giovedì 28 settembre 2017

PSALTERIUM MAJUS B. MARIAE VIRGINIS

Ave Maria!
Sis mecum semper
et omnia quae faciam
protege et sanctifica. Amen
PSALTERIUM
mattino
PSALMUS 1

Beatus vir qui diligit nomen tuum, Maria Virgo :
gratia tua animam ejus confortabit.

Tanquam aquarum fontibus irrigatum uber :
in eo fructum justitiae propagabis.

Benedicta tu inter mulieres,
per credulitatem cordis sancti tui.

Universas enim foeminas vincis pulchritudine carnis :
superas angelos et archangelos excellentia sanctitatis.

Misericordia tua et gratia ubique praedicatur :
Deus operibus manuum tuarum benedixit.

Gloria Patri, etc.

PSALMUS 2

Quare fremuerunt inimici nostri :
et adversum nos meditati sunt inania ?

Protegat nos dextera tua, Mater Dei :
ut acies terribilis, confundens et destruens eos.

Venite ad eam, qui laboratis et tribulati estis :
et dabit refrigerium animabus vestris.

Accedite ad eam in tentationibus vestris :
et stabilitet vos serenitas vultus ejus.

Benedicite illam in toto corde vestro :
misericordia enim illius plena est terra.

Gloria Patri, etc.

PSALMUS 3

Domina, quid multiplicati sunt qui tribulant me ?
in tempestate tua persequeris et dissipabis eos.

Dissolve colligationes impietatis nostrse :
tolle fasciculos peccatorum nostrorum.

Miserere mei, Domina, et sana infirmitatem meam :
tolle dolorem et angustiam cordis mei.

Ne tradas me manibus inimicorum meorum :
et in die mortis meae conforta animam meam.

Deduc me ad portum salutis :
et spiritum meum redde Factori et Creatori meo.

Gloria Patri, etc.

PSALMDS 4

Cum invocarem exaudisti me, Domina :
et e sublimi solio tuo, mei dignata es recordari.

A rugientibus praeparatis ad escam :
et de manibus quaerentium liberabit me gratia tua.

Quoniam benigna est misericordia et pietas tua :
in omnes, qui invocant nomen sanctum tuum.

Benedicta sis, Domina, in aeternum :
et majestas tua in saeculum.

Glorificate eam, omnes gentes, in virtute vestra :
et cuncti populi terrae, extollite magnificentiam
ejus.

Gloria Patri, etc.

PSALMUS 5

Verba mea auribus percipe, Domina :
et ne avertas a me speciositatem vultus tui.

Converte luctum nostrum in gaudium :
et tribulationem nostram in jubilationem.

Corruant ante pedes nostros inimici nostri :
virtute tua eorum capita conterantur.

Benedicat te omnis lingua :
et nomen sanctum tuum confiteatur omnis caro.

Spiritus enim tuus super mel dulcis :
et haereditas super mel et favum.

Gloria Palri, ctc.

mezzogiorno
PSALMUS 6

Domina, ne in furore Dei sinas corripi me :
neque in ira ejus judicari.

Propter honorem nominis tui, Domina :
propitietur nobis fructus gloriosi ventris tui.

De porta inferi, et de ventre abyssi :
tuis sanctis precibus libera nos.

Aperiantur nobis januae sempiternae :
ut enarremus in aeternum mirabilia tua.

Quia non mortui, neque qui in inferno sunt,
laudabunt te, Domina :
sed qui tua gratia vitam aeternam obtinebunt.

Gloria Patri, etc.

PSALMUS 7

Domina mea, in te speravi :
de inimicis meis libera me, Domina.

Conclude ora leonis et dentes ejus :
labia persequentium constringe.

Non moreris propter nomen tuum :
facere nobis misericordiam tuam.

Splendor vultus tui fulgeat super nos :
ut servetur conscientia nostra apud Altissimum.

Si persequatur inimicus animam meam, Domina,
adjutorio tuo conforter :
ne vibret gladium suum contra me.

Gloria Patri, etc.

PSALMUS 8

Domina, Dominus noster factus est frater noster :
et Salvator noster.

