RATIO SANCTISSIMVM MARIALEM ROSARIVM
LATINE RECITANDI
“Est autem Rosarium certa precandi formula, qua quindecim angelicarum salutationum decades, oratione dominica interiecta distinguimus, et ad earum singulas totidem nostrae reparationis mysteria pia meditatione recolimus”.
(Lectio IV ad Matutinum ex Breviario in festo Beatae Mariae Virginis a Rosario).
Incipit Sancti Rosarii recitatio
Jesus (crucem coronae rosarii deosculans)
Se signans supra pectum:
V. Dignare me laudare Te, Virgo sacrata.
R. Da mihi virtutem contra hostes tuos.
Per signum (†) Sanctae Crucis, de inimicis (†) nostris, libera nos (†), Deus noster. In nómine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.
Spiritus Sanctus invocatur:
Antiphona. Veni, Sancte Spiritus, reple tuorum corda fidelium, et tui amoris in eis ignem accende.V. Emitte Spiritum tuum et creabuntur.
R. Et renovabis faciem terrae.
Oremus. Deus, qui corda fidelium Sancti Spiritus illustratione docuisti: da nobis in eodem Spiritu recta sapere, et de eius semper consolatione gaudere. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.
Actus contritionis: Deus meus, ex imo corde Te offendisse me paenitet. Omnia peccata mea detestor quia amissionem caeIi et paenas inferi abhorror; sed maxime quia Te, Deum meum, offendunt, Qui totus bonus es et amore meo totus dignus. Auxilio gratiae tuae ut peccata mea confitear, paenitentiam agam et vitam meam emendem firmiter statuo. Amen.
Formula Rosarium offerendi: Domine Deus noster, dirige et educ omnes nostras cogitationes, verba, affectus, opera et desideria ad maiorem Tuum honorem et gloriam. Et Te, Virgo beatissima, a Filio Tuo largire ut attente ac devote hanc coronam Sanctissimi Tui Rosarii recitemus, quam pro Sanctae Matris Ecclesiae atque nostris necessitatibus tam spiritualibus quam temporalibus offerimus, necnon et pro bono vivorum et suffragio defunctorum gratulationis Tuae ac maioris nostrae obligationis.
Mysteria hodie contemplanda gaudiosa – luminosa – dolorosa – gloriosa sunt.
Maria, Mater gratiae,
Mater misericordiae:
Tu nos ab hoste protege
et hora mortis suscipe.
Post enuntiationem singuli mysterii Pater, decies Ave et Gloria Patri recitantur.
In fine singuli mysterii Fatimae prex dicitur:
In fine singuli mysterii Fatimae prex dicitur:
O mi Iesu, peccata nostra dimitte nobis, ab igne inferni defende nos; perduc in coelum omnium animas, eorum imprimis qui maxime misericordia Tua indigent.
Gaudii Mysteria
(pro feria secunda et Sabbato)
Ave, redundans gaudio
Dum concipis, dum visitas,
Et edis, offers, invenis,
Mater beata, Filium.
Dum concipis, dum visitas,
Et edis, offers, invenis,
Mater beata, Filium.
I. Caelestis aulae nuntius,
Arcana pandens Numinis,
Plenam salutat gratia
Dei Parentem Virginem.
II. Virgo propinquam sanguine
Matrem Joannis visitat,
Qui clausus alvo gestiens
Adesse Christum nuntiat.
III. Verbum, quod ante saecula
E mente Patris prodiit,
E Matris alvo Virginis
Mortalis Infans nascitur.
IV. Templo puellus sistitur,
Legique paret Legifer
Hic se Redemptor paupere
Pretio redemptus immolat.
V. Quem jam dolebat perditum,
Mox laeta Mater invenit
Ignota doctis mentibus
Edisserentem Filium
Luminis Mysteria
(pro feria quinta)
(pro feria quinta)
Ave, Genetrix Luminis,
qui ostensus es mortalibus,
Iordane, nuptiis, regno,
Tabor atque coenantibus.
