2
XCI
LI
Quid gloriaris in malitia:
o maligne serpens, et draco infernalis?
Submitte caput tuum mulieri:
cuius fortitudine demergeris in profundum.
Contere eum, Domina, pede virtutis tuae:
exurge, et dissipa malitiam eius.
Extingue potentiam eius:
et virtutem illius redige in favillam.
Ut viventes exultemus in nomine tuo:
et laeto animo dicamus tibi laudem. Gloria Patri, etc.
LII
Dixit insipiens inimicus in corde suo:
Hominem ejiciam de tabernaculo filiorum Dei.
Egrediar, et ero spiritus mendax in ore serpentis:
et per foeminam ejiciam virum, virum eius.
Sicut exaltantur, o miser, coeli a terra:
sic exaltatae sunt cogitationes Dei a cogitationibus tuis.
Noli extolli de casu mulieris:
quia mulier conteret caput tuum.
Tu illi foveam praeparasti:
et in sagena illius capieris. Gloria Patri, etc.
LIII
Domina, in nomine tuo salvum me fac:
et ab injustitiis meis libera me.
Ut non noceat mihi calliditas inimici:
sub umbra alarum tuarum protege me.
O Domina mea, adiuva me:
gratiam tuam largire animae meae.
Voluntarie offeram tibi sacrificium laudis:
et confitebor nomini tuo, quoniam bonum est.
Quoniam ex omni tribulatione liberabis me:
et inimicos meos despiciet oculus meus. Gloria Patri, etc.
LIV
Exaudi, Domina, orationem meam:
et ne contemnas deprecationem meam.
Contristatus sum in cogitatione mea:
quia iudicia Dei perterruerunt me.
Tenebrae mortis venerunt super me:
et pavor inferni invasit me.
Ego autem in solitudine expecto consolationem tuam:
et in cubili meo attendo misericordiam tuam.
Glorifica manum et dexterum brachium tuum:
ut prosternantur a nobis inimici nostri. Gloria Patri, etc.
LV
Miserere mei, Domina, quoniam conculcaverunt me
hostes mei quotidie:
omnes cogitationes eorum in malum contra me.
Excita furorem, et memento belli:
et super eos effunde iram tuam.
Innova signa, et immuta mirabilia:
sentiamus adjutorium brachii tui.
Glorifica nomen tuum super nos:
ut cognoscamus quoniam in saeculum misericordia tua.
Stilla nobis guttam suavitatis tuae:
quia tu es pincerna gratiae dulcoris. Gloria Patri, etc.
LVI
Miserere mei, Domina, miserere mei:
quia paratum est cor meum exquirere voluntatem tuam.
Et in umbra alarum tuarum requiescam:
quia delectabile est mihi refrigerium tuum.
Manus tuae distillant myrrham primam:
et digiti tui unguenta gratiarum.
Et fragmenta mali punici est guttur tuum:
et spiramen oris tui suave, compositum thymiama.
Tu enim es mater pulchrae dilectionis, et anchora spei:
portus indulgentiae, et janua salutis.
Gloria Patri, etc.
LVII
Si vere utique justitiam loquimini:
justitiae et misericordiae honorate Reginam.
Ad laudem enim et gloriam pertinet Salvatoris:
quidquid honorificum suae impensum fuerit Genitrici.
Rosae Martyrum te circumdant, o Regina:
et lilia virginum ambiunt thronum tuum.
Laudate eam simul, astra matutina:
concentum illi facite, omnes filii Dei.
Glorificate eam, coeli et terra:
mare et flumina, ac fundamenta orbis.
Gloria Patri, etc.
LVIII
Eripe me de inimicis meis, Domina mundi:
exurge in occursum meum, Regina pietatis.
Aurum obrizum in ornamentis tuis:
sardius et topazius in diademate tuo.
Jaspis et amethystus in dextera tua:
berillus et chrysolithus in sinistra tua.
Hyacinthus et achates in pectore tuo:
carbunculi scintillantes in monilibus tuis.
Myrrha, thus et balsamum in manibus tuis:
sapphirus et smaragdus in digitis tuis.
Gloria Patri, etc.
LIX
Deus, repulisti nos propter peccata nostra:
et misertus es nobis per Virginem Mariam.
Intercede pro nobis, salutifera Mater Dei:
quae angelorum et hominum salutem peperisti.
