Die 21 septembris
S. MATTHAEI AP. ET EV.
II classis
Ant. ad Introitum Ps. 36, 30-31
0s iusti meditabitur sapientiam, et lingua eius loquetur iudicium : lex Dei eius in corde ipsius. Ps. ibid., 1 Noli aemulári in malignantibus: neque zeláveris facientes iniquitatem. V. Glória Patri.
Oratio
Beáti Apostoli et Evangelístae Matthaei, Domine, precibus adiuvémur: ut, quod possibilitas nostra non obtinet, eius nobis intercessione donetur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum : Qui tecum vivit et regnat in unitate.
Et, in Quatuor Temporibus, fit commemoratio feriae.
Léctio Ezechiélis Prophetae. Ezech. 1, 10-14
Similitudo vultus quatuor animalium : facies hominis, et facies leonis a dextris ipsorum quatuor: facies autem bovis a sinistris ipsorum quatuor, et facies áquilae desuper ipsorum quatuor. Facies eórum, et pennae eórum exténtae desuper: duae pennae singulorum iungebantur, et duae tegebant corpora eórum: et unumquodque eórum coram facie sua ambulabat: ubi erat impetus spiritus, illuc gradiebantur, nec revertebantur cum ambularent. Et similitudo animalium, aspectus eórum quasi carbonum ignis ardentium, et quasi aspectus lampadarum. Haec erat visio discurrens in medio animalium, splendor ignis, et de igne fulgur egrediens. Et animalia ibant, et revertebantur in similitudinem fulguris coruscantis.
Graduale Ps. in, 1-2
Beatus vir, qui timet Dóminum: in mandatis eius cupit nimis. V. Potens in terra erit semen eius: generatio rectorum benedicetur.
Allelúia, allelúia. V. Te gloriosus Apostolorum chorus laudat, Domine. Allelúia.
Sequentia sancti Evangelii secúndum Matthaeum Mt. 9, 9-13
In illo témpore: Vidit Iesus hominem sedentem in telónio, Matthaeum nomine. Et ait illi: Sequere me. Et surgens, secutus est eum. Et factum est, discumbente eo in domo, ecce multi publicani et peccatores venientes, discumbebant cum Iesu et discipulis eius. Et videntes pharisaei, dicebant discipulis eius: Quare cum publicanis et peccatoribus mandúcat Magister vester? At Iesus audiens, ait: Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus. Euntes autem discite quid est: Misericordiam volo, et non sacrifícium. Non enim veni vocare iustos, sed peccatores.
Credo.
In Missis votivis post Septuagesimam, in fine sequentis antiphonae, Allelúia omittitur.
Ant. ad Offertorium Ps. 20, 4-5
Posuisti, Domine, in capite eius coronam de lapide pretioso: vitam petiit a te, et tribuisti ei, allelúia.
Secreta
Supplicationibus beáti Matthaei Apóstoli et Evangelístae, quaesumus, Domine, Ecclésiae tuae commendetur oblatio: cuius magníficis praedicationibus eruditur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum : Qui tecum vivit et regnat in unitate.
Et, in Quatuor Temporibus, fit commemoratio feriae.
Praefatio de Apostolis.
Ant. ad Communionem Ps. 20, 6
Magna est glória eius in salutari tuo: gloriam et magnum decorem impones super eum, Domine.
Postcommunio
Percéptis, Domine, sacramentis, beáto Matthaeo Apostolo tuo et Evangelista interveniente, deprecámur: ut, quae pro eius celebrata sunt glória, nobis proficiant ad medelam. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.
Et, in Quatuor Temporibus, fit commemoratio feriae.
*
In Missis votivis post Septuagesimam omnia dicuntur ut supra, sed post graduale, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur
Tractus Ps. 20, 3-4
Desiderium animae eius tribuisti ei: et voluntate labiorum eius non fraudásti eum. V. Quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis. V. Posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso.
Tempore autem paschali Missa Protexísti, de Communi Martyrum I loco [15], cum orationibus, Epistola et Evangelio ut supra.
Biografia di san Matteo: http://www.santiebeati.it/dettaglio/21550
Nessun commento:
Posta un commento