"Dignare me laudare Te Virgo sacrata. Da mihi virtutem contra hostes tuos". "Corda Iésu et Marìae Sacratìssima: Nos benedìcant et custòdiant".
venerdì 14 novembre 2014
Rito per l'Ordinazione Sacerdotale
Pro
Ordinatione Presbyterorum parentur oleum catechumenorum; Calix cum vino, et
aqua; Patena, et Hostia desuper posita; medulla panis, et bacile eum buccali
pro manibus abluendis, quas singuli ad suas mappulas extergunt.
Diaconis
ordinatis, Pontifex ad sedendum in sede sua; vel in faldistorio in plano juxta
cornu Epistolae accedit, et cantatur Tractus, usque ad ultimum Versum
exclusive; quod si sit infra Octavam Pentecostes, Tractus, et Sequentia usque
ad ultimum Versum exclusive. Interim accedunt duo Capellani eum libro, et
candela ante Pontificem, qui ex eo legit ipsum Tractum, et Sequentiam, usque ad
ultimum versum exclusive. Deinde Pontifex cum mitra revertitur ante altare, ubi
sedet super faldistorium.
Tunc Archidiaconus
vocat ordinandos voce intelligibili dicens:
Accedant qui
ordinandi sunt ad ordinem Presbyteratus.
Et mox
nominatim leguntur per notarium, prout supra dictum est, nulla tamen de titulo
facta mentione.
Tunc illi
more Diaconorum parati, amictu, alba, cingulo, stola, et manipulo, tenentes
planetas super brachium sinistrum complicatas, et in manu dextera candelas, ac
mappulas albas pro ligandis et lavandis manibus, ad Pontificem accedunt, et
coram eo in modum coronae se disponunt.
Tunc
Archidiaconus praesentat ordinandos Pontifici, dicens:
Reverendissime
pater, postulat sancta mater Ecclesia catholica, ut hos praesentes Diaconos ad
onus Presbyterii ordinetis.
Et Pontifex
interrogat, dicens: Scis illos esse
dignos?
Respondet
Archidiaconus:
Quantum humana
fragilitas nosse sinit, et scio, et testificor ipsos dignos esse ad hujus onus
officii.
Ponfifex
dicit: Deo gratias.
Et annuntiat clero, et populo, dicens:
Quoniam, fratres charissimi, rectori navis, et navigio
deferendis eadem est, vel securitatis ratio, vel communis timoris, par eorum
debet esse sententia, quorum causa communis exsistit. Neque enim fuit frustra a
Patribus institutum, ut de electione illorum, qui ad regimen altaris adhibendi
sunt, consulatur etiam populus: quia de vita, et conversatione praesentandi
quod nonnumquam ignoratur a pluribus, scitur a paucis, et necesse est, ut
facilius ei quis obedientiam exhibeat ordinato, cui assensum praebuerit
ordinando. Horum siquidem Diaconorum in Presbyteros, auxiliante Domino, ordinandorum
conversatio (quantum mihi videtur) probata, et Deo placita, exsistit, et digna
(ut arbitror) ecclesiastici honoris augmento. Sed
ne unum fortasse, vel paucos, aut decipiat assensio, vel fallat affectio,
sententia est expetenda multorum. Itaque quid de eorum actibus aut moribus
noveritis, quid de merito sentiatis, libera voce pandatis; et his testimonium
Sacerdotii magis pro merito, quam affectione aliqua, tribuatis. Si quis igitur
habet aliquid contra illos, pro Deo, et propter Deum, cum fiducia exeat, et
dicat; verumtamen memor sit conditionis sua.