Tu enim moestis exultationem infundis:
et moerentibus laetitiam et dulcorem.
Laetifica nos dulcifluo sono oris tui:
et liquore tuo roseo perfunde corda nostra.
Tonate, coeli, desuper, et date illi laudem:
glorifica illam, terra cum omnibus habitatoribus tuis.
Gloria Patri, etc.
LX
Exaudi, Domina, orationem meam:
super firmam petram stabilias mentem meam.
Esto mihi turris fortitudinis:
me tuearis a facie crudelis vastatoris.
Ut castrorum acies, sis illi terribilis:
et vivus corruat in profundum inferni.
Tu enim es rutilans et decora:
nubes rorifera, et consurgens aurora.
Pulchra es et clara, ut luna plenissima:
tanquam sol refulget, sacer aspectus tuus.
Gloria Patri, etc.
********
LXI
Nonne, Domina, tibi subjecta erit anima:
quae Salvatorem omnium genuisti?
Memento nostri, perditorum Salvatrix:
exaudi planctus cordis nostri.
Infunde gratiam de thesauris tuis:
et unguentis tuis placa dolorem nostrum.
Da nobis gaudium et laetitiam:
ut confundas bonorum inimicos.
Ablue omnia peccata nostra:
sana omnes infirmitates nostras. Gloria Patri, etc.
LXII
Deus, Deus meus:
per Matrem te glorificabo.
Virginaliter enim te concepit:
et sine angustia te parturivit.
Benedicta sis, o Domina nostra,
et pro nobis assiste ante thronum Dei.
Species et claritas:
in conspectu tuo.
Custodi animam meam, Domina:
ut nunquam corruat in peccata. Gloria Patri, etc.
LXIII
Exaudi, Domina, orationem meam, cum deprecor:
a pavore crudelis libera animam meam.
Impétra nobis pacem et salutem:
in die novissimo.
Benedicta sis super mulieres:
et benedictus sit fructus ventris tui.
Illumina, Domina, oculos meos:
et illustra caecitatem meam.
Da mihi in te confidentiam bonam:
in vita et in fine meo. Gloria Patri, etc.
LXIV
Te decet hymnus, Domina nostra, in Sion:
laus et iubilatio in Hierusalem.
Benedictionem omnium gentium dedit tibi Dominus:
laudem et gloriam ante conspectum populorum.
Benedixit te Dominus in misericordia sua:
et thronum tuum constituit super ordines angelorum.
Gratiam et decorem posuit in labiis tuis:
et pallio gloriae induit corpus tuum.
Coronam radiantem posuit in capite tuo:
et virtutum monilibus te decenter ornavit.
Gloria Patri, etc.
LXV
Jubilate Dominae nostrae, omnis terra:
psallite hymnum nomini eius, date honorificentiam maiestati eius.
Benedictum sit cor tuum, Domina:
cum quo ardenter et sinceriter Filium Dei dilexisti.
Respice paupertatem meam, gloriosa Virgo:
miseriam et angustiam meam ne tardes removere.
Aufer tribulationem meam:
dulcifica languorem meum.
Benedicat te omnis caro:
glorificet te omnis lingua. Gloria Patri, etc.
LXVI
Deus misereatur nostri, et benedicat nobis:
per illam quae eum genuit.
Miserere nostri, Domina, et ora pro nobis:
in laetitiam bonam converte moestitiam nostram.
Illumina me, Stella Maris:
clarifica me, Virgo clarissima.
Extingue ardorem cordis mei:
refrigèra me gratia tua.
Protegat me semper gratia tua:
praesentia tua illustret finem meum.
Gloria Patri, etc.
LXVII
Exurgat Maria, et dissipentur inimici eius:
conterantur omnes sub pedibus eius.
Impetum inimicorum nostrorum dissipa:
destrue omnem iniquitatem eorum.
Ad te, Domina, clamavi in tribulatione:
et serenasti conscientiam meam.
Non deficiat laus tua in ore nostro:
et amor tuus de visceribus nostris.
Pax multa diligentibus te, Domina:
anima eorum non videbit mortem in aeternum.
Gloria Patri, etc.
LXVIII
Salvum me fac, Domina:
quoniam intraverunt concupiscentiarum aquae
usque ad animam meam.
