Invitatio Beatæ Mariæ Virginis
ad sui obitum
<< Sacratissima Virgo Maria, in illo amore, et fidelitate,
qua Filius tuus in Cruce pendens te Beato Joanni commendavit, commendo tibi animam,
et corpus meum, cogitationes, verba, et opera mea, vitam, et mortem meam;
maxime autem illud extremum vitæ meæ momentum, a quo pendet æternitas.
Tu quæ
non cognovisti mortem, Virgo Immaculata, ego ad transitum meum te invito,
rogans per amorem illum, quo Filio tuo morienti astitisti, perque amaras lacrymas, quas fudisti, quando eum inclinato capite amarissime expirantem vidisti, ut et mihi materna
benignitate tua assistere, et nequaquam emanere velis, quia sine te nequaquam
pie mori me posse confido.
Ne deneges mihi, o Mater benignissima, petitionem hanc meam, quam ad te devotissimo corde deposco, quia si sine te moriar,
non immerito vereor, ne æternaliter peream.
Quomodo enim ego pauperculus , et fragilis nimis in tam
multiplicibus, gravissimisque hostium insultibus subsistam, nisi mihi adfueris?
Quomodo in destrictissimo illo judicio divino comparebo, nisi te
mihi comitem, et advocatam exhibueris? Quomodo de peccatis meis innumeris, et
omnem enormitatem superantibus rationem reddam, nisi tu illa apud Filium tuum excuses, eorumque mihi veniam impetres?
Inclina igitur aurem tuam precihus meis, o Beatissima, et ob
amorem dilectissimi Filii tui in extremis meis mihi assiste, ut sub tua
protectione gravissimis illis periculis erutus ad cælestia gaudia tecum
pervenire valeam. Amen.
O Felix Maria! Tu Mater Dei, tu Mater rei, tu Mater Judicis, tu Mater exulis: cum sis Mater utriusque filii, ne sinas filium
reum damnari per Filium Deum: sed Materna pietate procura, ut filius reus reconcilietur Filio, qui est Deus; et per Filium Judicem
recipe filium exulem in Patriam. O Felix Maria! Amen.>>
"Cor Mariæ Immaculatum
intercede pro nobis!"
Nessun commento:
Posta un commento