I. Lavacra puri gurgitis
Coelestis Agnus attigit:
Peccata, quae non detulit,
Nos abluendo sustulit.
Iordane, nuptiis, regno,
Tabor atque coenantibus.
I. Lavacra puri gurgitis
Coelestis Agnus attigit:
Peccata, quae non detulit,
Nos abluendo sustulit.
.II. Novum genus potentiae:
Aquae rubescunt hydriae,
Vinumque jussa fundere,
Mutavit unda originem.
Aquae rubescunt hydriae,
Vinumque jussa fundere,
Mutavit unda originem.
III. Christus Deus, Princeps Pácifer,
Ad conversionem invitat:
In monte novam dat legem
Regnumque Dei iam praedicat.
IV. Quicumque Christum quaeritis,
Oculos in altum tollite:
Illic licebit visere
Signum perennis gloriae.
V. In mortem a discipulo
Suis tradendus aemulis,
Prius in vitae ferculo
Se tradidit discipulis.
Doloris Mysteria
(pro feria tertia et sexta)
Ave, dolens, et intimo
In corde agonem, verbera,
Spinas, crucemque Filii
Perpessa, princeps martyrum.
I. In monte olivis consito
Redemptor orans, procidit,
Moeret, pavescit, deficit,
Sudore manans sanguinis.
In corde agonem, verbera,
Spinas, crucemque Filii
Perpessa, princeps martyrum.
I. In monte olivis consito
Redemptor orans, procidit,
Moeret, pavescit, deficit,
Sudore manans sanguinis.
.II. A proditore traditus
Raptatur in poenas Deus,
Durisque vinctus nexibus
Flagris cruentis caeditur.
Raptatur in poenas Deus,
Durisque vinctus nexibus
Flagris cruentis caeditur.
III. Intexta acutis sentibus,
Corona contumeliae,
Squallenti amictum purpura,
Regem coronat gloriae.
IV. Molis crucem ter arduae,
Sudans, anhelans concidens,
Ad montis usque verticem
Gestare vi compellitur.
V. Confixus atro stipite
Inter scelestos innocens,
Orando pro tortoribus,
Exsanguis efflat spiritum.
Gloriae Mysteria
(pro feria quarta et die dominica)
Ave, in triumphis Filii,
In ignibus Paracliti,
In regni honore et lumine,
Regina fulgens gloria.
I. Jam morte victor obruta
Ab inferis Christus redit,
Fractisque culpae vinculis,
Caeli recludit limina.
.II. Visus satis mortalibus
Ascendit ad caelestia,
Dexteraeque Patris assidet
Consors paternae gloriae.
In ignibus Paracliti,
In regni honore et lumine,
Regina fulgens gloria.
I. Jam morte victor obruta
Ab inferis Christus redit,
Fractisque culpae vinculis,
Caeli recludit limina.
.II. Visus satis mortalibus
Ascendit ad caelestia,
Dexteraeque Patris assidet
Consors paternae gloriae.
III. Quem jam suis promiserat,
Sanctum daturus Spiritum,
Linguis amoris igneis
Moestis alumnis impluit.
.IV. Exempta mortis onere
Ad astra Virgo tollitur,
Excepta caeli jubilo,
Et angelorum canticis.
V. Bis sena cingunt sidera
Almae parentis verticem
Throno propinqua Filii
Cunctis creatis imperat.
Gratiarum actio: Gratias innumeras agimus tibi, augusta Principissa, propter omnia beneficia quae a munificentissima manu tua accepimus: dignare, Domina nostra, nos sub tua protectione et refugio semper conservare, ad quem dicimus tibi:
Antiphona. Salve, Regina, mater misericordiae, vita, dulcedo, et spes nostra, salve. Ad te clamamus exsules filii Hevae. Ad te suspiramus, gementes et flentes in hac lacrimarum valle. Eia, ergo, advocata nostra, illos tuos misericordes oculos ad nos converte. Et Iesum, benedictum fructum ventris tui, nobis post hoc exsilium ostende. O clemens, o pia, o dulcis Virgo Maria!V. Ora pro nobis, sancta Dei Genetrix.