Infixus sum in limo peccati:
et aquae voluptatis circumdederunt me.
Plorans ploravi in nocte:
et dies laetitiae ortus est mihi.
Salva animam meam, Genitrix Salvatoris:
quia per te vera salus data est omni mundo.
Dum nuntiante Angelo fuisti obumbrata:
et Patris sapientia praegnans et gravidata.
Gloria Patri, etc.
LXIX
Domina, in adjutorium meum intende:
et luce misericordiae tuae illustra mentem meam.
Doce nos exquirere bonitatem tuam:
ut enarremus mirabilia tua.
Ostende potentiam tuam contra inimicos nostros:
ut sanctificeris in nationibus procul.
In ira flammae tuae mergantur in infernum:
et qui conturbant servos tuos, inveniant perditionem.
Miserere servorum tuorum, super quos invocatum est nomen tuum:
et ne sinas angustiari eos in tentationibus suis.
Gloria Patri, etc.
LXX
In te, Domina, speravi, non confundar in aeternum:
in tua misericordia libera me, et eripe me.
Propter multitudinem iniquitatum mearum:
opressus sum vehementer.
Facti sunt hostes mei in capite meo:
subsannaverunt et deriserunt me quotidie.
Vide, Domina, quoniam tribulor:
expande manus tuas, succurre pereunti.
Ne moreris, propter gratiam nominis tui:
ut efficiaris mihi in gaudium et salutem.
Gloria Patri, etc.
LXXI
Deus, iudicium tuum Regi da:
et misericordiam tuam Reginae matri eius.
In manu tua salus et vita consistunt:
laetitia perpetua et aeternitas gloriosa.
Resperge cor meum dulcedine tua:
fac me oblivisci miserias huius vitae.
Trahe me post te vinculis misericordiae tuae:
et fomentis gratiae et pietatis tuae sana dolorem
meum.
Concupiscentias sempiternas excita in animam meam:
et de gaudio Paradisi inebria mentem meam.
Gloria Patri, etc.
LXXII
Quam bonus Israel Deus:
his qui colunt matrem suam, et venerantur!
Ipsa est enim solatium nostrum:
in laboribus subventio optima.
Obtexit caligine animam meam hostis:
in visceribus meis, Domina, lumen fac oriri.
Avertatur a me ira Dei per te:
placa eum meritis et precibus tuis.
In judicio pro me assiste:
coram eo suscipe causam meam, et mea sis advocata.
Gloria Patri, etc.
LXXIII
Ut quid, Domina, repulisti nos:
nec sùbvenis in die tribulationis?
Ingrediatur oratio mea in cospectu tuo:
et voces gementium ne despexeris.
Tetendit arcum suum contra nos inimicus:
firmavit dexteram suam, et non est consolator.
Disrumpe in nobis ligaturam malitiarum suarum:
et libera nos dextera tua.
Repelle eum in locum perditionis:
sempiterna damnatio suscipiat eum.
Gloria Patri, etc.
LXXIV
Confitebimur tibi, Domina, et laudabimus nomen tuum:
fac nos in tuis laudibus delectari.
Cantate ei, habitatores terrae:
et laudem eius populis nuntiate.
Confessio et magnificentia coram illa:
fortitudo et exultatio in throno illius.
Adorate illam in decore illius:
glorificate opificem pulchritudinis illius.
Recordamini in sempiternum misericordiae illius:
retinete in mente virtutes et mirabilia illius.
Gloria Patri, etc.
LXXV
Notus in Iudaea Deus:
in Israel honorificentia Matris eius.
Dulcis est memoria eius super mel et favum:
et amor eius super omnia aromata.
Salus et vita in domo illius:
et in tabernaculo ejus pax et gloria sempiterna.
Honorificate illam, coeli et terra:
quia summus Artifex hanc mirabiliter honoravit.
Date, illi, omnes creaturae, laudem:
et stupendam misericordiam eius extollite gratulanter.
Gloria Patri, etc.
LXXVI
Voce mea ad Dominam clamavi:
et sua gratia intendit mihi.
Abstulit a corde meo moestitiam et moerorem:
et suavitate sua cor meum dulcoravit.
Formidinem meam erexit in confidentiam bonam:
et suo aspectu mellifluo mentem meam serenavit.
Adjutorio sancto suo evasi pericula mortis:
et de manu crudeli subterfugi.
