Visualizzazione post con etichetta lodi per il SS.mo Nome di Maria. Mostra tutti i post
Visualizzazione post con etichetta lodi per il SS.mo Nome di Maria. Mostra tutti i post

mercoledì 4 marzo 2015

SALMI DEL SANTISSIMO NOME DI MARIA

PSALMI SANCTISSIMI
NOMINIS MARIAE
M

Ant. Mariae Nomen.
Canticum B. M. V. 
 Magníficat  * ánima mea Dóminum.
 Et exsultávit spíritus meus: * in Deo, salutári meo.
 Quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ: * ecce enim ex hoc  beátam me dicent 
omnes generatiónes.
 Quia fecit mihi magna, qui potens est: * et sanctum nomen  eius.
 Et misericórdia eius, a progénie in progénies: * timéntibus  eum.
 Fecit poténtiam in bráchio suo: * dispérsit supérbos mente  cordis sui.
 Depósuit poténtes de sede: * et exaltávit húmiles.
 Esuriéntes implévit bonis: * et dívites dimísit inánes.
 Suscépit Israël púerum suum: * recordátus misericórdiæ suæ.
 Sicut locútus est ad patres nostros: * Ábraham, et sémini eius  in sæcula.

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Mariæ  Nomen cunctas illustrat Ecclesias, cui fecit magna qui potens est 
et sanctum  Nomen eius.

A
Ant. A solis ortu.
Ps. 119.  Canticum graduum. 

1 Ad Dominum cum tribularer clamavi * et exaudivit me.
2 Domine, libera animam meam a labiis iniquis *et a lingua dolosa. 
3 Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi *ad linguam dolosam? 
4 Sagittæ potentis acutæ, *cum carbonibus desolatoriis. 
5 Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est! habitavi cum habitantibus Cedar; * multum  incola fuit anima mea. 
6 Cum his qui oderunt pacem eram pacificus; *cum loquebar illis, impugnabant me gratis. 

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. A solis ortu usque ad occasum laudabile Nomen Domini, et Mariæ Matris eius.

R
Ant. Refugium.
Ps. 118.  Alleluja. 

17 Retribue servo tuo, vivifica me, * et custodiam sermones tuos. 
18 Revela oculos meos, * et considerabo mirabilia de lege tua. 
19 Incola ego sum in terra: * non abscondas a me mandata tua. 
20 Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas * in omni tempore. 
21 Increpasti superbos; * maledicti qui declinant a mandatis tuis. 
22 Aufer a me opprobrium et contemptum, *quia testimonia tua exquisivi. 
23 Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur;  *servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis. 
24 Nam et testimonia tua meditatio mea est, * et consilium meum justificationes tuæ. 
25 Adhæsit pavimento anima mea:  * vivifica me secundum verbum tuum. 
26 Vias meas enuntiavi, et exaudisti me; * doce me justificationes tuas. 
27 Viam justificationum tuarum instrue me,  * et exercebor in mirabilibus tuis. 
28 Dormitavit anima mea præ tædio:  * confirma me in verbis tuis. 
29 Viam iniquitatis amove a me,  * et de lege tua miserere mei. 
30 Viam veritatis elegi;  * judicia tua non sum oblitus. 
31 Adhæsi testimoniis tuis, Domine;  * noli me confundere. 
32 Viam mandatorum tuorum cucurri,  * cum dilatasti cor meum. 

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Refugium est in tribulationibus Mariæ Nomen omnibus illud invocantibus.

I
Ant. In universa terra.

Ps. 125.  Canticum graduum. 

1 In convertendo Dominus captivitatem Sion,  *facti sumus sicut consolati. 
2 Tunc repletum est gaudio os nostrum,  * et lingua nostra exsultatione. 
3  Tunc dicent inter gentes:  * Magnificavit Dominus facere cum eis. 
4 Magnificavit Dominus facere nobiscum;  * facti sumus lætantes. 
5 Converte, Domine, captivitatem nostram,   * sicut torrens in austro. 
6 Qui seminant in lacrimis,   * in exsultatione metent. 
7 Euntes ibant et flebant,   * mittentes semina sua. 
8 Venientes autem venient cum exsultatione,   * portantes manipulos suos. 

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant In universa terra admirabile est Nomen tuum, o Maria.


A
Ant. Annuntiaverunt. 
Ps. 122.  Canticum graduum.

