De Rosario Beatae
Mariae Virginis
P. LUDOVICUS I.
FANFANI OP
CAPUT II
De Rosarii recitatione
§ I. – Conditiones ad bene recitandum
Rosarium
20. – Rosarium
unam esse ex praestantissimis devotionibus catholicis sat superque constat ex
iis quae superiore capite disseruimus. At vero, eo ipso quod tam praestans devotio est, omnis cura est
impendenda ut bene recitetur, ne in praxi huiusmodi praestantia, quae
naturaliter ei convenit, perimatur; sed contra conservetur et in dies augeatur.
Iuvat igitur pauca de modo bene recitandi sacratissimum Rosarium recolere,
Ecclesia nobis duce, quae inter alia praecipue vult ut omnes orationes –
Rosarium vero est oratio per excellentiam – fiant digne, attente,
devote (1).
Digne. Primum
autem quod requiritur ad Deum digne deprecandum est certe status gratiae.
Deus enim amare non potest nisi quod Ei simile est; et Deo similis fit anima
Eique maxime unitur per gratiam, quae est repercussio et participatio
pulchritudinis increatae. Hinc tamen non sequitur illum qui propter peccatum
gratia destituitur, non posse nec
debere orare aut Rosarium recitare; quinimmo, utpote qui plus quam ceteri
indiget, si non digne, certe valde convenienter confugiet Rosario ad Illam quae
refugium peccatorum est, ut sibi in extrema necessitate subveniat, cum
Rosarium semper illud Sapientiae comprobarit: qui (me) usi sunt, participes
facti sunt amicitiae Dei (2). Sed carentia peccati non sufficit ad digne
SS.mum Rosarium recitandum, oportet etiam quod recitetur corde docili et ab
omni terrenarum rerum inordinata affectione expedito. Et ideo Ecclesia in
Evangelio Missae privilegiatae SS.mi Rosarii nobis legendam exhibet
parabolam seminantis, ut scilicet, cum in Rosario meditantur sacra verba et
facta principaliora vitae Christi eiusque Sanctissimae Matris, reminiscamur
Rosarium esse recitandum iisdem dispositionibus quibus et audiendum et
accipiendum est verbum Dei, quod nullum fructum parit in cordibus dissipatis,
indocilibus, terrenisque rebus implicatis, quemadmodum evenit de semine quod
secus viam, aut in petrosa aut inter spinas cadit.
21. – Rosarium
insuper recitari debet attente. Attentio est actus mentis quo homo ad ea
quae agit applicatur. Iam vero, sine attentione nulla oratio valet coram Deo;
non enim fieri potest, ait S. Gregorius, ut Deus illam orationem audiat, cui
ille ipse qui orat non intendit (3). Quocirca etiam Rosarium, si volumus ut Deo
eiusque sanctissimae Matri sit acceptum, recitandum nobis est mente sibi conscia
atque ad id quod agitur attenta; eo vel magis quod Rosarium totum christiani
cultus spiritum continet, cum orationem vocalem simul et mentalem importet. Et
quia possibile non est diversis rebus simul mente vacare, optandum ut, dum
Rosarium recitatur, intermittatur alia quaecumque occupatio, omni insuper cura
negotiorum huius mundi seposita. Beata Virgo abunde remunerabit diligentiam a
nobis adhibitam quo melius eam honoremus meliusque meditemur mysteria et exempla
divini eius Filii. Rosarium recitare dum acu pingitur, dum consuitur aut
quodcumque aliud, quamtumvis materiale, exsequitur, profecto non est modus
optimus dicendi Coronam. Nihilominus, cum huiusmodi occupationes non tantam
applicationem exigant, quae menti omnem aliam cogitationem interdicant, cumque
in multis convictibus, laboratoriis et monasteriis invaluerit usus recitandi
Rosarium dum operi seu labori incumbitur ne tempus ineptis sermonibus
conteratur, hic modus se gerendi non est omnino damnandus. Imo res videtur
approbata fuisse, indirecte saltem, a Summo Pontifice Pio IX, cum in communi
Rosarium recitantibus concessit ad omnes Indulgentias lucrandas ut unus tantum
manu coronam evolveret, ceteris cum illo unitis qui tunc vices Directoris
quodammodo gerit (4).
