domenica 3 marzo 2013

SAN CASIMIRO: Omni die dic Mariæ mea, laudes, anima:




S. CASIMIRI 
ad Beatam Virginem Mariam 
hymnus seu oratio quotidiana, 
in eius sepulcro reperta. 
Sanctus Casimirus Poloniæ Regis filius, in 
Regem Hungariæ electus.

Omni die dic Mariæ mea, laudes, anima: 
Eius festa, eius gesta cole splendidissima.

 Contemplare et mirare eius celsitudinem: 
Dic felicem genitricem, dic beatam virginem. 

 Ipsam cole, ut de mole criminum te liberet: 

Hanc appella, ne procella vitiorum superet. 

 Hæc persona nobis dona contulit cælestia: 

Hæc Regina nos divina illustravit gratia.

 Lingua mea, dic trophæa virginis puerperæ: 
Quæ inflictum maledictum miro transfert genere. 

 Sine fine dic Reginæ mundi laudum cantica: 

Huius bona semper sona, semper illam prædica. 

 Omnes mei sensus ei personate gloriam, 

Frequentate tam beatæ Virginis memoriam. 

 Nullus certe tam disertæ extat eloquentiæ, 

Qui condignos promat hymnos eius excellentiæ. 



 Omnes laudent, unde gaudent, Matrem Dei Virginem: 

Nullus fingat, quod attingat eius celsitudinem 

 Nemo dicet, quantum licet, laudans eius merita: 

Eius cuncta sunt creata ditioni subdita. 

 Sed necesse, quod prodesse piis constat mentibus, 

Ut intendam, quod impendam me ipsius laudibus. 

 Quamvis sciam, quod Mariam nemo digne prædicet; 

Tamen vanus & insanus est, qui eam reticet. 

 Cuius vita erudita, disciplina cœlica, 

Argumenta et figmenta destruxit hæretica. 

 Huius mores tanquam flores exornant Ecclesiam; 

Actiones et sermones miram præstant gratiam. 

 Evæ crimen nobis limen paradisi clauserat: 

Hæc, dum credit et obedit, cœli claustra reserat. 

 Propter Evam homo sævam accepit sententiam: 

Per Mariam habet viam quæ ducit ad patriam. 

 Hæc amanda et laudanda cunctis specialiter: 

Venerari et precari decet illam iugiter.

 Ipsam posco, quam cognosco posse prorsus omnia, 
Ut evellat et repellat quæ sunt nobis noxia. 

 Ipsa donet, ut quod movet natus eius, faciam; 

Et finita carnis vita, lætus hunc aspiciam. 



 O cunctarum fœminarum decus atque gloria, 

Quam probatam et elatam scimus super omnia.

 Clemens audi, tuæ laudi quos instantes conspicis. 
Munda reos et fac eos bonis dignos cœlicis. 

 Virga Iessæ, spes oppressæ mentis, et refrigerium; 

Decus mundi, lux profundi, Domini Sacrarium; 

 Vitæ forma, morum norma, plenitudo gratiæ; 

Dei templum, et exemplum totius iustitiæ.

 Virgo salve, per quam valvæ cœli patent miseris: 
Quam non flexit nec allexit fraus serpentis veteris. 

 Gloriosa et formosa David Regis filia, 

Quam elegit Rex, qui regit et creauit omnia. 

 Gemma decens, rosa recens, castitatis lilium, 

Castum chorum ad polorum quæ perducis gaudium. 

 Actionis et sermonis facultatem tribue, 

Ut tuorum meritorum laudes promam strenue.

 Opto nimis, ut inprimis des mihi memoriam, 
Ut decenter et frequenter tuam cantem gloriam. 

 Quamuis muta et polluta mea sciam labia; 

Præsumendum, non silendum est de tua gloria.

 Virgo gaude, quia laude digna es et præmio: 
Quæ damnatis libertatis facta es occasio.