R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.
Oremus. Deus cujus Unigénitus per vitam, mortem et resurrectiónem suam nobis salútis aeternae praemia comparávit: concéde, quaesumus; ut, haec mystéria sacratíssimo beátae Mariae Virginis Rosário recoléntes, et imitémur quod cóntinent, et quod promíttunt, assequámur. Per eúmdem Christum Dóminum nostrum. R. Amen.
LITANIAE LAVRETANAE BEATAE MARIAE VIRGINIS
Adprobatae a Sixto PP V cum bulla Reddituri 11 iulii an. Dñi. 1587
Adprobatae a Sixto PP V cum bulla Reddituri 11 iulii an. Dñi. 1587
Kyrie eleison.
Christe eleison.
Kyrie eleison.
Christe, audi nos.Christe, exaudi nos.
Pater de coelis, Deus, miserere nobis.
Fili, Redemptor mundi, Deus, miserere nobis.
Spiritus Sancte, Deus, miserere nobis.
Sancta Trinitas, unus Deus, miserere nobis.
Sancta Maria, ora pro nobis.
Sancta Dei Genitrix, ora pro nobis.
Sancta Virgo virginum, ora pro nobis.
Mater Christi, ora pro nobis.
Mater Ecclesiae, ora pro nobis.
Mater Divinae Gratiae, ora pro nobis.
Mater purissima, ora pro nobis.
Mater castissima, ora pro nobis.
Mater inviolata, ora pro nobis.
Mater intemerata, ora pro nobis.
Mater immaculata, ora pro nobis.
Mater amabilis, ora pro nobis.
Mater admirabilis, ora pro nobis.
Mater boni consilii, ora pro nobis.
Mater Creatoris, ora pro nobis.
Mater Salvatoris, ora pro nobis.
Virgo prudentissima, ora pro nobis.
Virgo veneranda, ora pro nobis.
Virgo praedicanda, ora pro nobis.
Virgo potens, ora pro nobis.
Virgo clemens, ora pro nobis.
Virgo fidelis, ora pro nobis.
Speculum iustitiae, ora pro nobis.
Sedes sapientiae, ora pro nobis.
Causa nostrae laetitiae, ora pro nobis.
Vas spirituale, ora pro nobis.
Vas honorabile, ora pro nobis.
Vas insigne devotionis, ora pro nobis.
Rosa Mystica, ora pro nobis.
Turris davidica, ora pro nobis.
Turris eburnea, ora pro nobis.
Domus aurea, ora pro nobis.
Foederis arca, ora pro nobis.
Ianua Caeli, ora pro nobis.
Stella matutina, ora pro nobis.Salus infirmorum, ora pro nobis.
Refugium peccatorum, ora pro nobis.
Consolatrix afflictorum, ora pro nobis.
Auxilium christianorum, ora pro nobis.
Regina angelorum, ora pro nobis.
Regina patriarcharum, ora pro nobis.
Regina prophetarum, ora pro nobis.
Regina apostolorum, ora pro nobis.
Regina martyrum, ora pro nobis.
Regina confessorum, ora pro nobis.
Regina virginum, ora pro nobis.
Regina sanctorum omnium, ora pro nobis.
Regina sine labe originale concepta, ora pro nobis.
Regina in caelum assumpta, ora pro nobis.Regina Sacratissimi Rosarii, ora pro nobis.
Regina familiae, ora pro nobis.
Regina pacis, ora pro nobis.
Virgo veneranda, ora pro nobis.
Virgo praedicanda, ora pro nobis.
Virgo potens, ora pro nobis.
Virgo clemens, ora pro nobis.