1 Ad te levavi oculos meos,  * qui habitas in cælis. 
2 Ecce sicut oculi servorum  * in manibus dominorum suorum; 
3 Sicut oculi ancillæ in manibus dominæ suæ: * ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri. 
4 Miserere nostri, Domine, miserere nostri,  * quia multum repleti sumus despectione; 
5 Quia multum repleta est anima nostra * opprobrium abundantibus, et despectio superbis. 

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant Annuntiaverunt cæli Nomen Mariæ, et viderunt omnes populi gloriam eius.

V/. Sit Nomen Virginis Mariæ  benedictum:

R/. Ex hoc nunc et usque in sæculum.

Oremus.
     Concede, quæsumus, omnipotens Deus, ut fideles tui, qui sub sanctissimae Virginis Mariae Nomine et protectione laetantur, ejus pia intercessione a cunctis malis liberentur in terris, et ad gaudia aeterna pervenire mereantur in coelis. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

Indulgenza di 5 anni. Idulgenza plenaria, alle solite condizioni, se si recita tutti giorni per un mese intero. (S. Paen. Ap., 18-V-1935)
Clemens audi, tuae laudi
Quos instantes conspicis:
Munda reos, et fac eos
Donis dignos coelicis.

AMDG et BVM







domenica 11 gennaio 2015

AD MARIAE NOMINIS LAUDEM


AD MARIAE NOMINIS LAUDEM

SUFFRAGIUM

Sub tuum praesidium confugimus, Sancta Dei Genitrix, nostras deprecationes ne despicias in necessitatibus nostris, sed a periculis, damnis, tribulationibus, sollicitudinibusque cunctis a peste, et subutanea ac improvisa morte libera nos semper, Virgo gloriosa et benedicta.
Domina nostra, mediatrix nostra, advocata nostra tuo Filio nos reconcilia, tuo Filio nos commenda, tuo Filio nos repraesenta.

ORATIO

Beatae, et gloriosae semperque Virginis Mariae, quaesumus Domine, intercessio gloriosa nos protegat, et ad vitam perducat aeternam. Amen.

PSALMUS 1

Magna es Domina, et laudabilis nimis: * in civitate Dei nostri, et universa Ecclesia electorum eius.
Misericordia tua et gratia tua ubique praedicatur: * Deus operibus manuum tuarum benedixit.
Miserere nostri Domina, et sana infirmitatem nostram: * tolle dolorem nostrum et angustiam cordis nostri.
Mitte angelum bonum in occursum: * per quem ab hostibus defendamur.
Miserere nostri in die angustiae nostrae: * et in veritate tua irradia nos.
Miserere nostri Domina, miserere nostri: * quoniam Tu es spes et lux omnium sperantium in Te.
Memento nostri, perditorum salvatrix: * exaudi planctus et suspiria nostra.
Memento nostri Domina, et ora pro nobis: * in laetitiam bonam verte moestitiam nostram.
Miserere servorum tuorum, Domina: * et ne sinas eos angustari in tentationibus suis.
Miserere nostri, Regina gloriae et honoris: * et de omni periculo custodi vitam nostram.
Miserere nostri, Mater Salvatoris: * praesta consolationem in tribulatione nostra.
Medere contritis corde o domina salutis: * et refove eos unguento pietatis.
Gloria Patri, et Matri, et Filio: * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio et nunc et semper: * et in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS 2

Ad te, Domina, clamabo et exaudies me: * in voce laudis tuae laetificabis me.
Ad te clamavi, cum anxiaretur cor meum: * et exaudisti de monte sancto tuo.
Amplectamur Mariae vestigia, peccatores: * et beatis pedibus eius provolvamur.
Accedite ad eam cum devotione et reverentia: * et delectetur cor vestrum in salutatione eius.
Accedite ad eam in tribulationibus vestris: * et stabiliet vos serenitas vultus illius.
A rugientibus praeparatis ad escam: * de manibus quaerentium nos liberati sumus gratia illius.
Attendite, popule Dei, praecepta Dei: * et Reginae coeli nolite oblivisci.
Aperite cor ad investigandam eam: * labia ad glorificandam illam.
Accendatur affectus cordis in illam: * et inimicos nostros induet confusione.
Abstulit a corde moestitiam et dolorem: * et suavitate sua cor nostrum dulcoravit.
Adorate illam in decore illius: * glorificate opificem pulcritudinis eius.  
Adiutorio suo sancto evasimus pericula mortis: * et saeva peste liberati sumus.
Gloria Patri, et Matri, et Filio et Spiritui Sancto, etc.