 Semper munda et fœcunda Virgo tu puerpera. 
Mater alma, velut palma, virens et fructifera.

 Cuius flore vel odore recreari cupimus: 
Eius fructu nos a luctu liberari credimus. 

 Pulchra tota sine nota cuiuscumque maculæ, 
Fac nos mundos et iucundos te laudare sedule. 

 O beata, per quam data nova mundo gaudia, 

Et aperta fide certa regna sunt cœlestia.

 Per quam mundus lætabundus vero fulget lumine, 
Antiquarum tenebrarum offusus caligine. 

 Nunc potentes sunt egentes, sicut olim dixeras, 

 Et egeni fiunt pleni, ut tu prophetaveras. 

 Per te morum nunc pravorum relinquuntur devia, 

Doctrinarum perversarum pulsa sunt vestigia.

 Mundi luxus atque fluxus docuisti spernere; 
Deum quæri, carnem teri, vitiis resistere. 

 Mentis cursum tendi sursum pietatis studio; 

Corpus angi, motus frangi pro cœlesti præmio. 

 Tu portasti intra casti ventris claustra Dominum 

Redemptorem, ad honorem nos reformes pristinum. 

 Mater facta, sed intacta, genuisti filium; 

Regem Regum, atque rerum creatorem omnium. 



 Benedicta, per quam victa mortis est versutia, 

Destitutis spe salutis datur indulgentia. 

 Benedictus Rex invictus, cuius mater crederis, 

Qui creator ex te natus nostri salus generis. 

 Reparatrix, consolatrix desperantis animæ: 

A pressura, quæ ventura malis est, nos redime.

 Pro me pete, ut quiete sempiterna perfruar; 
Ne tormentis comburentis stagni miser obruar. 

 Quod requiro, quod suspiro mea sana vulnera; 

Et da menti te poscenti gratiarum munera. 

 Ut sim castus et modestus, dulcis, blandus, sobrius, 

Pius, rectus, circumspectus, simultatis nescius; 

 Eruditus, et munitus divinis eloquiis, 

Et beatus, et ornatus sacris exercitiis; 

 Constans, gravis, et suavis, benignus, amabilis, 

Simplex, purus et maturus, comis et affabilis;

 Corde prudens, ore studeus veritatem dicere; 
Malum nolens, Deum colens pio semper opere.

 Esto tutrix et adiutrix christiani populi:  
Pacem præsta, ne molesta nos perturbent sæculi.

 Salutaris stella maris salve, digna laudibus; 
Quæ præcellis multis stellis atque luminaribus.

 Tua dulci prece fulci supplices et refove: 
Quicquid gravat et depravat mentes nostra, remove. 



 Virgo gaude, quod de fraude dæmonis nos liberas: 

Dum in vera et sincera carne Deum generas. 

 Illibata et ditata cœlesti progenie: 

Gravidata, nec privata flore pudicitiæ. 

 Nam, quod eras perseveras, dum intacta generas: 

Illum tractans atque lactans per quem facta fueras.

 Mihi mœsto nunc adesto, dans perenne gaudium: 
Dona quæso nimis læso optatum remedium.

 Commendato me beato Christo tuo filio: 
Ut non cadam, sed evadam de mundi naufragio. 

 Fac me mitem, pelle litem, compesce lasciviam; 

Contra crimen da munimen, et mentis constantiam. 

 Nec me liget nec fatiget sæculi cupiditas, 

Quæ obscurat et indurat mentes sibi subditas. 

 Nunquam ira, nunquam dira me vincat elatio; 

Quæ multorum sit malorum frequenter occasio.

 Ora Deum, ut cor meum sua servet gratia, 
Ne antiquus inimicus seminet Zizania. 

 Da levamen et tutamen tuum illis iugiter, 

Tua festa sive gesta qui colunt alacriter. Amen.







AVE AVE AVE MARIA!

Nessun commento:

Posta un commento