giovedì 26 luglio 2012

Ave Domina, sancta Regina, sancta Dei genetrix Maria ... // Sancta Maria virgo, ...





1Ave Domina, sancta Regina, sancta Dei genetrix Maria, quae es virgo ecclesia facta 2et electa a sanctissimo Patre de caelo, quam consecravit cum sanctissimo dilecto Filio suo et Spiritu sancto Paraclito, 3in qua fuit et est omnis plenitudo gratiae et omne bonum. 4Ave palatium eius; ave tabernaculum eius; ave domus eius. 5Ave vestimentum eius; ave ancilla eius; ave mater eius 6et vos omnes sanctae virtutes, quae per gratiam et illuminationem Spiritus sancti infundimini in corda fidelium, ut de infidelibus fideles Deo faciatis.
1Sancta Maria virgo, non est tibi similis nata in mundo in mulieribus, 
2filia et ancilla altissimi summi Regis Patris caelestis, mater sanctissimi Domini nostri Jesu Christi, sponsa Spiritus Sancti: 
3ora pro nobis cum S. Michaele archangelo et omnibus virtutibus caelornm et omnibus sanctis apud tuum sanctissimum dilectum Filium, Dominum et magistrum.
(S. FRANCESCO)


Oratio: Benedicamus Domino Deo vivo et vero: laudem, gloriam, honorem, benedictionem et omnia bona referamus ei semper. Amen. Amen. Fiat. Fiat.



Nessun commento:

Posta un commento