Postea
Pontifex, facta aliqua mora, convertens sermonem suum ad ordinandos admonet
eos, dicens:
Consecrandi, filii
dilectissimi, in Presbyteratus officium, illud digne suscipere, ac susceptum laudabiliter
exsequi studeatis. Sacerdotem etenim oportet offerre, benedicere, praeesse,
praedicare, et baptizare. Cum magno quippe timore ad tantum gradum ascendendum
est, ac providendum, ut coelestis sapientia, probi mores, et diuturna justitiae
observatio ad id electos commendent. Unde Dominus praecipiens Moysi, ut
septuaginta viros de universo Israel in adjutorium suum eligeret, quibus
Spiritus Sancti dona divideret, suggessit: Quos tu nosti, quod senes populi
sunt. Vos siquidem in septuaginta viris, et senibus signati estis; si per
Spiritum septiformem, Decalogum legis custodientes, probi, et maturi in
scientia similiter, et opere eritis. Sub eodem quoque mysterio, et eadem figura
in novo Testamento Dominus septuaginta duos elegit, ac binos ante se in praedicationem
misit; ut doceret verbo simul, et facto, ministros Ecclesiae suae, fide et opere
debere esse perfectos; seu geminae dilectionis, Dei scilicet et proximi,
virtute fundatos. Tales itaque esse studeatis, ut in adjutorium Moysi, et duodecim
Apostolorum, Episcoporum videlicet catholicorum, qui per Moysen, et Apostolos
figurantur, digne, per gratiam Dei, eligi valeatis. Hac certe mira varietate Ecclesia sancta circumdatur,
ornatur, et regitur: cum alii in ea Pontifices, alii minoris ordinis Sacerdotes,
Diaconi, et Subdiaconi, diversorum ordinum viri consecrantur; et ex multis, et
aeternae dignitatis membris unum Corpus Christi efficitur. Itaque, filii
dilectissimi, quos ad nostrum adjutorium fratrum nostrorum arbitrium
consecrandos elegit, servate in moribus vestris, castae et sanctae vitae
integritatem. Agnoscite quod agitis: imitamini quod tractatis; quatenus mortis Dominicae
mysterium celebrantes, mortificare membra vestra a vitiis, et concupiscentiis
omnibus procuretis. Sit vestra spiritualis medicina populo Dei; sit odor vitae
vestrae delectamentum Ecclesiae Christi; ut praedicatione, atque exemplo
aedificatis domum, id est, familiam Dei, quatenus nec nos de vestra
provectione, nec vos de tanti officii susceptione damnari a Domino, sed
remunerari potius mereamur. Quod ipse nobis
concedat per gratiam suam.
R. Amen.
Si non sint
factae ordinationes Subdiaconorum, vel Diaconorum, dicuntur Litaniae, ut supra in ordinatione
Subdiaconorum dictum est.
Post haec
surgunt omnes, et ordinandis coram Pontifice binis, et binis successive
genuflectentibus, Pontifex stans ante faldistorium suum cum mitra, et nulla
Oratione, nulloque cantu praemissis, imponit simul utramque manum super caput
cujuslibet ordinandi successive, nihil dicens. Idemque faciunt post eum omnes
Sacerdotes, qui adsunt, quorum tres, aut plures, planetis vel saltem cum stolis
parati, si commode fieri potest, esse deberent.
Quo facto, tam Pontifex, quam Sacerdotes, tenent
manus dexteras extensas super illos. Et Pontifex stans cum mitra, dicit:
Oremus, fratres charissimi, Deum Patrem
omnipotentem, ut super hos famulos suos, quos ad Presbyterii munus elegit,
coelestia dona multiplicet; et quod ejus dignatione suscipiunt, ipsius consequantur
auxilio. Per Christum Dominum nostrum. R.
Amen.
Pontifex,
deposita mitra, conversus ad altare, dicit:
Oremus.
Et ministri: Flectamus genua.
R. Levate.
Et mox
conversus ad ordinandos, dicit:
Exaudi nos,
quaesumus, Domine Deus noster et super hos famulos tuos bene + dictionem Sancti
Spiritus, et gratiae Sacerdotalis infunde virtutem: ut, quos tuae pietatis
aspectibus offerimus consecrandos, perpetua muneris tui largitate prosequaris.
Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat in unitate
ejusdem Spiritus Sancti Deus.
Tunc, extensis manibus ante pectus, dicit:
Per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.
Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu
tuo.
Sursum corda
R. Habemus ad Dominum.
Gratias agamus Domino Deo nostro.
R. Dignum et justum est.
Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos
tibi semper, et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne
Deus, honorum auctor et distributor omnium dignitatum; per quem proficiunt
universa, per quem cuncta firmantur, amplificatis semper in melius naturae
rationalis incrementis, per ordinem congrua ratione dispositum. Unde et Sacerdotales gradus, atque officia Levitarum,
Sacramentis mysticis instituta creverunt: ut cum Pontifices summos regendis
populis praefecisses, ad eorum societatis et operis adjumentum, sequentis
ordinis viros et secundae dignitatis eligeres. Sic in eremo per septuaginta
virorum prudentium mentes, Moysi spiritum propagasti; quibus ille adjutoribus
usus, in populo innumeras multitudines facile gubernavit. Sic et in Eleazarum et
Ithamarum filios Aaron paternae plenitudinis abundantiam transfudisti, ut ad
hostias salutares, et frequentioris officii Sacramenta, ministerium sufficeret
Sacerdotum. Hac providentia, Domine, Apostolis Filii tui Doctores fidei comites
addidisti, quibus illi orbem totum secundis praedicationibus impleverunt.
Quapropter infirmitati quoque nostrae, Domine, quaesumus, haec adjumenta
largire; qui quanto fragiliores sumus, tanto his pluribus in digemus. Da,
quaesumus, omnipotens Pater, in hos famulos tuos Presbyterii digniitatem;
innova in visceribus eorum Spiritum sanctitatis; ut acceptum a te, Deus,
secundi meriti munus obtineant, censuramque morum ex exemplo suae
conversationis insinuent. Sint providi cooperatores ordinis nostri; eluceat in
eis totius forma justitiae, ut bonam rationem dispensationis sibi creditae
reddituri, aeternae beatitudinis praemia consequantur.
Quod
sequitur, legat submissa voce, ita tamen quod a circumstantibus audiri possit.
Per eumdem Dominum
nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat in unitate ejusdem
Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.
Pontifex
sedet, accepta mitra, et reflectit orarium, sive stolam ab humero sinistro
cujuslibet, capiens partem, quaeretro pendet, et imponens super dexterum
humerum, aptat eam ante pectus, in modum crucis, singulis dicens:
Accipe jugum Domini; jugum enim ejus suave est, et
onus ejus leve.
Postea imponit cuilibet successive casulam usque ad
scapulas, quam quilibet teneat super humeros complicatam, a parte anteriori
deorsum dependentem, singulis dicens:
Accipe vestem Sacerdotalem, per quam charitas
intelligitur: potens est enim Deus, ut augeat tibi charitatem, et opus
perfectum.
R. Deo gratias.
Surgit Pontifex sine mitra, et omnibus genua
flectentibus, dicit:
Deus sanctificationum omnium auctor, cujus vera
consecratio, plenaque benedictio est, tu, Domine, super hos famulos tuos, quos
ad Presbyterii honorem dedicamus, munus tuae bene + dictionis infunde: ut
gravitate actuum, et censura vivendi probent se seniores, his instituti
disciplinis, quas Tito et Timotheo Paulus exposuit; ut in lege tua die ac nocte
meditantes, quod legerint, credant; quod crederint, doceant; quod docuerint,
imitentur; justitiam, constantiam, misericordiam, fortitudinem, ceterasque
virtutes in se ostendant; exemplo praebeant; admonitione confirment; ac purum
et immaculatum ministerii sui donum custodiant; et in obsequium plebis tuae,
panem et vinum in corpus et sanguinem Filii tui immaculata benedictione
transforment; et inviolabili charitate in virum perfectum, in mensuram aetatis
plenitudinis Christi, in die justi et aeterni judicii Dei, conscientia pura,
fide vera, Spiritu Sancto pleni resurgant. Per eundem Dominum nostrum Jesum
Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat in unitate ejusdem Spiritus
Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.
