lætabundus vero fulget lumine,
Antiquarum tenebrarum offusus caligine.
Nunc potentes sunt egentes, sicut olim dixeras,
Et
egeni fiunt pleni, ut tu prophetaveras.
Per
te morum nunc pravorum relinquuntur devia,
Doctrinarum
perversarum pulsa sunt vestigia.
Mundi
luxus atque fluxus docuisti spernere;
Deum
quæri, carnem teri, vitiis resistere.
Mentis
cursum tendi sursum pietatis studio;
Corpus
angi, motus frangi pro cœlesti præmio.
Tu
portasti intra casti ventris claustra Dominum
Redemptorem, ad honorem nos reformes pristinum.
Mater facta, sed intacta, genuisti filium;
Regem Regum, atque rerum creatorem omnium.
Benedicta,
per quam victa mortis est versutia,
Destitutis spe salutis datur indulgentia.
Benedictus Rex invictus, cuius mater crederis,
Qui
creator ex te natus nostri salus generis.
Reparatrix,
consolatrix desperantis animæ:
A
pressura, quæ ventura malis est, nos redime.
Pro
me pete, ut quiete sempiterna perfruar;
Ne
tormentis comburentis stagni miser obruar.
Quod
requiro, quod suspiro mea sana vulnera;
Et
da menti te poscenti gratiarum munera.
Ut sim castus et modestus, dulcis, blandus,
sobrius,
Pius, rectus, circumspectus, simultatis nescius;
Eruditus, et munitus divinis eloquiis,
Et beatus, et ornatus sacris exercitiis;
Constans, gravis, et suavis, benignus, amabilis,
Simplex, purus et maturus, comis et affabilis;
Corde
prudens, ore studeus veritatem dicere;
Malum
nolens, Deum colens pio semper opere.
Esto
tutrix et adiutrix christiani populi:
Pacem
præsta, ne molesta nos perturbent sæculi.
Salutaris
stella maris salve, digna laudibus;
Quæ
præcellis multis stellis atque luminaribus.
Tua
dulci prece fulci supplices et refove:
Quicquid
gravat et depravat mentes nostra, remove.
Virgo gaude, quod de fraude dæmonis nos liberas:
Dum
in vera et sincera carne Deum generas.
Illibata
et ditata cœlesti progenie:
Gravidata,
nec privata flore pudicitiæ.
Nam, quod eras perseveras, dum intacta generas:
Illum tractans atque lactans per quem facta
fueras.
Mihi
mœsto nunc adesto, dans perenne gaudium:
Dona
quæso nimis læso optatum remedium.
Commendato
me beato Christo tuo filio:
Ut
non cadam, sed evadam de mundi naufragio.
Fac
me mitem, pelle litem, compesce lasciviam;
Contra
crimen da munimen, et mentis constantiam.
Nec
me liget nec fatiget sæculi cupiditas,
Quæ
obscurat et indurat mentes sibi subditas.
Nunquam
ira, nunquam dira me vincat elatio;
Quæ
multorum sit malorum frequenter occasio.
Ora
Deum, ut cor meum sua servet gratia,
Ne
antiquus inimicus seminet Zizania.
Da
levamen et tutamen tuum illis iugiter,
Tua
festa siue gesta qui colunt alacriter. Amen.>>
Nessun commento:
Posta un commento