giovedì 20 agosto 2015

Officium; lectiones propriae S. BERNARDI

689. Lectio I. Beatissimus Bernardus in pago Lingonensi Fontanis oppido patris sui digna propagine oriundus fuit. Carnis quidem prosapia nobilis: sed culmine mentis nobilior. Genitor ejus Tesquilinus nomine, genitrix vero ejus Alet, filia 0929D Bernardi Montis Barri domini, viri potentis, et de antiquorum Burgundiae ducum generositate originem trahens. Sex namque filios, et unam filiam Dei providentia genuerunt. Sed quia de ejus genere historiam in praesenti explicandam non suscepimus, saltem pauca miracula de vita ipsius, Domino largiente, referamus.
Lectio II. Igitur quadam nocte B. Bernardus vigilans, monachis circumquaque dormientibus, audivit angelos in ecclesia voce clara et delectabili Deum collaudantes, et B. Virginem: quos cum audisset, occulte surrexit, et perrexit protinus ad ecclesiam, ut in proximo constitutus videret manifestius, quidnam hoc esset.
Lectio III. Vidit namque sanctam Dei Genitricem 0930A in medio angelorum, quorum unus manu sua thuribulum aureum: alius incensum tenebat. Horum altero deducente, sanctus Vir quasi a dextris gloriosae Virginis incedens ad altare usque pervenit. Ubi voce angelica audivit decantari hanc antiphonam: Salve Regina, ex integro usque ad finem, quam corde tenus retinens, postea scripsisse, et domino papae Eugenio transmisisse fertur, ut ex praecepto auctoritatis apostolicae per ecclesias solemnis haberetur, in honorem virginis matris Dei. Quod et factum est, ut adhuc plerique testantur.
690. Lectio IV. Cum navigaret beatus Vir aliquando per Ligerim, navicula ejus forte concussit pontilium, cui pontilio puer supererat: qui statim in fluxium dilapsus est, et negatus. Excitata fama 0930B occurrerunt vicini defunctum plangentes; quem jussit sibi afferri: eoque defuncto oblato, oravit sanctus: puer, cunctis videntibus, ad orationem sancti suscitatus est.
Lectio V. Fuit vir quidam religiosus nomine Odo; cujus pars corporis per aliquantum tempus pene mansit emortua, adjacens incommota contractionis. Is post mortem B. viri pervenit. Cumque ex eo, infirmitatis loco perfudisset ex aqua, a B. viro sanctificata, sanus et incolumis reversus est.
Lectio VI. Alius vero dolore capitis immaniter vexatus, et omnino sensu privatus, fonte a sancto Bernardo sanctificato irrigatus, sanatus est. Alius per septennium languerat, a parentibus ad sacrum fontem ductus, sospes factus est. Alius quidam 0930C longo tempore de febre quartana laboraverat, qui potu fontis ejusdem sanitatem recepit.
691 Lectio VII. Igitur apud Barni [f. Barru] super Albam erant duae feminae, quas daemones vexaverant. Deinde parentes earum adduxerunt eas ad hominem Dei, ut ab eo curarentur. Et cum portae Claraevallis approqinquassent, dixit unus ex diabolis per os mulieris ad alterum diabolum: Oportet exire de hac muliere. Quare, inquit daemon, oportet haec fieri? Qui respondit: Bernardum non possum videre, nec vocem ejus audire. Et confestim egressus est de muliere, et sanata est ex illa hora.
Lectio VIII. Qui praesentes huic miraculo aderant, laudantes Deum dicebant: Vere sanctus est 0930D homo ille, et Spiritus sanctus habitat in eo. Et cum haec dicerent, venit servus Dei, et gratias agens oravit.
Lectio IX. Post orationem vero conversus est ad alteram mulierem dicens: O daemon pessime, inimice Dei, exi de hac femina; ad quam vocem egressus est daemon de muliere, et sanata est ex illa hora.

AMDG et BVM

Nessun commento:

Posta un commento