Tunc Pontifex sine mitra ante altare conversus,
flexis genibus incipit alta voce, schola prosequente,
Hymnum:
Veni Creator Spiritus,
Mentes tuorum visita,
Imple superna gratis,
Quae tu creasti, pectora.
Surgit
Pontifex, et facit ut in fine Hymni habetur, interim schola prosequitur Hymnum:
qui, si propter ordinandorum multitudinem necesse fuerit, repetatur, omisso
primo Versu:
Qui diceris
Paraclitus,
Altissimi donum Dei,
Fons vivus, ignis, charitas,
Et spiritalis unctio.
Tu septiformis munere,
Digitus paternae dexterae,
Tu rite promissum Patris,
Sermone ditans guttura.
Accende lumen sensibus,
Infunde amorem cordibus,
Infirma nostri corporis
Virtute firmans perpeti.
Hostem repellas longius,
Pacemque dones protinus.
Ductore sic te praevio
Vitemus omne noxium.
Per te sciamus da Patrem,
Noscamus atque Filium,
Teque utriusque
Spiritum
Credamus omni
tempore.
Deo Patri sit
gloria,
Et Filio qui a
mortuis
Surrexit, ac
Paraclito,
In saeculorum
saecula.
Amen.
Dicto primo
Versu, surgit Pontifex, et sedet in faldistorio cum mitra, et depositis
chirothecis, et annulo Pontificali reassumpto, ponitur ei gremiale, sive
mappula super gremium, et singuli ordinandi successive coram eo genua flectunt;
et Pontifex cum oleo catechumenorum inungit unicuique ambas manus simul
junctas, in modum crucis, producendo cum pollice suo dextero in dictum oleum
intincto duas lineas, videlicet, a pollice dexterae manus usque ad indicem
sinistrae, et a pollice sinistrae usque ad indicem dexterae, ungendo mox
totaliter palmas, dicens, dum quemlibet inungit:
Consecrare, et sanctificare digneris, Domine, manus
istas per istam unctionem, et nostram bene +dictionem.
R. Amen.
Pontifex producit manu dextera signum crucis super
manus illius quem ordinat, et prosequitur:
Ut quaecumque benedixerint, benedicantur, et
quaecumque consecraverint, consecrentur, et sanctificentur, in nomine Domini
nostri Jesu Christi.
Et quilibet
ordinandus respondet: Amen.
Tum Pontifex
claudit, seu jungit manus cuilibet successive, quas sic consecratas aliquis
ministrorum Pontificis albo panniculo lineo simul, videlicet, dexteram super
sinistram alligat; et mox unusquisque ad suum redit; et sic clausas, et
alligatas manus tenet. Omnium manibus unctis, et consecratis, Pontifex
pollicem mica panis tergit; tum tradit cuilibet successive Calicem cum vino, et
aqua, et Patenam superpositam cum Hostia, et ipsi illam accipiunt inter indices
et medios digitos, et cuppam Calicis et Patenam simul tangunt, Pontifice
singulis dicente:
Accipe potestatem
offerre sacrificium Deo, Missasque celebrare, tam pro vivis, quam pro
defunctis. In nomine Domini. R. Amen.
His peractis, Pontifex lavat manus cum medulla panis,
et aqua lotionis hujusmodi projicitur in sacrarium; deinde cum mitra revertitur
ad sedem suum, vel ad faldistorium in cornu Epistolae, in plano sibi paratum,
ubi sedet cum mitra. Et chorus cantat ultimum Versum Tractus, vel Sequentiae, sive
Alleluia. Interim accedunt duo Capellani ante Pontificem cum libro et candela,
qui ex eo legit dictum ultimum Versum Tractus, vel Sequentiae, sive Alleluia,
legit etiam secrete Munda cor meum,etc. atque Evangelium.