PSALMUS 3

Refugium tu es, Domina, in tribulatione nostra: * et virtus potentior conterens inimicum.
Religiosi omnes adorate et honorate illam: * quia ipsa est adiutrix e spiritualis advocata.
Recurramus ad illam in tribulatione nostra: * et eripiet nos de periculis nostris.
Recordare Domina, ut loquaris pro nobis bonum: * et indignationem Filii tui avertas a nobis.
Respice miseriam Mater gloriosa: * Virgo angustiam et tribulationem ne tardes removere.
Recordare, Domina, pauperum et miserorum: * et sustenta eos ope refugii tui sancti.
Recordare nostri, Domina, et non apprehendant nos mala: * succurre nobis in fine, ut inveniamus vitam aeternam.
Resperge cor nostrum dulcedine tua: * fac nos oblivisci angustias huius vitae.
Respice, Domina, humilitatem servorum tuorum: * et ne sinas eos periculis subiacere.
Reple nos servos tuos virtutibus sanctis: * et ira Dei non appropinquet nobis.
Respice, Domina, humilitatem cordis nostri:* et libera nos de afflictione pestis.
Reminiscere miserationum tuarum, Domina: * et revela peregrinationem incolatus nostri.
Gloria Patri, et Matri, et Filio et Spiritui Sancto, etc.

PSALMUS 4

In te, Domina, confido: * propter multitudinem misericordiae nominis tui.
Iudica me, Domina, quoniam ab innocentia mea digressus sum: * sed quia in te speravi, non infirmabor.
In manus tuas commendo corpus et animam meam: * totam vitam meam et diem ultimum meum.
Influe nobis radios tuae pietatis: * et clarifica nos fulgoribus misericordiae tuae.
Innova signa et immuta mirabilia: * ut sentiamus adiutorium brachii tui.
Intercede pro nobis salutifera Mater Dei: * quae angelorum et hominum salutem peperisti.
Infunde gratiam de thesaurus tuis: * et unguentis placa dolorem nostrum.
Ingrediatur oratio nostra in cospectu tuo: * et voces gementium ne despexeris.
In manu tua, Domina, salus et vita consistunt: * laetitia sempiterna et aeternitas gloriosa.
Inveniant, quaeso, gratiam apud Deum: * qui Te in suis necessitatibus invocabunt.
In periculis et rebus dubiis et in necessitatibus cunctis invenientes: * adiutorium dabis.
Ipsa enim mederis contritis corde: * et refove unguento pietatis.
Gloria Patri, et Matri, et Filio et Spiritui Sancto, etc.

PSALMUS 5

Ad Mariam, cum tribularer, clamavi: * et clementia sua exaudivit me.
Ad te, Domina, levavi animam meam in iudicio Dei mei: * et precibus tuis non erubescam.
Ave gratia plena, Deus tecum: * per quam salus mundi restauratur.
Ascendisti alternantibus hymnis angelorum: * choris archangelorum constipata, rosis et liliis coronata.
Ablue, Domina, omnia peccata nostra: * sana omnes iniquitates nostras.
Aufer a nobis tribulationem nostram: * et dulcifica omnem dolorem nostrum.
Avertatur a nobis ira Dei per te: * placa eum meritis et precibus tuis.
Aperiantur nobis per te portae iustitiae: * ut enarremus omnia mirabilia tua.
Ad Dominum accede rogatura pro nobis: * ut per te liberemur de angustiis nostris.
Adiutorium sit in virtute nominis tui: * per Te omnia opera nostra dirigantur.
Ab omni perturbatione libera servos tuos: * et fac eos vivere sub pace et protectione tua.
Adorent Te familiae gentium: * glorificent Te omnes ordines angelorum.
Gloria Patri, et Matri, et Filio et Spiritui Sancto, etc.

Kyrie eleison, Christe eleison, Kyrie eleison.

Pater noster, etc.
Et ne nos inducas in tentationem.
Sed libera nos a malo.

Salvos fac servos tuos et ancillas tuas.
Deus meus sperantes in te.

Mitte nobis auxilium de sancto.
Et de Sion tuere nos.

Ora pro nobis sancta Dei Genitrix.
Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

Domine exaudi orationem meam,
Et clamor meus ad te veniat.

OREMUS



    Defende, quaesumus Domine, Beata Maria semper Virgine intercedente, istam ab omni adversitate familiam, et toto tibi corde prostratam ab omni infirmitate et peste, et ab omnibus tuere clementer periculis. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

LAUDETUR   JESUS  CHRISTUS!
LAUDETUR  CUM  MARIA!
SEMPER  LAUDENTUR!
Sia lodato Gesù Maria