Virgo fidelis, ora pro nobis.
Speculum iustitiae, ora pro nobis.
Sedes sapientiae, ora pro nobis.
Causa nostrae laetitiae, ora pro nobis.
Vas spirituale, ora pro nobis.
Vas honorabile, ora pro nobis.
Vas insigne devotionis, ora pro nobis.
Rosa Mystica, ora pro nobis.
Turris davidica, ora pro nobis.
Turris eburnea, ora pro nobis.
Domus aurea, ora pro nobis.
Foederis arca, ora pro nobis.
Ianua Caeli, ora pro nobis.
Stella matutina, ora pro nobis.Salus infirmorum, ora pro nobis.
Refugium peccatorum, ora pro nobis.
Consolatrix afflictorum, ora pro nobis.
Auxilium christianorum, ora pro nobis.
Regina angelorum, ora pro nobis.
Regina patriarcharum, ora pro nobis.
Regina prophetarum, ora pro nobis.
Regina apostolorum, ora pro nobis.
Regina martyrum, ora pro nobis.
Regina confessorum, ora pro nobis.
Regina virginum, ora pro nobis.
Regina sanctorum omnium, ora pro nobis.
Regina sine labe originale concepta, ora pro nobis.
Regina in caelum assumpta, ora pro nobis.Regina Sacratissimi Rosarii, ora pro nobis.
Regina familiae, ora pro nobis.
Regina pacis, ora pro nobis.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, parce nobis, Domine.
Agnus Dei qui tollis peccata mundi, exaudi nos, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis.
Antiphona. Sub tuum praesidium confugimus, Sancta Dei Genetrix: nostras deprecationes ne despicias in necesitatibus, sed a periculis cunctis libera nos semper, Virgo gloriosa et benedicta.
V. Ora pro nobis, Sancta Dei Genetrix.
R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.
Oremus. Concede nos, fámulos tuos quaésumus Dómine Deus, perpetua mentis et córporis sanitáte gaudére, et gloriósa beatae Maríae semper Vírginis intercessione, a praesenti liberári tristitia, et aeterna pérfrui laetitia. R. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.
Ad Sanctum Ioseph Leonis PP XIII precatio pro mense octobris (quae laudabiliter semper recitabitur):
Ad Te, beate Ioseph, in tribulatione nostra confugimus, atque, implorato Sponsae tuae sanctissimae auxilio, patrocinium quoque tuum fidenter exposcimus. Per eam, quaesumus quae te cum immaculata Virgine Dei Genetrice coniunxit, caritatem, perque paternum, quo Puerum Iesum amplexus es, amorem, supplices deprecamur, ut ad hereditatem, quam Iesus Christus acquisivit Sanguine suo, benignus respicias, ac necessitatibus nostris tua virtute et ope succurras. Tuere, o Custos providentissime divinae Familiae, Iesu Christi subolem electam; prohibe a nobis, amantissime Pater, omnem errorum ac corruptelarum luem; propitius nobis, sospitator noster fortissime, in hoc cum potestate tenebrarum certamine e caelo adesto; et sicut olim Puerum Iesum e summo eripuisti vitae discrimine, ita nunc Ecclesiam sanctam Dei ab hostilibus insidiis atque ab omni adversitate defende: nosque singulos perpetuo tege patrocinio, ut ad tui exemplar et ope tua suffulti, sancte vivere, pie emori, sempiternamque in caelis beatitudinem assequi possimus. R. Amen.
Ad mentem Romani Pontificis precamur ut omnes indulgentias Sanctissimo Beatae Mariae Virginis Rosario concessas consequamur:
Pater, Ave, Credo.
Et fidelium animae, per misericordiam Dei, requiescant in pace. Amen.
V. Nos, cum prole pia.
R. Benedicat Virgo Maria.
Et sic Rosarium terminatur
LAVS DEO VIRGINIQVE MATRI
Nessun commento:
Posta un commento