Interea unus
ex Diaconis noviter ordinatis accedit ad altare cum textu Evangelii ante
pectus, et dicit:
Munda cor meum, etc. et cantat Evangeiium. Interim parantur per
ministros Hostiae super altare, pro numero Ordinatorum in ordinibus sacris, qui
omnes communicare debent, et proceditur in Missa ordine solito. Interea dum
Offertorium cantatur, vel etiam prius, ordinati Sacerdotes poterunt lavare manus
suas cum medulla panis, et aqua bene mundare, atque extergere mappulis illis,
quibus ligatae erant, et aqua ablutionis hujusmodi projiciatur in sacrarium.
Pontifex
vero, Offertorio lecto, accepta mitra, vadit ad faldistorium ante medium
altaris, et ibi sedens accipit Offertorium ab omnibus ordinatis, qui omnes
accedunt bini, et bini ad Pontificem, coram quo genuflexi offerunt illi
singulas candelas accensas, et osculantur ejus manum; primo Presbyteri, tum Diaconi
successive, et alii suo ordine.
Accepto
singulorum Offertorio, Pontifex lavat manus, et surgit sine mitra, ac tollitur
faldistorium et prosequitur Missam.
Presbyteri
vero ordinati, post Pontificem, vel hinc et inde, ubi magis commodum erit, in
terra genuflexi habeant libros coram se, dicentes: Suscipe sancte Pater, etc.
et omnia alia de Missa, prout dicit Pontifex: qui tamen bene advertat, quod
Secretas morose dicat, et aliquantulum alte, ita ut ordinati Sacerdotes possint
secum omnia dicere, et praesertim verba consecrationis, quae dici debent eodem
momento per ordinatos, quo dicuntur per Pontificem. Secreta pro ordinatis, quae
dicitur cum Secreta Missae diei sub uno Per Dominum, etc.
Tuis, quaesumus Domine, operare mysteriis, ut haec
tibi munera dignis mentibus offeramus. Per Dominum nostrum Jesum Christum
Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per
omnia saecula saeculorum. R. Amen.
Cum Pontifex dixerit orationem, Domine Jesu Christe,
Qui, etc. osculatur altare, et dat primo ex ordinatis cujuslibet ordinis sacri
ad eum succesive accedenti, et altare prius ad dexteram Pontificis deosculanti,
pacem, dicens Pax tecum. Cui ille
respondet: Et cum spiritu tuo.
Et quilibet
illorum dat sequenti sui ordinis secum ordinato, et ille alteri, et sic usque
ad ultimum continuatur. Si autem ordinatorum parvus sit numerus, Pontifex
poterit dare pacem singulis.
Tum accedunt
ordinati ad supremum gradum altaris, bini et bini. Pontifex vero ponit plures
Hostias
consecratas
super Patenam, quam ori cujuslibet communicandi supponit, et singulos
communicat,
cuilibet
dicens:
Postquam
vero Pontifex se communicaverit, et totum Sanguinem sumpserit, priusquam
digitos abluat, accedunt ante altare Presbyteri, deinde Diaconi, tandem
Subdiaconi; quibus ordinate dispositis, et genuflexis, Pontifex, facta
reverentia Sacramento, et aliquantulum versus cornu Evangelii se retrahens, ad
eos se convertit, et singuli ex Diaconis et Subdiaconis tantum dicunt submissa
voce:
Confiteor Deo
omnipotenti, beatae Mariae semper Virgini, beato Michaeli Archangelo, beato
Joanni baptistae, sanctis Apostolis Petro et Paulo, omnibus Sanctis, et tibi,
pater: qua peccavi nimis cogitatione, verbo, et opere, mea culpa, mea culpa,
mea maxima culpa. Ideo precor beatam Mariam semper Virginem, beatum Michaelem Archangelum,
beatum Joannem baptistam, sanctos Apostolos
Petrum et Paulum, omnes Sanctos, et te, pater, orare
pro me ad Dominum Deum nostrum.
