mercoledì 4 ottobre 2017

SALVE REGINA / Con 4 versi di san Bonaventura ad ogni parola


CARMINA SUPER CANTICUM SALVE REGINA.

Salve Regina sic dispositum est a sancto Bonaventura, ut singulis vocibus quatuor adibeat carmina B. Virginis laudes uberius explicantia : id quod optime praestitit Doctor sanctissimus, cum vere religiosus esset, et affectione sancta ferveret : non enim nisi ab iis, qui ejusmodi sunt, canticum hoc subtiliter intelligi, aut efficaciter poterit decantari.


<<  Salve.

Salve, Virgo Virginum, stella matutina,
Sordidorum criminum vera medicina,
Consolatrix hominum, qui sunt in ruina :
O vere peccaminum vere draconina.

Regina.

Regina regnantium, Virgo puellaris,
Peperisti Filium Mater singularis,
Sacratum Palatium Dei convocaris,
Divinum auxilium nobis largiaris.

Misericordiae.

Fons misericordiae dici meruisti,
Atque Mater gratiae, quia concepisti
Summum regem gloriae, quem post peperisti,
Largitorem veniae mundo contulisti.

Vita.

Vita, via, veritas est de terra nata,
Et tua virginitas restat illibata;
Nam tua humilitas fuit operata,
Quod in te divinitas esset incarnata.

Dulcedo.

Dulcedo dulcedinis fructus benedictus,
Ventris tui Virginis Agnus Dei dictus,
Cujus unda sanguinis homo derelictus,
Lotus labe criminis est, et daemon victus.

Et spes nostra.

Et spes nostra solida es, Virgo Maria,
Virga Jesse florida, ut in Isaia;
Rore coeli madida, dicit prophetia;
Pulchra ut nix candida, Mater Dei pia.

Salve.

Salve, lux fidelium, fulgens ut aurora,
Quae es supra lilium pulchra et decora,
Omne quod est noxium tolle sine mora,
Et Dei auxilium pro nobis implora.

Ad te.

Ad te clamamus miseri, multum desolati.
Nobis aures aperi pectoris sacrati:
Ut a fauce inferi per te liberati,
Consequamur liberi viam tui nati.

Clamamus.

Clamamus devotius ad te suspirantes,
Et affectuosius te pie precantes.
Dele quod interius male cogitantes
Gessimus exterius opere peccantes.

Exules.

Exules exilio omnes sumus dati,
Pro parentum vitio gloria privati,
Paradisi gaudio et exorbitati,
Tuo beneficio sumus reparati.

Filii.

Filii suspiriis prodere coguntur
Mundi miseriam (a), per quam involvuntur.
Ad damnata vitia saepe dilabuntur;
Sed misericordia tua fulciuntur.

Evae.

Evae lapsus intulit damnum desperatum,
Et a nobis abstulit gaudium beatum.
Et post Evam contulit Virgini incarnatum,
Quo modo mortem sustulit, diluit peccatum.

Ad te.

Ad te clamant jugiter tui famulantes,
Et in te fideliler omnes suspirantes,
Juvamen humiliter tuum implorantes,
Quos misericorditer audias clamantes.

Suspiramus.

Suspiramus fletibus nostris pro peccatis,
Et multis gemitibus per nos perpetratis.
Sed in te confidimus, mater pietatis.
Vere poenitentibus veniam da gratis.

Gementes.

Gementes recolimus mala retroacta,
Quae inique gessimus mente non coacta.
Sed in te confidimus, Maria intacta,
Ut a te, quae petimus, sint in nobis facta.

Et flentes.

Et flentes doloribus mente verecunda,
Lumen nostris cordibus infunde secunda (b) :
Vitiorum sordibus benigne tu munda;
Junge nos coelestibus, Maria jucunda.

In hac valle.

In hac valle misera multum tenebrosa,
Hominum sunt genera multum foedosa;
Nam eorum opera sunt contagiosa,
Propter facta scelera et opprobriosa.

Lacrymarum.

Lacrymarum cumuli non prosunt, vel aquae:
Cum senes et parvuli, et plebs unaquaque
Timeant, quod aemuli quaerunt circumquaque,
Et fratres hujus saeculi trahunt usquequaque.

Eia ergo.

Eia ergo dirige (c) ad te nostras mentes,
Atque lapsos (d) erige : conforta trementes,
Et errantes corrige te pie quaerentes,
Miseros nos protege (e) in te confidentes.

Advocata.

Advocata libera, coram Salvatore
Postulare propera, consuetoque more,
Et pro gente misera, benigno favore,
Natum tuum mitiga materno amore.

Nostra.

Nostra spes fidelium semper fuit talis,
Est et erit omnium, Mater virginalis,
Ut nobis praesidium civitas regalis
Sit, atque remedium, pulsis procul malis.

Illos tuos misericordes oculos ad nos converte.

Illos pios oculos et misericordes
Converte ad famulos in bono discordes,
Et ad malum sedulos fortius concordes,
Nostrae carnis stimulos deleas, et sordes.

Et Jesum benedictum fructum.

Et Jesum unigenitum fructum benedictum,
Monstra nobis inclytum, pium, et non fictum,
Per quem genus perditum a Deo in aevum victum,
Datum in interitum, revixit invictum.


(a) Coet. edit. pro miseria. — (b) Item facunda.
(c) Item digne. — (d) Item lapsus. (e) Item dirige.


Ventris tui.

Ventris tui viscera Jesum portaverunt,
Et beata ubera ipsum lactaverunt,
Cui Judaei vulnera dira intulerunt,
Et ipsum post verbera cruci tradiderunt.

Nobis post hoc exilium ostende.

Nobis post hoc exilium, benignum ostende
Jesum tuum Filium, et nobis impende
Verum patrocinium, et maternum extende,
Et cum ad judicium erimus, defende.

O clemens.

O clemens clementia summae bonitatis,
Adonai filia, flos virginitatis,
Damnatorum venia, mater pietatis,
Virginum laetitia, stola charitatis.

O pia.

O pia piissima Regina coelorum,
Omnium digna ditissima Dei saeculorum,
Virgo prudentissima, gemma confessorum,
Atque jucundissima laus apostolorum.

O dulcis.

O dulcis dulcissima, super favo, melle,
Columba castissima, carens omni felle,
Mater benignissima, juxta nostrum velle,
Cuncta foetidissima a nobis repelle.

Maria.

Maria eximia, Natum deprecare.
Ut quicumque omnia haec vult recitare,
In tui memoria, et te collaudare,
Dignetur in gloria sua collocare. >>



ARGUMENTUM
(Ex edit. Vatican. 1596.)

               * * * * * * * * * * * *
LAUS DEO
et MARIAE

Nessun commento:

Posta un commento