Gratias Deo et tibi, Mater pia, de omnibus, quae assecutus sum:
de pietate et misericordia tua. Gloria Patri, etc.
LXXVII
Attendite, popule Dei, praecepta Dei:
et Reginae gratiae nolite oblivisci.
Aperite cor ad investigandum eam:
et labia ad glorificandum illam.
Descendat amor eius in cordibus vestris:
concupiscite placere illi.
Pulchritudo eius vincit Solem et Lunam:
compositio eius ad ornamenta virtutum.
Miserere mei, Regina gloriae et honoris:
et ab omni periculo custodi mentem meam.
Gloria Patri, etc.
LXXVIII
Domina, venerunt gentes in haereditatem Dei:
quas tu meritis tuis Christo confoederasti.
Sit eloquium tuum dulce coram ipso:
et conjunge me illi, qui me redemit.
Extende brachium tuum contra hostem crudelem:
et denuda mihi versutiam illius.
Vox tua dulcis super omnem melodiam:
harmonia angelica ei non valet comparari.
Distilla mihi suavitatem gratiarum tuarum:
et tuorum charismatum fragrantiam et odorem.
Gloria Patri, etc.
LXXIX
Qui regis, Israel, intende ad me:
Matrem tuam collaudare.
Expergiscere de pulvere, anima mea:
perge in occursum Reginae coeli.
Solve vincula colli tui, paupercula anima mea,
et gloriosis laudibus accipe illam.
Odor vitae de illa progreditur:
et omnis salus de corde illius scaturizat.
Charismatum suorum fragrantia suavi:
animae mortuae suscitantur. Gloria Patri, etc.
LXXX
Exultate Dominae adjutrici nostrae:
iubilate in laetitia cordis vestri.
Accendantur affectus vestri in illam:
et inimicos vestros induet confusione.
Imitemur humilitatem eius,
obedientiam et mansuetudinem illius.
Omnes gratiae radiant in illa:
capacissima enim fuit capacitas illius.
Currite ad illam cum devotione sancta:
et de bonis suis participabit vobis. Gloria Patri, etc.
LXXXI
Deus in synagoga Judaeorum:
de qua, ut rosa de sentibus, progressa est Mater Dei.
Terge foeditatem meam, Domina:
quae semper rutilas puritate.
Fontem vitae influe in os meum:
ex quo viventes aquae profluunt et emanant.
Omnes sitientes, venite ad illam:
et de fonte suo gratanter vos potabit.
Qui hauriet ex eo, saliet in vitam aeternam:
et qui bibit ex eo, non sitiet unquam. Gloria Patri, etc.
LXXXII
Domina mea, quis similis erit tibi:
quae gratia et gloria superemines universos?
Sicut exaltantur coeli a terra:
sic tu praecelisor cunctis, et nimis exaltata.
Vulnera cor meum charitate tua:
fac me dignum gratia et muneribus tuis.
Liqueat cura mea in timore tuo:
et concupiscentia tua cor meum inflammetur.
Fac me desiderare honorificentiam et gloriam tuam:
ut per te recipiar ad pacem Jesu Christi.
Gloria Patri, etc.
LXXXIII
Quam dilecta tabernacula tua, Domina virtutum!
quam amabilia tentoria redemptionis tuae!
Honorate illam, peccatores:
et impetrabit vobis gratiam et salutem.
Super thus et balsamum oratio ejus incensum:
preces ejus nos revertuntur vacuae nec inanes.
Intercede pro me, Domina, apud Christum tuum:
neque derelinquas me in morte, neque in vita.
Benignus est enim spiritus tuus:
gratia tua replet orbem terrarum. Gloria Patri, etc.
LXXXIV
Benedixisti, Domine, domum tuam:
consecrasti habitationem tuam.
Haec est speciosa inter filias Hierusalem:
cujus memoria est in benedictione.
Beatissimam praedicaverunt illam Angeli sancti:
glorificate illam, Virtutes et Dominationes.
Populi gentium, exquirite prudentiam eius:
et investigate thesauros misericordiae illius.
Sentite de illa in bonitate:
et in simplicitate cordis exquirite illam.
Gloria Patri, etc.
LXXXV
Inclina, Domina, aurem tuam, et exaudi me:
converte vultum, et miserere mei.
