mercoledì 14 settembre 2016

14 settembre ESALTAZIONE DELLA SANTA CROCE

Die 14 Septembris

Signore abbi pietà di me 
e del mondo intero

IN EXALTATIONE S. CRUCIS

Duplex majus

Introitus Gal. 6, 14
NOS autem gloriári opórtet in Cruce Dómini nostri Jesu Christi: in quo est salus, vita et resurréctio nostra: per quem salváti et liberáti sumus. Ps. 66, 2 Deus misereátur nostri, et benedícat nobis: illúminet vultum suum super nos, et misereátur nostri. V/. Glória Patri.

Oratio


DEUS, qui nos hodiérna die Exaltatiónis sanctae Crucis ánnua solemnitáte laetíficas: praesta, quaésumus ; ut, cujus mystérium in terra cognóvimus, ejus redemptiónis praémia in caelo mereámur. Per eúmdem Dóminum.



Léctio Epístolae beáti Pauli Apóstoli ad Philippénses.

Philipp. 2, 5-11


FRATRES: Hoc enim sentíte in vobis, quod et in Christo Jesu: qui, cum in forma Dei esset, non rapínam arbitrátus est esse se aequálem Deo: sed semetípsum exinanívit, formam servi accípiens, in similitúdinem hóminum factus, et hábitu invéntus ut homo. Humiliávit semetípsum, factus obédiens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus exaltávit illum: et donávit illi nomen, quod est super omne nomen: (hic genuflectitur) ut in nómine Jesu omne genu flectátur caeléstium, terréstrium et infernórum: et omnis lingua confiteátur, quia Dóminus Jesus Christus in glória est Dei Patris.


Graduale Ibid., 8-9 Christus factus est pro nobis obédiens usque ad mortem, mortem autem Crucis. V/. Propter quod et Deus exaltávit illum, et dedit illi nomen, quod est super omne nomen.
Allelúja, allelúja. V/. Dulce lignum, dulces clavos, dúlcia ferens póndera: quae sola fuísti digna sustinére Regem caelórum et Dóminum. Allelúja.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann. 12, 31-36

IN illo témpore: Dixit Jesus turbis Judaeórum: Nunc judícium est mundi: nunc princeps hujus mundi ejiciétur foras. Et ego si exaltátus fúero a terra, ómnia traham ad meípsum. (Hoc autem dicébat, signíficans qua morte esset moritúrus). Respóndit ei turba: Nos audívimus ex lege, quia Christus manet in aetérnum: et quómodo tu dicis: Opórtet exaltári Fílium hóminis ? Quis est iste Fílius hóminis ? Dixit ergo eis Jesus: Adhuc módicum lumen in vobis est. Ambuláte dum lucem habétis, ut non vos ténebrae comprehéndant: et qui ámbulat in ténebris, nescit quo vadat. Dum lucem habétis, crédite in lucem: ut fílii lucis sitis.

Credo.

Offertorium Prótege, Dómine, plebem tuam per signum sanctae Crucis, ab ómnibus insídiis inimicórum ómnium: ut tibi gratam exhibeámus servitútem, et acceptábile fiat sacrifícium nostrum, allelúja.

Secreta

JESU Christi Dómini nostri córpore et sánguine saginándi, per quem Crucis est sanctificátum vexíllum: quaésumus, Dómine Deus noster ; ut, sicut illud adoráre merúimus, ita perénniter ejus glóriae salutáris potiámur efféctu. Per eúmdem Dóminum.

Praefatio de Cruce.

Communio Per signum Crucis de inimícis nostris líbera nos, Deus noster.

Postcommunio

ADÉSTO nobis, Dómine Deus noster: et quos sanctae Crucis laetári facis honóre, ejus quoque perpétuis defénde subsídiis. Per Dóminum.


* Pro Missa votiva de S. Cruce sumitur Missa Nos autem, quae habetur inter votivas circa finem Missalis.
Ave Crux, Spes unica