sabato 14 dicembre 2013

Dominica Tertia Adventus: Gaudéte in Dómino semper


Dominica Tertia Adventus
Statio ad S. Petrum

Introitus. Phil. 4, 4–6

Gaudéte in Dómino
semper: íterum dico,
gaudéte. Modéstia
vestra nota sit ómnibus homínibus:
Dóminus enim prope est.
Nihil sollíciti sitis: sed in omni
oratióne petitiónes vestræ innotéscant
apud Deum. Ps. 84, 2
Benedixísti, Dómine, terram
tuam: avertísti captivitátem Jacob.
℣. Glória Patri.
Oratio Aurem tuam, quǽsumus,
Dómine, précibus nostris
accómmoda: et mentis nostræ
ténebras, grátia tuæ visitatiónis
illústra: Qui vivis.

Orationes pro diversitate Temporum assignatæ,

ut in Dominica I Adventus 1-2.


Lectio Epístolæ beáti Pauli

Apóstoli ad Philippénses
Philipp. 4, 4–7 
Fratres: Gaudéte in Dómino
semper: íterum dico, gaudéte.
Modéstia vestra nota sit
ómnibus homínibus: Dóminus
prope est. Nihil sollíciti sitis:
sed in omni oratióne et obsecratióne,
cum gratiárum actióne,
petitiónes vestræ innotéscant
apud Deum. Et pax Dei, quæ
exsúperat omnem sensum, custódiat
corda vestra et intellegéntias
vestras, in Christo Jesu,
Dómino nostro.

Graduale Ps. 79, 2, 3 et 2 Qui sedes,

Dómine, super Chérubim,
éxcita poténtiam tuam, et veni.
℣. Qui regis Israël, inténde: qui
dedúcis, velut ovem, Joseph.
Allelúja, allelúja, ℣. Excita, Dómine,
potentiam tuam, et veni,
ut salvos fácias nos. Allelúja.

✠ Sequéntia sancti Evangélii

secúndum Joánnem
Joann, l, 19–28 
In illo tempore: Misérunt Judǽi
ab Jerosólymis sacerdótes
et levítas ad Joánnem, ut
interrogárent eum: Tu quis
es? Et conféssus est, et non
negávit: et conféssus est: Quia
non sum ego Christus. Et interrogavérunt
eum: Quid ergo?
Elías es tu? Et dixit: Non sum.
Prophéta es tu? Et respondit:
Non. Dixérunt ergo ei: Quis es,
Feria IV Quatuor Temporum Adventus 7
ut respónsum demus his, qui
misérunt nos? Quid dicis de te
ipso? Ait: Ego vox clamántis in
desérto: Dirígite viam Dómini,
sicut dixit Isaías Prophéta.
Et qui missi fúerant, erant ex
pharisǽis. Et interrogavérunt
eum, et dixérunt ei: Quid ergo
baptízas, si tu non es Christus,
neque Elías, neque Prophéta?
Respóndit eis Joánnes, dicens:
Ego baptízo in aqua: médius
autem vestrum stetit, quem vos
nescítis. Ipse est, qui post me
ventúrus est, qui ante me factus
est: cujus ego non sum dignus
ut solvam ejus corrígiam calceaménti.
Hæc in Bethánia facta
sunt trans Jordánem, ubi erat
Joánnes baptízans. 

Credo.

Offertorium. Ps. 84, 2. Benedixísti,
Dómine, terram tuam:
avertísti captivitátem Jacob: remisísti
iniquitatem plebis tuæ.

Secreta. Devotiónis nostræ tibi, quǽsumus,

Dómine, hóstia
júgiter immolétur: quæ et sacri
péragat institúta mystérii, et salutáre
tuum in nobis mirabíliter
operétur. Per Dóminum.

Aliæ Secretæ, ut supra 3. Præfatio de

Ssma Trinitate.

Communio. Is. 35, 4. Dícite:

pusillánimes, confortámini et
nolíte timére: ecce, Deus noster
véniet et salvábit nos.
Postcommunio. Implorámus, Dómine, cleméntiam
tuam: ut hæc divína subsídia,
a vítiis expiátos, ad festa
ventúra nos prǽparent. Per
Dóminum.
____________

Nessun commento:

Posta un commento