Die 15 Septembris
SEPTEM DOLORUM
BEATAE MARIAE VIRGINIS
Introitus Joann. 19, 25
STABANT juxta Crucem Jesu mater ejus, et soror matris ejus María Cléophae, et Salóme, et María Magdaléne. Ibid., 26-27 Múlier, ecce fílius tuus: dixit Jesus ; ad discípulum autem: Ecce mater tua. V/. Glória Patri.
DEUS, in cujus passióne, secúndum Simeónis prophetíam, dulcíssimam ánimam gloriósae Vírginis et Matris Maríae dolóris gládius pertransívit: concéde propítius ; ut, qui dolóres ejus venerándo recólimus, passiónis tuae efféctum felícem consequámur: Qui vivis.
ADÉSTO, Dómine, pópulo tuo: ut, beáti Nicomédis Mártyris tui mérita praeclára suscípiens, ad impetrándam misericórdiam tuam semper ejus patrocíniis adjuvétur. Per Dóminum.
BENEDÍXIT te Dóminus in virtúte sua, quia per te ad níhilum redégit inimícos nostros. Benedícta es tu fília a Dómino Deo excélso, prae ómnibus muliéribus super terram. Benedíctus Dóminus, qui creávit caelum et terram: quia hódie nomen tuum ita magnificávit, ut non recédat laus tua de ore hóminum, qui mémores fúerint virtútis Dómini in aetérnum, pro quibus non pepercísti ánimae tuae propter angústias et tribulatiónem géneris tui, sed subvenísti ruínae ante conspéctum Dei nostri.
Allelúja , allelúja. V/. Stabat sancta María, caeli Regína, et mundi Dómina, juxta Crucem Dómini nostri Jesu Christi dolorósa
STABAT Mater dolorósa
Juxta Crucem lacrimósa,
Dum pendébat Fílius.
Cujus ánimam geméntem
Contristátam et doléntem,
Pertransívit gládius.
O quam tristis et afflícta
Fuit illa benedícta
Mater Unigéniti !
Quae maerébat, et dolébat,
Pia Mater, dum vidébat
Nati poenas íncliti.
Quis est homo, qui non fleret,
Matrem Christi si vidéret
In tanto supplício ?
Quis non posset contristári,
Christi Matrem contemplári
Doléntem cum Fílio ?
Pro peccátis suae gentis
Vidit Jesum in torméntis,
Et flagéllis súbditum.
Vidit suum dulcem natum
Moriéndo desolátum,
Dum emísit spíritum.
Eja Mater, fons amóris,
Me sentíre vim dolóris
Fac, ut tecum lúgeam.
Fac, ut árdeat cor meum
In amándo Christum Deum,
Ut sibi compláceam.
Sancta Mater, istud agas,
Crucifíxi fige plagas
Cordi meo válide.
Tui nati vulneráti,
Tam dignáti pro me pati,
Poenas mecum dívide.
Fac me tecum pie flere,
Crucifíxo condolére,
Donec ego víxero.
Juxta Crucem tecum stare,
Et me tibi sociáre
In planctu desídero.
Virgo vírginum praeclára,
Mihi jam non sis amára:
Fac me tecum plángere.
Fac, ut portem Christi mortem,
Passiónis fac consórtem,
Et plagas recólere.
Fac me plagis vulnerári,
Fac me Cruce inebriári,
Et cruóre Fílii.
Flammis ne urar succénsus,
Per te, Virgo, sim defénsus
In die judícii.
Christe, cum sit hinc exíre,
Da per Matrem me veníre
Ad palmam victóriae.
Quando corpus moriétur,
Fac, ut ánimae donétur
Paradísi glória. Amen. Allelúja.
IN illo témpore: Stabant juxta crucem Jesu mater ejus, et soror matris ejus María Cléophae, et María Magdaléne. Cum vidísset ergo Jesus matrem, et discípulum stantem, quem diligébat, dicit matri suae: Múlier, ecce fílius tuus. Deínde dicit discípulo: Ecce mater tua. Et ex illa hora accépit eam discípulus in sua.
Offertorium Jer. 18, 20 Recordáre, Virgo Mater Dei, dum stéteris in conspéctu Dómini, ut loquáris pro nobis bona, et ut avértat indignatiónem suam a nobis.
OFFÉRIMUS tibi preces et hóstias, Dómine Jesu Christe, humíliter supplicántes: ut, qui Transfixiónem dulcíssimi spíritus beátae Maríae Matris tuae précibus recensémus ; suo, suorúmque sub Cruce Sanctórum consórtium multiplicáto piíssimo intervéntu, méritis mortis tuae, méritum cum beátis habeámus: Qui vivis.
SÚSCIPE, Dómine, múnera propítius obláta: quae majestáti tuae beáti Nicomédis Mártyris comméndet orátio. Per Dóminum.
Communio Felíces sensus beátae Maríae Vírginis, qui sine morte meruérunt martýrii palmam sub Cruce Dómini.
SACRIFÍCIA, quae súmpsimus, Dómine Jesu Christe, Transfixiónem Matris tuae et Vírginis devóte celebrántes: nobis ímpetrent apud cleméntiam tuam omnis boni salutáris efféctum: Qui vivis.
PURÍFICENT nos , Dómine, sacraménta quae súmpsimus: et, intercedénte beáto Nicoméde Mártyre tuo, a cunctis effíciant vítiis absolútos . Per Dóminum.
* De die Octava Nativitatis beatae Mariae Virginis nihil fit in Missa Septem Dolorum. Sicubi tamen hac die celebretur aliquod Festum nobilius Duplex II classis, quod non sit beatae Mariae Virginis, de ipsa die Octava, in Missis privatis tantum, fit Commemoratio per Orationes diei Festi, ante Commemorationem S. Nicomedis, et dicitur Praefatio de beata Maria Virgine Et te in Nativitáte, nisi ipsa Missa occurrens, aut Commemoratio prius habita, aliam Praefationem exigant, juxta Rubricas.
* Si hodie aut sequentibus diebus occurrat Feria Quatuor Temporum, in omnibus Missis, praeter conventualem de Festo, ante Commemorationem Simpli cium quae occurrant, fit Commemoratio Feriae, et de ea legitur Evangelium in fine. Ubi adest obligatio Chori, post Tertiam extra Chorum legitur Missa de Festo, sine Commemoratione Feriae, et in Choro post Nonam dicitur Missa de Feria, sine Commemoratione Festi occurrentis, sed tantum cum Commemoratione, si occurrat, Vigiliae S. Matthaei, ut infra suo loco notatur. Missae vero privatae dici possunt, juxta Rubricas, etiam de Feria, cum Commemoratione Officii occurrentis, et ejus Praefatione, si propriam habeat. Hodie tamen, et aliis diebus in quibus Festum occurrens sit Duplex I vel II classis, in Choro dicitur Missa conventualis de Festo post Tertiam, et extra Chorum post Nonam legitur Missa de Feria, quae tamen in casu dici nequit ut privata.
AMDG et BVM
Nessun commento:
Posta un commento