martedì 26 settembre 2017

San Francesco chiede silenzio agli uccelli e alle rondini


.... Quas
vir Dei omnibus audientibus allocutus est,
dicens : "Sorores meae hirundines, jam tem -
pus est ut loquar et ego, quia vos usque
modo satis dixistis. Audite verbum Dei, tenentes
silentium, donec sermo Dei compleatur".
At illae, tanquam intellectus capaces,
subito tacuerunt, nec fuerunt motae de loco,
donec fuit omnis praedicatio consummata.
Omnes igitur qui viderunt, stupore repleti,
glorificaverunt Deum. Istius miraculi fama
circumquaque diffusa, multos ad sancti reverentiam
et fidei devotionem accendit.

In civitate namque Parisiensi, scholaris
quidam indolis bonge cum sociis aliis studio
diligenter intentus, dum importuna garrulitate
cujusdam infestaretur hirundinis, dicere
coepit ad socios : Haec hirundo una de
illis est, quae virum Dei Franciscum praedicantem
aliquando, donec silentium eis imponeret,
molestabant. Et conversus ad hirundinem,
flducialiter ait : "In nomine servi Dei
Francisci praecipio tibi, ut ad me veniens
continuo conticescas". At illa, Francisci audito
nomine, quasi viri Dei disciplinis edocta,
et statim conticuit, et ipsius manibus tamquam
tutae custodiae se commisit. Stupefactus
scholaris, statim eam libertati restituit,
et ejus garritum amplius non audivit.

AMDG et BVM

Nessun commento:

Posta un commento