PSALMI SANCTISSIMI
NOMINIS MARIAE
M
Ant. Mariae Nomen.
Canticum B. M. V.
Magníficat ✝ * ánima mea Dóminum.
Et exsultávit spíritus meus: * in Deo, salutári meo.
Quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ: * ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
Quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ: * ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
Quia fecit mihi magna, qui potens est: * et sanctum nomen eius.
Et misericórdia eius, a progénie in progénies: * timéntibus eum.
Fecit poténtiam in bráchio suo: * dispérsit supérbos mente cordis sui.
Depósuit poténtes de sede: * et exaltávit húmiles.
Esuriéntes implévit bonis: * et dívites dimísit inánes.
Suscépit Israël púerum suum: * recordátus misericórdiæ suæ.
Sicut locútus est ad patres nostros: * Ábraham, et sémini eius in sæcula.

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Mariæ Nomen cunctas illustrat Ecclesias, cui fecit magna qui potens est et sanctum Nomen eius.
A
Ant. A solis ortu.
Ps. 119. Canticum graduum.
1 Ad Dominum cum tribularer clamavi * et exaudivit me.
2 Domine, libera animam meam a labiis iniquis *et a lingua dolosa.
3 Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi *ad linguam dolosam?
4 Sagittæ potentis acutæ, *cum carbonibus desolatoriis.
5 Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est! habitavi cum habitantibus Cedar; * multum incola fuit anima mea.
6 Cum his qui oderunt pacem eram pacificus; *cum loquebar illis, impugnabant me gratis.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. A solis ortu usque ad occasum laudabile Nomen Domini, et Mariæ Matris eius.
R
Ant. Refugium.
Ps. 118. Alleluja.
17 Retribue servo tuo, vivifica me, * et custodiam sermones tuos.
18 Revela oculos meos, * et considerabo mirabilia de lege tua.
19 Incola ego sum in terra: * non abscondas a me mandata tua.
20 Concupivit anima mea
desiderare justificationes tuas * in omni tempore.
21 Increpasti superbos; * maledicti qui declinant a mandatis tuis.
22 Aufer a me opprobrium et contemptum, *quia testimonia tua exquisivi.
23 Etenim sederunt principes, et adversum me
loquebantur; *servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis.
24 Nam et testimonia tua meditatio mea est, * et consilium meum justificationes tuæ.
25 Adhæsit pavimento anima mea: * vivifica me secundum verbum tuum.
26 Vias meas enuntiavi, et exaudisti me; * doce me justificationes tuas.
27 Viam justificationum tuarum instrue me, * et exercebor in mirabilibus tuis.
28 Dormitavit anima mea præ tædio: * confirma me in verbis tuis.
29 Viam iniquitatis amove a me, * et de lege tua miserere mei.
30 Viam veritatis elegi; * judicia tua non sum oblitus.
31 Adhæsi testimoniis tuis, Domine; * noli me confundere.
32 Viam mandatorum tuorum cucurri, * cum dilatasti cor meum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Refugium est in tribulationibus Mariæ Nomen omnibus illud invocantibus.
I
Ant. In universa terra.
Ps. 125. Canticum graduum.
1 In convertendo Dominus captivitatem Sion, *facti sumus sicut consolati.
2 Tunc repletum est gaudio os nostrum, * et lingua nostra exsultatione.
3 Tunc dicent inter gentes: * Magnificavit Dominus facere cum eis.
4 Magnificavit Dominus facere nobiscum; * facti sumus lætantes.
5 Converte, Domine, captivitatem nostram, * sicut torrens in austro.
6 Qui seminant in lacrimis, * in exsultatione metent.
7 Euntes ibant et flebant, * mittentes semina sua.
8 Venientes autem venient cum exsultatione, * portantes manipulos suos.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. In universa terra admirabile est Nomen tuum, o Maria.
A
Ant. Annuntiaverunt.
Ps. 122. Canticum graduum.
1 Ad te levavi oculos meos, * qui habitas in cælis.
2 Ecce sicut oculi servorum * in manibus dominorum suorum;
3 Sicut oculi ancillæ
in manibus dominæ suæ: * ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri.
4 Miserere nostri, Domine, miserere nostri, * quia multum repleti sumus despectione;
5 Quia multum repleta est anima nostra * opprobrium abundantibus, et despectio superbis.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Annuntiaverunt cæli Nomen Mariæ, et viderunt omnes populi gloriam eius.
V/. Sit Nomen Virginis Mariæ benedictum:
R/. Ex hoc nunc et usque in sæculum.
Oremus.
Concede, quæsumus, omnipotens Deus, ut fideles tui, qui sub sanctissimae Virginis Mariae Nomine et protectione laetantur, ejus pia intercessione a cunctis malis liberentur in terris, et ad gaudia aeterna pervenire mereantur in coelis. Per Christum Dominum nostrum. Amen.
Indulgenza di 5 anni. Idulgenza plenaria, alle solite condizioni, se si recita tutti giorni per un mese intero. (S. Paen. Ap., 18-V-1935)
AMDG et BVM