22. – Denique
Rosarium recitandum est devote. Devotio, ut ait S. Thomas, nil aliud est
quam «specialis quidam actus voluntatis promptae et paratae ad facienda
quaecumque ad Dei servitium et famulatum spectant» (5). Igitur ad
Rosarium devote recitandum debemus imprimis omnem torporem et desidiam a nobis
expellere, atque cum voluntate prompta et
parata, hoc est animo alacri et libenti, incipere, cum intentione
honorandi Iesum et Mariam, tenere cum ipsis colloquendi auxiliumque impetrandi
in omnibus necessitatibus.
Praeterea, cum Rosarium Mysteriorum meditatione schola sit christianae
perfectionis, ubi peccatum quomodo fugiendum sit addiscitur et excellentissimae
virtutes quomodo exercendae, recitandum est devote etiam eo sensu ut
simus parati ad prompte facienda aut deserenda ea omnia quae nobis, Iesu et
Mariae exemplo, amore odiove digna apparent. Et Maria, inquit Leo XIII, «quae
tametsi nullam in se passa, debilitatem naturae nostrae vitiositatemque
pernoscit, quaeque matrum omnium est optima et studiosissima, quam nobis
opportune prolixeque subveniet, quanta et caritate reficiet et virtute firmabit!
Per iter euntibus, divino Christi Sanguine et Mariae lacrimis consecratum,
certus erit nobis nec difficilis exitus ad societatem quoque beatissimae eorum
gloriae fruendam» (6).
Interiorique devotioni voluntatis
necessario coniungenda est externa ipsa devotio, sine qua interior difficulter
consistere potest. Necesse non est, fatemur, ut Rosarium dicatur semper in
ecclesia aut flexis genibus, quia potest optime et utiliter etiam domi, in via,
in itinere, sedendo vel deambulando recitari; imo, si necessitas postulat, in
lecto quoque; sed semper recitandum est maxima corporis modestia, illa
gravitate et reverentia, quae decent miserrimum hominem, qui cum Deo creatore et
Paradisi Regina colloqui vult. Oh quantum in hac re devotio desideratur!
Perperam agunt qui tanta cum celeritate Rosarium recitant
atque verba ita praecipitant, ut vix intelligi possint, si modo intelliguntur,
ea quae mutiunt; itidem illi qui omni puncto temporis verbis et nugis
interrumpunt, et qui aut iacentes recitant, aut ea corporis positione ut dormire
potius quam Rosarium recitare videantur. Quid interim,
quaerit pius quidam auctor, quid expectari potest a talibus Rosariis tam
indevote recitatis? Nihil profecto boni, imo multum mali; quia omnis oratio,
etiam non imperata, cum devotione facienda est, nisi velimus in nos iram Dei
provocare (7).
23. – Sed aliud
quoque medium ad bene recitandum SS. Rosarium indicare debemus, scilicet bene
efformare intentiones nostras seu, ut quidam ait (8), recitare
Rosarium cum amplitudine caritatis. Certum est enim, ut docet ipse D.
Thomas (9), eamdem orationem quam pro nobis facimus, tanto magis Deo acceptam
esse quo maiore flagrat caritate; ex alia autem parte, si qua est oratio quae
Domino offerri valeat ad quotquot sanctos fines desiderare possumus, haec est
procul dubio Rosarium. Sane, omnia in ordine Redemptionis suam vim accipiunt a
Mysteriis quae in ipso meditamur; et omnia nos petimus, ut superius vidimus, in
Oratione Dominica et Salutatione Angelica. Hinc, quo nostra Rosaria in dies
utiliora reddantur et caritate vivificentur, possumus et debemus, nobis ipsis
non neglectis, extendere quam latissime licet intentiones nostras, recitando
nostras Coronas secundum Dei beneplacitum ad eius maiorem gloriam, ad
prosperitatem et exaltationem sanctae matris Ecclesiae, ad bonum proximorum
nostrorum, qui nobis sunt fratres in Christo. Duae autem semper fuerunt
speciales intentiones rosariantium: peccatores et animae in Purgatorio
detentae.