Et si Officium fiat in cantu, unus de noviter
ordinatis illud cantat.
Et, Pontifex
stans capite detecto, versus ad eos dicit intelligibili voce, nisi Officium
fiat in cantu:
Misereatur vestri
omnipotens Deus, et dimissis peccatis vestris, perducat vos ad vitam aeternam.
R. Amen.
Indulgentiam, absolutionem, et remissionem peccatorum
vestrorum, tribuat vobis omnipotens, et misericors Dominus.
R. Amen.
Et manu
dextra signum crucis super eos communiter producit. Presbyteri ante communionem
non dicunt Confessionem, nec datur eis Absolutio, quia concelebrant Pontifici,
propterea si non sunt alii ordinati, Confessio et Absolntio praedictae
omittuntur.
Corpus Domini nostri
Jesu Christi custodiat te in vitam aeternam.
Quilibet respondet: Amen.
Et priusquam communionem sumat, manum Pontificis
Hostiam tenentem osculatur.
Unus ministrorum Pontificis stat juxta cornu
Epistolae altaris Calicem habens, non illum cum quo Pontifex celebravit, sed
alium cum vino, et mappulam mundam in manibus, ad quem singuli communicati
accedunt, et se purificant, os extergunt, et ad partem se locant.
Omnibus communicatis, Pontifex extergit Patenam
super Calicem suum, super eum digitos abluit, sumit ablutionem, accipit mitram,
et lavat manus.
Pontifex, lotis manibus, mitra deposita, stans in
cornu Epistolae altaris, versus ad illud inchoat in cantu, schola prosequente,
Responsorium, quod a Septuagesima usque ad Pascha dicitum sine Alleluia.
Jam non dicam vos servos, sed amicos meos, quia
omnia cognovistis quae operatus sum medio vestri, alleluia. * Accipite Spiritum
Sanctum in vobis paraclitum. * Ille est, quem Pater mittet vobis, alleluia.
V. Vos amici mei estis, si feceritis, quae ego
praecipio vobis. * Accipite Spiritum Sanctum
in vobis paraclitum.
V. Gloria Patri, et
Filio, et Spiritui Sancto. * Ille est, quem Pater mittet vobis, alleluia.
Incepto
Responsorio, Pontifex, accepta mitra, vertit se ad Presbyteros ordinatos, qui
ante altare coram ipso stantes profitentur fidem, quam praedicaturi sunt,
dicentes:
Credo in Deum,
Patrem omnipotentem, Creatorem coeli et terrae. Et in Jesum Christum, Filum ejus unicum
Dominum nostrum. Qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine,
passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus, et sepultus: descendit ad
inferos: tertia die resurrexit a mortuis: ascendit ad caelos, sedet ad dexteram
Dei Patris omnipotentis. Inde venturus est judicare vivos, et mortuos. Credo in Spiritum
Sanctum; sanctam Ecclesiam Catholicam; Sanctorum communionem; remissionem
peccatorum; carnis resurrectionem, vitam aeternam. Amen.
Quo finito. Pontifex cum mitra sedens super
faldistorium ante medium altaris, imponit ambas manus super capita singulorum
coram eo genuflectentium, dicens cuilibet:
Accipe Spiritum Sanctum, quorum remiseris peccata,
remittuntur eis; et quorum retinueris, retenta sunt.
Deinde explicans casulam, quam unusquisque habet
super humeros complicatam, induit illa quemlibet, singulis dicens:
Stola innocentiae induat te Dominus.
Et mox unusquisque iterum ad Pontificem accedit et
genuflexus ponit manus suas junctas inter manus Pontificis dicentis cuilibet,
si suus est Ordinarius:
Promittis mihi, et Successoribus meis reverentiam, et
obedientiam?
