Preghiera
(san Germano di Costantinopoli: Sulla Dormitio 1).
BEATAE MARIAE VIRGINIS
Duplex I classis cum Octava communi
Duplex I classis cum Octava communi
Introitus Ap. 12, 1
SIGNUM magnum appáruit in caelo: múlier amícta sole, et luna sub pédibus ejus, et in cápite ejus coróna stellárum duódecim. Ps. 97, 1 Cantáte Dómino cánticum novum: quia mirabília fecit. V/. Glória Patri.
OMNÍPOTENS sempitérne Deus, qui Immaculátam Vírginem Maríam, Fílii tui Genitrícem, córpore et ánima ad caeléstem glóriam assumpsísti ; concéde, quaésumus ; ut ad supérna semper inténti, ipsíus glóriae mereámur esse consórtes. Per eúmdem Dóminum.
BENEDÍXIT te Dóminus in virtúte sua, quia per te ad níhilum redégit inimícos nostros. Benedícta es tu, fília, a Dómino Deo excélso, prae ómnibus muliéribus super terram. Benedíctus Dóminus, qui creávit caelum et terram, qui te diréxit in vúlnera cápitis príncipis inimicórum nostrórum ; quia hódie nomen tuum ita magnificávit, ut non recédat laus tua de ore hóminum, qui mémores fúerint virtútis Dómini in aetérnum, pro quibus non pepercísti ánimae tuae propter angústias et tribulatiónem géneris tui, sed subvenísti ruínae ante conspéctum Dei nostri. Tu glória Jerúsalem, tu laetítia Israël, tu honorificéntia pópuli nostri.
Graduale Ps. 44, 11-12 et 14 Audi, fília, et vide, et inclína aurem tuam: quia concupívit rex spéciem tuam. V/. Omnis glória ejus fíliae Regis ab intus, in fímbriis áureis, circumamícta varietátibus.
Allelúja, allelúja. V/. Assúmpta est María in caelum: gaudet exércitus Angelórum. Allelúja.
IN illo témpore: Repléta est Spíritu Sancto Elísabeth et exclamávit voce magna, et dixit: Benedícta tu inter mulíeres, et benedíctus fructus ventris tui. Et unde hoc mihi, ut véniat Mater Dómini mei ad me ? Ecce enim, ut facta est vox salutatiónis tuae in áuribus meis, exsultávit in gáudio infans in útero meo. Et beáta, quae credidísti, quóniam perficiéntur ea, quae dicta sunt tibi a Dómino. Et ait María: Magníficat ánima mea Dóminum: et exsultávit spíritus meus in Deo salutári meo ; quia respéxit humilitátem ancíllae suae, ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes. Quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen ejus, et misericórdia ejus a progénie in progénies timéntibus eum.
Credo.
Offertorium Gen. 3, 15 Inimicítias ponam inter te et Mulíerem, et semen tuum et Semen illíus.
ASCÉNDAT ad te, Dómine, nostrae devotiónis oblátio, et, beatíssima Vírgine María in caelum assúmpta intercedénte, corda nostra, caritátis igne succénsa, ad te júgiter aspírent. Per Dóminum.
Praefatio de beata Maria Virgine Et te in Assumptióne: quae dicitur per totam Octavam in omnibus Missis quae aliam Praefationem non exigant, juxta Rubricas.
Communio Luc. 1, 48-49 Beátam me dicent omnes generatiónes, quia fecit mihi magna qui potens est.
SUMPTIS, Dómine, salutáribus sacraméntis, da, quaésumus ; ut, méritis et intercessióne beátae Vírginis Maríae in caelum assúmptae, ad resurrectiónis glóriam perducámur. Per Dóminum.
AMDG et BVM
Nessun commento:
Posta un commento