Peccatores, cum gratiae sint expertes, versantur in statu perditionis,
in quo maligni spiritus omnem vim conferunt ut confirmentur, sicque ad aeterna
supplicia deducantur. Atqui pro
ipsis etiam Dominus de caelo descendit, passus est et in cruce mortuus; cum
igitur vel una anima perit, perit pars fructus ipsius redemptionis. Itaque orare pro peccatoribus est cooperari cum
Christo redemptioni animarum. Et in hoc quam efficax est SS. Rosarium! Narratur
in vita S. Vincentii Ferrerii, quod cum vocatus fuisset ad infirmum moriturum,
qui converti totis viribus retractabat, rogavit qui aderant ut secum pro
infelicissimo nomine Rosarium recitarent; quo nondum persoluto, iam gratia Dei
vicerat. Hinc forte factum est, ait quidam scriptor, ut in quibusdam locis,
praesertim in Sabaudia, cum quis graviter aegrotans non vult recipere
Sacramenta, aliquae piae personae simul congregentur ad recitandum Rosarium
(10).
Quod autem Rosarium sit, post sacrosanctum Missae sacrificium, modus
optimus iuvandi animas in Purgatorio detentas, colligi potest ex ipsa huiusce
devotionis praestantia, nec non ex annexo Indulgentiarum cumulo, quae ex benigna
Summorum Pontificum concessione, defunctis semper applicari possunt. «Si
cupimus, inquit S. Alphonsus, animabus in Purgatorio subvenire, applicemus eis
Rosarium quod ipsis magnum solatium affert» (11); et Beato Ioanni
Massias, fratri Converso ex Ordine Praedicatorum, revelatum fuisse traditur se
ingentem animarum multitudinem ex piacularibus flammis liberasse cotidiana
multorum Rosariorum recitatione. Perbene igitur Rosarium applicatur defunctis, ut medio tam facili
dolentibus illis animabus succurratur, quae sperant et fortasse ius habent ad
nostra suffragia percipienda. En quare ipsa Ecclesia voluit ut indulgentiae
omnes rosarianae applicabiles sint defunctis, et etiam quod exercitium mensis in
honorem SS. Rosarii Octobris finiatur ipsa die Commemorationis omnium fidelium
defunctorum (12).
Studeamus ergo saepe et bene Rosarium recitare: digne
scilicet, attente atque devote; debita cum reverentia, cum
distincta pronuntiatione verborum et cum magna caritatis amplitudine.
Rosarium bene recitatum uberrimus
fons consolationum in hac vita erit, futuraeque sperandae tutissima
ratio.
24. – Ad haec usque
postrema tempora, ad lucrandas Indulgentias Rosario adnexas, idem recitari
debebat continue, saltem per quinque decades uniuscuiusque tertiae
partis. Soli ascripti
Confraternitati, et pro Rosario septimanali obligatorio dumtaxat,
fruebantur privilegio recitandi Rosarium separando unam decadem ab alia, quovis
temporis intervallo inter unam et alteram interiecto. Ipsa S. Congregatio
Indulgentiarum (13), rogata ut a Summo Pontifice impetraret facultatem fidelibus omnibus
et pro omni casu subdividendi Rosarium in plus quam tres partes, respondit:
non expedire. Quod tamen S. Congregatio anno 1858 non expedire iudicavit,
concessum est a S. Pontifice Pio X, prius solis ascriptis (14), deinde omnibus
fidelibus (15); ideoque nunc omnes Indulgentias Rosarii acquirere possunt etiam
unam decadem ab alia disiungendo.