Et ille respondet: Promitto.
Si vero Pontifex non est suus Ordinarius, cum manus
eorum inter suas tenet, ut praefertur, dicit singulis Presbyteris saecularibus:
Promittis Pontifici Ordinario tuo, etc. Singulis vero Regularibus Pro Praelato
Ordinario tuo, etc.
Promittis Pontifici
(vel Praelato) Ordinario tuo pro tempore exsistenti reverentiam, et
obedientiam?
Et ille
respondet: Promitto.
Tunc
Pontifex tenens manus illius inter suas, osculatur unumquemque, dicens:
Pax Domini sit
semper tecum.
Et ille
respondet: Amen.
His
expletis, et eis ad ordinem suum reversis, Pontifex sedens cum mitra, et
baculo, admonet eos, dicens:
Quia res, quam
tractaturi estis, satis periculosa est, filii dilectissimi, moneo vos, ut
diligentur totius Missae ordinem, atque Hostiae consecrationem, ac fractionem,
et communionem, ab aliis jam doctis Sacerdotibus discatis, priusquam ad
celebrandum Missam accedatis.
Pontifex
surgit cum mitra, et baculo, et Presbyteris coram eo adhuc genuflexis
benedicit, dicens voce competenti:
Benedictio Dei
omnipotentis Pa + tris, et Fi + lii, et Spiritus + Sancti descendat super vos;
ut sitis benedicti in ordine sacerdotali; et offeratis placabiles Hostias pro
peccatis, atque offensionibus populi omnipotenti Deo, cui est honor, et gloria
per omnia saecula saeculorum. R. Amen.
Post haec
Pontifex, deposita mitra, et amoto faldistorio, convertitur ad altare,
prosequitur Missam, et cantatur Communio; et dicitur haec Postcommunio pro
ordinatis sub uno Qui vivis, cum Postcommunione Missae diei.
Postcommunio.
Quos tuis, Domino,
reficis Sacramentis, continuis attolle benignus auxiliis; ut tuae redemptionis effectum
et mysteriis capiamus, et moribus: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate
Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. R. Amen.
Deinde dicitur Benedicamus Domino, vel Ite, Missa
est, prout tempus requirit, et per Pontificem,
Placeat tibi sancta Trinitas, etc.
Quo dicto Pontifex, accepta mitra, et baculo
Pastorali, dat benedictionem solitam, dicens Sit nomen Domini
benedictum, etc.
Tum sedet, et alloquitur ordinatos sub his verbis :
Filii dilectissimi, diligenter considerate Ordinem per
vos susceptum, ac onus humeris vestris impositum; studete sancte et religiose
vivere, atque omnipotenti Deo placere, ut gratiam suam possitis acquirere: quam
ipse vobis per suam misericordiam concedere dignetur. Singuli ad primam
Tonsuram, vel ad quatuor minores Ordines promoti, dicite semel septem Psalmos poenitentiales,
cum Litaniis, Versiculis, et Orationibus. Ad Subdiaconatum, vel Diaconatum, Nocturnum
talis diei. Ad Presbyteratum vero ordinati post primam vestram Missam, tres
alias Missas, videlicet, unam de Spiritu Sancto, aliam de beata Maria semper
Virgine, tertiam pro fidelibus defunctis dicite, et omnipotentem Deum etiam pro
me orate.
Quod illi devote suscipiunt, et respondent se
facturos.
Tum Pontifex convertit se ad altare, et dicit
submissa voce:
Dominus vobiscum.
Initium sancti
Evangelii secundum Joannem. In principio, etc.
Signat altare, et se; et revertitur ad sedem, vel ad
faldistorium, ubi exuitur sacris vestibus. Ordinati etiam ad Presbyteratum
dicunt idem Evangelium, et in loco convenienti sacras vestes deponunt, et cum
eis alii ordinati.
Iscriviti a:
Commenti sul post (Atom)
Nessun commento:
Posta un commento