Ut ignis in rubo, et ros in vellere :
descendit in te aeternum Verbum Dei.

Spiritu sancto foecundante :
obumbravit tibi virtus Altissimi.

Benedictus sit mundissimus conceptus tuus :
benedictus sit partus tuus virgineus.

Benedicta sit munditia carnis tuae :
benedicta sit dulcedo misericordiae cordis tui.

Gloria Patri, etc.

PSALMUS 9

Confitebor tibi, Domina, in toto corde meo :
et narrabo in populis laudem et gloriam tuam.

Tibi enim debetur gloria, et gratiarum actio :
et vox laudis.

Invenient gratiam peccatores apud Deum :
per te inventricem gratiae et salutis.

Respirent ad indulgentiam humiles poenitentes :
sana contritiones cordis eorum.

In pulchritudine pacis, et requie opulenta :
cibabis nos post laborem peregrinationis nostrae.

Gloria, etc.

PSALMUS 10

In Domina confido :
propter dulcedinem misericordiae nominis sui.

Oculi ejus in pauperem respiciunt :
et manus ejus ad pupillum et viduam sunt extentae.

Exquirite illam a juventute vestra :
glorificabit vos ante faciem populorum.

Misericordia illius nostrorum auferat multitudinem
peccatorum : et foecunditatem nobis conferat
meritorum.

Extende ad nos brachium tuum, Virgo gloriosa :
et ne avertas a nobis gloriosum vultum tuum.

Gloria, etc.
sera

PSALMUS 11

Salvum me fac, Mater pulchrae dilectionis :
fons clementiae et dulcor pietatis.

Gyrum terrae sola circuis :
ut subvenias invocantibus te.

Pulchrae sunt viae tuae :
et semitas tuae pacificae.

In te refulget species castitatis :
lumen justitiae, et splendor veritatis.

Amicta solari lumine sicut vestimento :
duodecim stellarum corona rutilans radianti.

Gloria Patri, etc.

PSALMUS 12

Usquequo, Domina, oblivisceris me :
et non liberas me in die tribulationis ?

Usquequo exaltabitur inimicus meus super me?
potentia virtutis tuae contere ipsum.

Aperi oculos misericordiae tuae :
ne inimicus noster adversus nos praevaleat.

Magnificamus te gratiae inventricem :
per quam saecula reparantur.

Exaltata super choros angelorum :
ante thronum Dei ora pro nobis.

Gloria Patri, etc.

PSALMUS 13

Dixit insipiens adversarius noster in corde suo :
Persequar et comprehendam, et interficiet
eum manus mea.

Exurge, Domina, et praeveni eum, et supplanta eum : 
destrue omnes conatus illius.

Tuam pulchritudinem Sol et Luna mirantur:
tibi angelicae potestates serviunt et famulantur,

Tuo tactu lenissimo sanantur infirmi :
tuo odore roseo mortui reviviscunt.

Virgo Dei genitrix, quem totus non capit orbis :
in tua se clausit viscera factus homo.

Gloria Patri, etc.

PSALMUS 14.

Domina, quis habitabit in tabernaculo Dei?
aut quis requiescet cum senatoribus populi ?

Pauperes spiritu, et mundi corde :
mites, pacifici, atque lugentes.

Recordare, Domina, ut loquaris pro nobis bona :
et indignationem Filii tui avertas a nobis.

Amplectamur Mariae vestigia peccatores :
et ejus beatis pedibus provolvamur.

Tengamus eam fortiter, nec dimittamus :
donec ab ea meruerimus benedici.

Gloria Patri, etc.

PSALMUS I5

Conserva me, Domina, quoniam speravi in te :
mihique tuae stillicidia gratiae impartire.

Alvus tuus virginalis et viscera tua :
Filium Altissimi genuerunt.

Benedicta sint ubera tua :
quibus lacte deifico Salvatorem enutriisti.

Confitemini laudes Virgini gloriosae : quicumque
apud eam gratiam et misericordiam invenistis.

Date magnificentiam nomini ejus : et collaudate
in saeculum conceptum atque partum ejus.

Gloria, etc.

LAUS DEO
et MARIAE

Nessun commento:

Posta un commento