25. – Rosarium
igitur, etiam in practica applicatione, oratio valde opportuna evadit ad sancte
utendum temporis fragmentis quae unicuique in die supersunt a negotiis. Domi
enim, in via, cum aliqua persona aut initium alicuius sacrae functionis
expectatur, potest semper suppeditari occasio recitandi Rosarium; et hodie
facilius etiam quam aliis temporibus, cum sine ullo Indulgentiarum praeiudicio,
possit una decas seorsim ab alia recitari; mane, e. g., recitando unam duasve
decades; post meridiem autem ac vespere reliquas eiusdem seriei ad complendam
tertiam Rosarii partem, intactis Indulgentiis. Cum igitur eae sint hodiernae
dispositiones Ecclesiae circa Rosarii recitationem, quis poterit serio asserere
ad recitandam saepe, imo cotidie, tertiam saltem Rosarii partem sibi tempus non
sufficere?
§ II. – De Rosario in communi
recitando
26. – Oratio,
nobilissima fidei loquela, semper teneri aliquid habet et augusti tam in ore
vetulae, quam in ore sapientium et regum; at nemo, vel vir fortissimus, inveniri potest, quin
vehementer afficiatur a multitudine coram Deo in templo prostrata.
«Cur nos in ecclesia colligimur, ad ecclesiam convenimus? – ait S.
Ioannes Chrysostomus. – Ut vehementius Deum ad misericordiam flectamus. Nam, cum
orantes soli imbecilles simus, per coniunctionem caritatis Deum exoramus ut
nobis postulata concedat. Haec vero a me proferuntur ut semper ad collectas (id
est ad orationes in communi factas) properetis, nec dicatis: Annon enim
orare domi possum? Potes tu quidem orare, sed tantam virtutem non habet oratio
quam ubi cum propriis membris fit, quam cum totum corpus Ecclesiae unanimiter et
una voce preces fundit» (16). Et alibi: «Precari etiam domi potes; ita
vero precari ut in Ecclesia non potes, ubi tanta fratrum frequentia, ubi clamor
unanimiter ad Deum emissus. Non perinde exaudieris cum penes te solus Deum
precaris atque ubi cum fratribus tuis. Hic aliquid amplius est, nempe concordia,
consensus, caritatis vinculum» (17).
Etiam Rosarium, oratio christiana per excellentiam, multum
sublimitatis assequitur et efficaciae cum in communi recitatur; imo
dixerim illud esse orationem ceterarum aptissimam, sicuti experientia testatur,
ut simul recitetur sive in publicis ecclesiis, sive in familiis.
Rosarium in familia, diximus. Sed, heu dolor! quot sunt hodie familiae, in quibus vigeat
antiqua consuetudo claudendi diem Corona in communi recitata? Atqui haec oratio
in communi ad Deum et Beatam
Virginem glorificandos, ad subveniendum nostris defunctis vivisque gratias
consequendas, transierat in christianas familias veluti haereditas
pretiosissima! Vespere, cum silentii maiestas cordibus loquitur, omnia familiae
membra, quae per diem dispersa fuerant, ad communem orationem congregabantur,
domo in templum quoddam converso, et domestici sacerdotii honore redimebantur
frontes patris et matris, qui Rosarii moderatores quodammodo efficiebantur
(18). In
Mariano Conventu Friburgi in Helvetia habito anno 1902 hoc votum emissum est:
«Omnes catholici, explicitae voluntati Summi Pontificis Leonis XIII
obsecundantes, curent pro viribus ut conservetur et restituatur in familiis
consuetudo recitandi quotidie inter vespertinas preces Coronam SS. Rosarii». Utinam votum huiusmodi adimpleatur,
atque in singulis familiis instauretur hoc iucundissimum vitae christianae
spectaculum!
