Visualizzazione post con etichetta Sacerdos quis es tu?. Mostra tutti i post

venerdì 18 dicembre 2020

MAGNIFICAT - O Sacerdos, quis es tu?

Magnificat

"Magníficat * Anima mea Dóminum,
et exsultávit spíritus meus * in Deo salvatóre meo,
quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. * Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,
quia fecit mihi magna, qui potens est, * et sanctum nomen eius,
et misericórdia eius in progénies et progénies * timéntibus eum.
Fecit poténtiam in bráchio suo, * dispérsit supérbos mente cordis sui;
depósuit poténtes de sede * et exaltávit húmiles;
esuriéntes implévit bonis * et dívites dimísit inánes.
Suscépit Israel púerum suum, * recordátus misericórdiæ, sicut locútus est ad patres nostros, * Abraham et sémini eius in sæcula.
Glória Patri, et Fílio * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. 

Amen."
(Indulgenza parziale E.I. n.32)

O Sacerdos, quis es tu? 

Quando il Diacono Joseph Ratzinger divenne Sacerdote
Haec meditare: 1 Tim 4,15:
Dignità del Sacerdote: Sacerdos alter Christus: S.I.Crys. - Admiramini, gaudete: Christus facti sumus!: S.Aug.- Miraculum stupendum, magna, immensa, infinita, sacerdotis dignitas: coelum attingit, cum Angelis conversatur, cum Deo familiariter agit: S.Ephr.- Sacerdos, terrenus Deus, ad animas deificandas destinatus: S.Greg.Naz. Apol.1.- "Se incontrassi un Angelo e un Sacerdote saluterei il Sacerdote prima dell'Angelo": S. Francesco d'Assisi.

Santità del Sacerdote: Sancti estote, quia ego sanctus sum: Lev.11,44-45.- Estote perfecti, sicut et Pater vester coelestis perfectus est: Mt 5,48. - In omni conversatione sancti sitis:1Pt 1,16.- Voluntas Dei sanctificatio vestra:1Thes.4,3.- Tu, o homo Dei, sectare justitiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam, mansuetudinem:1Tim.6,11.- Professio Clericorum vita coelestis. - Sanctitas una nos efficit quales vocatio divina exposcit: homines videlicet mundo crucifixos et quibus mundus ipse sit crucifixus: S. Pius X.

Vita di imitazione e unione con Gesù e Maria: Manete in Me: et ego in vobis: Ioan 15,4. Manete in dilectione mea: Ioan 15,9.- Si quis in Me non manserit mittetur foras... et arescet: Ioan 15,6 - Si quis Spiritum Christi non habet, hic non est eius: Rom.8,6.- Quicumque baptizati estis Christum induistis: Gal 3,27.- Hoc sentite in vobis quod et in Christo Iesu: Philip.2,5.- Christus... vita vestra: Colos 3,4.- Summum igitur studium nostrum sit in vita Iesu Christi meditari: Im. Chr.l.1.c.1.- Memor esto arrepti propositi e imaginem tibi propone Crucifixi... Qui se intente et devote in sanctissima vita et passione Domini exercet, omnia utilia et necessaria sibi abundanter inveniet: nec opus estut extra Iesum aliquid melius quaerat. O si Iesus Chrucifixus in cor nostrum veniret!: Im.Chr.l.1,c. 25.- "Quodcumque dixerit vobis, facite": Ioan 2,5- "Ecce ancilla Domini. Fiat mihi secundum verbum tuum": Luc 1,38.- "Magnificat...": Luc 1,46.
Spirito di orazione: Oportet semper orare et non deficere: Luc 18,1.- Horrendum est diem sine oratione transigere.- Servemus cor sursum ne putrescat in terra. Vere novit vivere qui recte novit orare: S. Aug.- Haec duo sunt sacerdotis opera: ut aut a Deo discat, legendo Scripturas divinas et saepius meditando: aut populum doceat quae ipse a Deo didicerit non ex proprio corde vel humano sensu: Orig. - Aliorum est servire Deo: nostrum est adhaerere: S.I.Chrys.- Cadentem genam pagina sancta suscipiat: S.Hier.- Attende studiose, rite, pie, religiose divinas laudes celebrare: non mente vaga, non vagis oculis, non indecenti corporis statu: Conc.Mediol. IV.- Nihil aliud dum psallitis, quam quod psallitis cogitate: S.Bonav.

Apostolato, frutto di vita interiore: Ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis: Ioan 15,16.- Qui manet in Me et ego in eo, hic fert fructum multum: quia sine Me nihil potestis facere: Ioan 15,5.- Quanta luce in quella parabola della vite e dei tralci!... I miei sforzi da soli non valgono nulla, assolutamente nulla: ma saranno utili e benedetti da Dio unicamente se, per mezzo d'una vera vita interiore, io li unisco costantemente all'azione vivificante di Gesù: Chautard.- "Omnia possum in Eo qui me confortat": Phil 4.13.

Buon esempio: Vos estis sal terrae... vos estis lux mundi... luceat lux vestra coram hominibus: et videant opera vestra bona et glorificent patrem vestrum: Matth 5,13-16. - Quidquid feceris, id sibi omnes faciendum putant: S.Hier. ad Eliod.- Non solum corrigetis orbem sancte recteque vivendo; sed etiam glorificare Deum ex vestra conversatione facietis: quemadmodum si contraria gesseritis, et homines perdetis, et nomen Dei blashemiis offendetis: S.I.Crys.- Cum pastor per abrupta graditur, consequens est ut grex in praecipitio feratur: S.Greg.M.-  Mores loquentis cogunt, non verba: Menander.- Non temere dico, sed ut affectus sum et sentio: non arbitror, inter sacerdotes, multos esse qui salvi fiant, sed multo plures qui pereant: quia quod alii peccant sacerdoti imputatur: S.I.Crys.- Omni cui multum datum est, multum quaeretur ab eo: Luc 12,48.
*
Vita boni sacerdotis crux est et dux paradisi. Incoeptum est: retro abire non licet, nec oportet. Eia, fratres, pergamus simul: Iesus erit nobiscum. Propter Iesum suscepimus hanc crucem, propter Iesum perseveremus in cruce. Erit adiutor noster, qui est dux noster et praecessor: Im.Chr. l 3, c.56.- Doce me, Domine, terrena despicere, praesentia fastidire, aeterna quaerere, coelestia sapere, honores fugere, scandala sufferre, omnem spem in te ponere, extra te nihil cupere, et super omnia Te ardenter amare. Ibid.c.44.
*
O Sacerdos, quis es tu? Non es a te, quia de nihilo; non es ad te, quia mediator ad Deum; non es tibi, quia sponsus Ecclesiae; non es tui, quia servus omnium; non es tu, quia Deus es. Quid ergo es? Nihil et omnia. O Sacerdos!
<< Mamma Celeste guariscimi nel corpo e nell’anima >>

AMDG et DVM
AVE MARIA PURISSIMA!

lunedì 18 dicembre 2017

O sacerdos, quis es tu?