Distillatio dulcoris tui oblectat animas sanctorum:
et infusio charitatis tuae super mel dulcissimum.
Irradiatio gloriae tuae dilucidat intellectum:
et lux miserationum tuarum perducit ad salutem.
Fons bonitatis tuae inebriat sitientes:
et aspectus faciei tuae retrahit a peccato.
Scire et cognoscere te est radix immortalitatis:
et enarrare virtutes tuas est via salutis.
Gloria Patri, etc.
LXXXVI
Fundamenta vitae in anima iusti:
perseverare in charitate usque in finem.
Gratia tua relevat pauperem in adversitate:
et invocatio tui nominis immittit ei confidentiam bonam.
Miserationibus tuis repletur paradisus:
et a terrore tuo hostis confunditur infernalis.
Qui sperat in te, inveniet thesauros pacis:
et qui te non invocat in hac vita, non perveniet ad
regnum Dei.
Fac, Domina, ut vivamus in gratia Spiritus sancti:
et perduc animas nostras ad sanctum finem.
LXXXVII
Domina, auxiliatrix salutis meae:
in die clamavi et nocte coram te.
Ingrediatur oratio mea in conspectu tuo:
consolare cum facie tua moestitiam meam.
Multiplicata sunt mala in anima mea:
expurga eam de sordibus et peccatis.
Virtus tua persequatur inimicos nostros:
ne nos impediant ad salutem.
Confer gratiam animae ad resistendum eis:
conforta cor nostrum contra concupiscentias carnis.
Gloria Patri, etc.
LXXXVIII
Misericordias tuas, Domina:
in sempiternum decantabo.
Unguento pietatis tuae medere contritis corde:
et oleo misericordiae tuae refove dolores nostros.
Gratiosus tuus vultus mihi appareat in extremis:
formositas faciei tuae laetificet spiritum meum egredientem.
Excita spiritum meum ad amandam bonitatem tuam:
excita mentem ad extollendam nobilitatem et pretiositatem tuam.
Libera me ab omni tribulatione mala:
et ab omni peccato custodi animam meam.
Gloria Patri, etc.
LXXXIX
Domina, refrigerium facta est nobis:
in cunctis necessitatibus nostris.
Diffusio gratiae tuae producit operationes pias:
et stillicidium dulcoris tui affectiones facit sanctissimas.
Miserationum tuarum, Domina, recordabor:
sacrificium laudis et carmen laetitiae psallam tibi.
Qui honorant te, coronam perenne pro cinere obtinebunt:
et pallium laudis pro spiritu moeroris.
Qui sperant in te, amicti lumine induentur:
gaudium et perpetuam laetitiam sortientur.
Gloria Patri, etc.
XC
Qui habitat in adiutorio Matris Dei:
in protectione ipsius commorabitur.
Concursus hostis non nocebit ei:
sagitta volans non tanget eum.
Quoniam liberabit eum de laqueo insidiantis:
et sub pennis suis proteget eum.
Clamate ad illam in periculis vestris:
et flagellum non appropinquabit tabernaculo vestro.
Fructus gratiae inveniet, qui speravit in illa:
porta paradisi reserabitur ei. Gloria Patri, etc.
XCI
Bonum est confiteri Virgini Mariae:
et psallere illi gloriam, prosperitas est mentis.
Annuntiare merita eius, laetificat intellectum:
et imitari opera eius exhilarat angelos Dei.
Qui acquirit gratiam eius:
agnoscetur a civibus paradisi.
Et qui habuerit characterem nominis eius:
annotabitur in libro vitae.
Exurge, Domina, et iudica causam nostram:
et ab insurgentibus in nos, libera nos.
Ne retrahas a peccatore dexteram tuam:
et excipe gladio tuo jacula vastatoris. Gloria Patri, etc.
XCII
Dominus regnavit, decorem induit:
Matremque suam ornamento coronavit virtutum.
Adimpleat propitationem suam in nobis Mater pacis:
et viam aequitatis doceat servos suos.
Qui desideratis sapientiam Christi:
servite Matri eius animo reverenti.
Quis satisfaciet enarrare opera tua, Domina?
et quis investigabit thesauros misericordiae tuae?
Sustine deficientes in tentationibus suis:
destina illos in sortem veritatis. Gloria Patri, etc.
