Die
28 Augusti. Quinto
Kalendas Septembris.
Hippone Regio, in
Africa, natalis sancti Augustini Episcopi, Confessoris et Ecclesiae Doctoris
eximii, qui, beati Ambrosii Episcopi opera ad catholicam fidem conversus et baptizatus,
eam adversus Manichaeos aliosque haereticos acerrimus propugnator defendit,
multisque aliis pro Ecclesia Dei perfunctus laboribus, ad praemia migravit in
caelum. Ejus reliquiae, primo de sua civitate propter barbaros in Sardiniam
advectae, et postea a Rege Longobardorum Luitprando Papiam translatae, ibi
honorifice conditae sunt.
Romae item
natalis sancti Hermetis, viri illustris, qui (ut in Actis beati Alexandri Papae
legitur), prius carcerali custodiae mancipatus, deinde, cum aliis
plurimis, gladio caedente, martyrium complevit, sub Aureliano Judice.
Venusiae, in
Apulia, passio sanctorum Septimini, Januarii et Felicis, qui, sanctorum
Bonifatii et Theclae filii, a Valeriano Judice, sub Maximiano Imperatore, jussi
sunt decollari. Ipsorum tamen ac reliquorum ex duodecim fratribus festivitas
agitur Kalendis Septembris.
Brivate,
apud Arvernos, item passio sancti Juliani Martyris, qui, cum esset beati
Ferreoli Tribuni comes et in habitu militari occulte Christo serviret, in
persecutione Diocletiani, a militibus tentus est, et, desecto gutture, morte
horribili necatus.
Constantiae,
in Germania, sancti Pelagii Martyris, qui sub Numeriano Imperatore et Evilasio
Judice, capite amputatus, martyrii coronam accepit.
Salerni
sanctorum Martyrum Fortunati, Caji et Anthis; qui, sub Diocletiano Imperatore
et Leontio Proconsule, decollati sunt.
Constantinopoli
sancti Alexandri Episcopi, gloriosi senis; ob cujus orationem Arius, divino
judicio damnatus, crepuit medius, et effusa sunt viscera ejus.
Apud
Santonas, in Gallia, sancti Viviani, Episcopi et Confessoris.
Item sancti
Moysis Æthiopis, qui, ex insigni latrone insignis Anachoreta, multos latrones
convertit et secum duxit ad monasterium.
Nessun commento:
Posta un commento