27. – Rosarium
praeterea est oratio solemnissima et publicis precationibus quam maxime
idonea. Ecclesia ipsa, sapiens
magistra in suppeditandis efficacissimis mediis, quae in filios suos sincerae
fidei et christianae caritatis sensus excitent, semper adeo magni fecit
sanctissimum Rosarium, ut merito asseri possit illud orationem prope liturgicam
evasisse. Unde sapientissimus Leo XIII populum clerumque exhortatur:
a) ut singulis
diebus festis in ecclesiis paroecialibus, etiam in illis in quibus non exsistit
Confraternitas, recitetur saltem tertia pars Rosarii (19);
b) ut in
ecclesiis ubi erecta est Sodalitas «rectores sedulo curent ut, si fieri possit,
quotidie, vel saltem quam saepissime, maxime in festis Beatae Virginis, ad
altare eiusdem Sodalitatis, etiam publice Rosarium recitetur» (20);
c) ut in omnibus
ecclesiis cathedralibus mundi cotidie recitetur Rosarium (21).
Nemo, qui cordium desideria
populique necessitates intelligat nec Religionis incrementa negligat, poterit
non agnoscere quam efficax medium recitatio Rosarii sit ad excitandos in animis
sensus nobilissimos religionis et moralitatis, atque ad fideles in illud bonum
dirigendos, quod eos manet. «Utinam», concludit ipse Leo XIII in Encyclica
«Iucunda semper» (8 Sept. 1894), «utinam sanctae huic pietati pristinus
ubique honor reddatur: haec in urbibus et villis, in familiis et officinis, apud
primores et infimos adametur et colatur non secus ac christianae professionis
tessera, officiumque praesidium divinae propitiandae clementiae».
In pago aliquo Tridentinae regionis dominus quidam, quo facilius
impelleret homines ad hanc orationem in communi persolvendam, legatum perpetuum
reliquit vi cuius singulis sabbatis et vigiliis solemnitatum Apostolorum et B.
Mariae Virginis famuli domus portionem vini acciperent, dummodo Rosarium cum
capite familiae recitassent; quod etiam hodie observatur (22). Nihil a zelo
christiano alienum est, cum in pristinum honorem restituendum est aliquod
pietatis exercitium, quod est catholicae familiae et hominum societati verum
instructionis manuale, medium educationis, moralis unionis vinculum, fons
caelestium benedictionum.
P. Ludovicus I. Fanfani O. P., De Rosario B. M. Virginis. Historia
– Legislatio – Exercitia. Manuale practicum Directoribus Confraternitatum
ipsisque SS. Rosarii sodalibus maxime utile et accomodatum. Taurini - Romae MCMXXX (1930), pp. 33-44.
-----------------------------------------------------------------------------------------------------------------
-----------------------------------------------------------------------------------------------------------------
Notae:
(1) Vide orationem Aperi Domine os meum etc., quae officio
divino praemitti solet.
(2) Sap. VII, 14.
(3) Liber 22 Moral. c. 13; – S. THOMAS, II-II, q. 83,
a. 13.
(4) S. Congr. de Indulg., 22 Ian. 1858.
(5) II-II, q. 82, a. 1 et 4.
(6) Encycl. «Magnae Dei Matris», 8 Sept. 1892.
(7) MORASSI O. P., Il Rosario della Beatissima Vergine Maria, Parte
II, c. I.
(8) Op. cit., Parte II, c. I.
(9) II-II, q. 83, a. 7.
(10) MORASSI O. P., op. cit., Parte II, c.
I.
(11) Le Glorie di Maria, c. 8, § 2.
(12) Cfr. infra, p. 126, n. 86; et pag. 168, 183, 185,
186.
(13) S. Congr. Indulg., 22 Ianuar. 1858.
(14) Cfr. Analecta Ord. Praed. vol. VII, p. 748.
(15) S. Congr. de Indulg., 8 Iul. 1908.
(16) De prophetiarum obscuritate, Hom. III, n. 6.
(17) De
incomprehensibili Dei natura, Hom. III, n. 6.
(18) Cfr. DEL CORONA O. P., Le Rose di Maria, §
XXIII.
(19) Breve «Salutaris ille», 24 Dec. 1883.
(20) Const.
«Ubi primum», § XIII.
(21) Breve «Salutaris ille», 24 Dec. 1883.
(22) ESSER O. P., Le Rosaire de la très S. Vierge, c. 10, p.
307.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Kraków 2006, Cracovia MMVI
Nessun commento:
Posta un commento