XCIII
Deus ultionum Dominus:
sed tu, Mater misericordiae, ad miserandum inflectis.
Magnificentia tua, Domina, praedicatur in saeculum:
qui autem colunt te, invenient viam pacis.
Servite illi reverenter exultantes:
et sanabit vos benedictus fructus castissimi ventris illius
Respice, Domina, humilitatem servorum tuorum:
et laudabunt te in generationibus saeculorum.
Magnifica nomen tuum in multiplicatione gratiarum tuarum:
et ne sinas servos tuos subiacere periculis.
Gloria Patri, etc.
XCIV
Venite, exultemus Dominae nostrae:
iubilemus salutiferae Mariae Reginae nostrae.
Praeoccupemus faciem eius in iubilatione:
et in canticis collaudemus eam.
Venite, adoremus, et procidamus ante eam:
confiteamur illi cum fletibus peccata nostra.
Impetra nobis indulgentiam plenam:
assiste pro nobis ante tribunal Dei.
Suscipe in fine animas nostras:
et introduc nos in requiem aeternam. Gloria Patri, etc.
XCV
Cantate plenae gratiae canticum novum:
cantate Mariae omnes terrigenae orbis.
Quoniam omnes angelos sanctitate praecellit:
et natos mulierum virtutibus mirabilibus et signis.
Formositas et gloria in vultu illius:
et gratia in oculis eius.
Afferte illi gloriam, patriae gentium:
exultate in ea, omnes creaturae Dei.
Admirabile commercium habetis per eam:
ex qua vocati estis filii Dei excelsi. Gloria Patri, etc.
XCVI
Dominus regnavi, exultet Maria:
in omni imperio dominationis suae.
Adorate eam, cives curiae paradisi:
exaltatate eam, virgines speciosae, filiae eius.
Quoniam elevata est super Principatus et Domintionies:
exaltata est super Angelorum et Archangelorum legationes.
Patriarchae et Prophetae, concrepate illi laudem:
concentum illi facite, Apostoli, Martyresque Christi.
Confessores cum Virginibus, de canticis Sion dicite canticum ei:
et regratiamini ei, Monachi sancti, de acceptis triumphis.
Gloria Patri, etc.
XCVII
Cantate Dominae nostrae canticum novum:
quia mirabilia fecit.
In conspectu gentium revelavit misericordiam suam:
in extremis terrae auditum est nomen eius.
Recordare, Domina, pauperum et miserorum:
et sustenta eos ope refrigerii sancti tui.
Tu autem, Domina, suavis et verax:
patiens nimis et miseratione plena.
Conculca hostes animarum nostrarum:
et contumaciam illorum elide brachio sancto tuo.
Gloria Patri, etc.
XCVIII
Dominus regnavit, irascantur populi:
Maria sub Cherubim sedet a dextris.
Magna est in Sion gloria tua, Domina:
et in Hierusalem magnificentia tua.
Cantate ante eam, chori virginales:
et adorate thronum eius, qui sanctus est.
In dextera eius ignea lex:
et in circuitu eius sanctorum millia.
Mandata eius ante oculos eius:
et iustitiae regula in corde eius. Gloria Patri, etc.
XCIX
Iubilate Dominae Nostrae, homines terrae:
servite illi in laetitia et iucunditate.
In toto animo vestro accedite ad illam:
et in omni virtute vestra conservate vias eius.
Investigate illam, et manifestabitur vobis:
estote mundi corde, et apprehendetis eam.
Quibus auxiliata fueris, Domina, erit refrigerium pacis:
et a quibus averteris vultum tuum, non erit spes ad salutem.
Recordare nostri, Domina, et non apprehendent nos mala:
succurre nobis in fine, et inveniemus vitam aeternam.
Gloria Patri, etc.
C
Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domina:
psallam tibi in exultatione cordis, cum laetificaveris
animam meam.
Laudabo nomen tuum et gloriam:
et praestabis refrigerium animae meae.
Zelatus sum amorem tuum et honorem:
ideo defendas causam meam ante iudicem saeculorum.
Allectus sum gratia et bonitate tua:
oro, ne frauder a spe et confidentia bona.
Conforta animam meam in novissimis:
et in carne ista fac me conspicere Salvatorem.
Gloria Patri, etc.
Nessun commento:
Posta un commento