Quando il Diacono Joseph Ratzinger divenne Sacerdote
Haec meditare: 1 Tim
4,15:
Dignità del Sacerdote: Sacerdos alter
Christus: S.I.Crys. - Admiramini, gaudete: Christus facti sumus!: S.Aug.-
Miraculum stupendum, magna, immensa, infinita, sacerdotis dignitas: coelum
attingit, cum Angelis conversatur, cum Deo familiariter agit: S.Ephr.-
Sacerdos, terrenus Deus, ad animas deificandas destinatus: S.Greg.Naz. Apol.1.-
"Se incontrassi un Angelo e un Sacerdote saluterei il Sacerdote prima
dell'Angelo": S. Francesco d'Assisi.
Santità del Sacerdote: Sancti estote,
quia ego sanctus sum: Lev.11,44-45.- Estote perfecti, sicut et Pater vester
coelestis perfectus est: Mt 5,48. - In omni conversatione sancti sitis:1Pt
1,16.- Voluntas Dei sanctificatio vestra:1Thes.4,3.- Tu, o homo Dei, sectare
justitiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam, mansuetudinem:1Tim.6,11.-
Professio Clericorum vita coelestis. - Sanctitas una nos efficit quales vocatio
divina exposcit: homines videlicet mundo crucifixos et quibus mundus ipse sit
crucifixus: S. Pius X.
Vita di imitazione e unione con Gesù e Maria: Manete in Me:
et ego in vobis: Ioan 15,4. Manete in dilectione mea: Ioan 15,9.- Si quis in Me
non manserit mittetur foras... et arescet: Ioan 15,6 - Si quis Spiritum Christi
non habet, hic non est eius: Rom.8,6.- Quicumque baptizati
estis Christum induistis: Gal 3,27.- Hoc sentite in vobis quod et in Christo
Iesu: Philip.2,5.- Christus... vita vestra: Colos 3,4.- Summum igitur
studium nostrum sit in vita Iesu Christi meditari: Im. Chr.l.1.c.1.- Memor esto
arrepti propositi e imaginem tibi propone Crucifixi... Qui se intente et devote
in sanctissima vita et passione Domini exercet, omnia utilia et necessaria sibi
abundanter inveniet: nec opus estut extra Iesum aliquid melius quaerat. O si
Iesus Chrucifixus in cor nostrum veniret!: Im.Chr.l.1,c. 25.- "Quodcumque
dixerit vobis, facite": Ioan 2,5- "Ecce ancilla Domini. Fiat mihi
secundum verbum tuum": Luc 1,38.- "Magnificat...": Luc 1,46.
Spirito di orazione: Oportet semper orare et
non deficere: Luc 18,1.- Horrendum est diem sine oratione transigere.- Servemus
cor sursum ne putrescat in terra. Vere novit vivere qui recte novit orare: S.
Aug.- Haec duo sunt sacerdotis opera: ut aut a Deo discat, legendo Scripturas
divinas et saepius meditando: aut populum doceat quae ipse a Deo didicerit non
ex proprio corde vel humano sensu: Orig. - Aliorum est servire Deo: nostrum est
adhaerere: S.I.Chrys.- Cadentem genam pagina sancta suscipiat: S.Hier.- Attende
studiose, rite, pie, religiose divinas laudes celebrare: non mente vaga, non
vagis oculis, non indecenti corporis statu: Conc.Mediol. IV.- Nihil aliud dum
psallitis, quam quod psallitis cogitate: S.Bonav.
Apostolato, frutto di vita interiore: Ego elegi vos,
et posui vos ut eatis, et fructum afferatis: Ioan 15,16.- Qui manet in Me et
ego in eo, hic fert fructum multum: quia sine Me nihil potestis facere: Ioan
15,5.- Quanta luce in quella parabola della vite e dei tralci!... I miei sforzi
da soli non valgono nulla, assolutamente nulla: ma saranno utili e benedetti da
Dio unicamente se, per mezzo d'una vera vita interiore, io li unisco
costantemente all'azione vivificante di Gesù: Chautard.-
"Omnia possum in Eo qui me confortat": Phil 4.13.
Buon esempio: Vos estis sal terrae... vos
estis lux mundi... luceat lux vestra coram hominibus: et videant opera vestra
bona et glorificent patrem vestrum: Matth 5,13-16. - Quidquid feceris, id sibi
omnes faciendum putant: S.Hier. ad Eliod.- Non solum corrigetis orbem sancte
recteque vivendo; sed etiam glorificare Deum ex vestra conversatione facietis:
quemadmodum si contraria gesseritis, et homines perdetis, et nomen Dei
blashemiis offendetis: S.I.Crys.- Cum pastor per abrupta graditur, consequens
est ut grex in praecipitio feratur: S.Greg.M.- Mores loquentis cogunt,
non verba: Menander.- Non temere dico, sed ut affectus sum et sentio: non
arbitror, inter sacerdotes, multos esse qui salvi fiant, sed multo plures qui
pereant: quia quod alii peccant sacerdoti imputatur: S.I.Crys.- Omni cui multum
datum est, multum quaeretur ab eo: Luc 12,48.
*
Vita boni sacerdotis crux est et dux paradisi.
Incoeptum est: retro abire non licet, nec oportet. Eia, fratres,
pergamus simul: Iesus erit nobiscum. Propter Iesum suscepimus hanc crucem,
propter Iesum perseveremus in cruce. Erit adiutor noster, qui est dux
noster et praecessor: Im.Chr. l 3, c.56.- Doce me, Domine, terrena despicere,
praesentia fastidire, aeterna quaerere, coelestia sapere, honores fugere,
scandala sufferre, omnem spem in te ponere, extra te nihil cupere, et super
omnia Te ardenter amare. Ibid.c.44.
*
O
Sacerdos, quis es tu? Non es a te, quia de nihilo; non es ad te, quia
mediator ad Deum; non es tibi, quia sponsus Ecclesiae; non es tui, quia servus
omnium; non es tu, quia Deus es. Quid ergo es? Nihil et omnia. O
Sacerdos!
AMDG et DVM
Nessun commento:
Posta un commento