LUNEDI' DELL'ANGELO - FERIA SECUNDA
INFRA OCTAVAM PASCHAE
Introitus Exodi 13, 5 et 9
INTRODÚXIT vos Dóminus in terram fluéntem lac et mel, allelúja: et ut lex Dómini semper sit in ore vestro, allelúja, allelúja. Ps. 104, 1 Confitémini Dómino, et invocáte nomen ejus: annuntiáte inter gentes ópera ejus. V/. Glória Patri.
DEUS, qui solemnitáte pascháli, mundo remédia contulísti: pópulum tuum, quaésumus, caelésti dono proséquere ; ut et perféctam libertátem cónsequi mereátur, et ad vitam profíciat sempitérnam. Per Dóminum.
IN diébus illis: Stans Petrus in médio plebis, dixit: Viri fratres, vos scitis quod factum est verbum per univérsam Judaéam: incípiens enim a Galilaéa, post baptísmum, quod praedicávit Joánnes, Jesum a Názareth: quómodo unxit eum Deus Spíritu Sancto et virtúte, qui pertránsiit benefaciéndo, et sanándo omnes oppréssos a diábolo, quóniam Deus erat cum illo. Et nos testes sumus ómnium, quae fecit in regióne Judaeórum, et Jerúsalem, quem et occidérunt suspendéntes in ligno. Hunc Deus suscitávit tértia die, et dedit eum maniféstum fíeri, non omni pópulo, sed téstibus praeordinátis a Deo: nobis, qui manducávimus et bíbimus cum illo, postquam resurréxit a mórtuis. Et praecépit nobis praedicáre pópulo, et testificári, quia ipse est, qui constitútus est a Deo judex vivórum et mortuórum. Huic omnes prophétae testimónium pérhibent, remissiónem peccatórum accípere per nomen ejus omnes, qui credunt in eum.
Graduale Ps. 117, 24 et 2 Haec dies, quam fecit Dóminus: exsultémus et laetémur in ea. V/. Dicat nunc Israël, quóniam bonus: quóniam in saéculum misericórdia ejus.
Allelúja, allelúja. V/. Matth. 28, 2 Angelus Dómini descéndit de caelo: et accédens revólvit lápidem, et sedébat super eum.
VÍCTIMAE pascháli laudes
ímmolent Christiáni.
Agnus redémit oves:
Christus ínnocens Patri
reconciliávit peccatóres.
Mors et vita duéllo
conflixére mirándo:
dux vitae mórtuus,
regnat vivus.
Dic nobis, María,
quid vidísti in via ?
Sepúlcrum Christi vivéntis:
et glóriam vidi resurgéntis.
Angélicos testes,
sudárium et vestes.
Surréxit Christus spes mea:
praecédet vos in Galilaéam.
Scimus Christum surrexísse
a mórtuis vere:
tu nobis, victor Rex,
miserére. Amen. Allelúja.
IN illo témpore: Duo ex discípulis Jesu ibant ipsa die in castéllum, quod erat in spátio stadiórum sexagínta ab Jerúsalem, nómine Emmaus. Et ipsi loquebántur ad ínvicem de his ómnibus, quae accíderant. Et factum est, dum fabularéntur, et secum quaérerent: et ipse Jesus appropínquans ibat cum illis: óculi autem illórum tenebántur, ne eum agnóscerent. Et ait ad illos: Qui sunt hi sermónes, quos confértis ad ínvicem ambulántes, et estis tristes ? Et respóndens unus, cui nomen Cléophas, dixit ei: Tu solus peregrínus es in Jerúsalem, et non cognovísti, quae facta sunt in illa his diébus ? Quibus ille dixit: Quae ? Et dixérunt: De Jesu Nazaréno, qui fuit vir prophéta potens in ópere et sermóne, coram Deo, et omni pópulo: et quómodo eum tradidérunt summi sacerdótes et príncipes nostri in damnatiónem mortis, et crucifixérunt eum. Nos autem sperabámus, quia ipse esset redemptúrus Israël: et nunc super haec ómnia, tértia dies est hódie, quod haec facta sunt. Sed et mulíeres quaedam ex nostris terruérunt nos, quae ante lucem fuérunt ad monuméntum, et, non invénto córpore ejus, venérunt, dicéntes se étiam visiónem Angelórum vidísse, qui dicunt eum vívere. Et abiérunt quidam ex nostris ad monuméntum: et ita invenérunt sicut mulíeres dixérunt, ipsum vero non invenérunt. Et ipse dixit ad eos: O stulti, et tardi corde ad credéndum in ómnibus, quae locúti sunt prophétae ! Nonne haec opórtuit pati Christum, et ita intráre in glóriam suam ? Et incípiens a Móyse, et ómnibus prophétis, interpretabátur illis in ómnibus Scriptúris, quae de ipso erant. Et appropinquavérunt castéllo, quo ibant: et ipse se finxit lóngius ire. Et coëgérunt illum, dicéntes: Mane nobíscum, quóniam advesperáscit, et inclináta est jam dies. Et intrávit cum illis. Et factum est, dum recúmberet cum eis, accépit panem, et benedíxit ac fregit, et porrigébat illis. Et apérti sunt óculi eórum, et cognovérunt eum: et ipse evánuit ex óculis eórum. Et dixérunt ad ínvicem: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loquerétur in via, et aperíret nobis Scriptúras ? Et surgéntes eádem hora regréssi sunt in Jerúsalem: et invenérunt congregátos úndecim, et eos, qui cum illis erant, dicéntes: Quod surréxit Dóminus vere, et appáruit Simóni. Et ipsi narrábant, quae gesta erant in via: et quómodo cognovérunt eum in fractióne panis.
Credo.
Offertorium Matth. 28, 2, 5 et 6 Angelus Dómini descéndit de caelo, et dixit muliéribus: Quem quaéritis, surréxit, sicut dixit, allelúja.
SÚSCIPE, quaésumus, Dómine, preces pópuli tui cum oblatiónibus hostiárum: ut paschálibus initiáta mystériis, ad aeternitátis nobis medélam, te operánte, profíciant. Per Dóminum.
Praefatio, Communicántes, et Hanc ígitur, ut in die Paschae.
Communio Luc. 24, 34 Surréxit Dóminus, et appáruit Petro, allelúja.
SPÍRITUM nobis, Dómine, tuae caritátis infúnde: ut, quos sacraméntis paschálibus satiásti, tua fácias pietáte concórdes. Per Dóminum... in unitáte ejúsdem.
Nessun commento:
Posta un commento