sabato 8 agosto 2015

Die 8 augusti: S. Ioannis Mariae Vianney Confessoris, Sancta Missa




Die 8 augusti



S. Ioannis Mariae Vianney Confessoris



Ant. ad Introitum Gal. 6, 14.
Mihi autem absit gloriari, nisi   in Cruce Dómini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. Ps. 30, 2 In te, Domine, speravi, non confundar in aetérnum: in iustitia tua libera me. V. Glória Patri. Mihi autem.


Oratio
Omnípotens et misericors Deus, qui  sanctum Ioannem Mariam pastorali studio et iugi orationis ac paeniténtiae ardore mirabilem effecisti: da, quaesumus; ut, eius exemplo et intercessione, animas fratrum lucrari Christo, et cum eis aeternam gloriam consequi valeamus. Per eundem Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.


Léctio Ezechiélis Prophetae  Ezech. 33, 7 et 10-12.


Et tu, fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel; audiens ergo ex ore meo sermonem, annuntiabis eis ex me. Tu ergo, fili hominis, dic ad domum Israel: Sic locuti estis, dicentes: Iniquitates nostrae et peccata nostra super nos sunt; et in ipsis nos tabescimus: quómodo ergo vivere poterimus? Dic ad eos: Vivo ego, dicit Dóminus Deus, nolo mortem ímpii, sed ut convertatur impius a via sua, et vivat. Convertimini, convertimini a viis vestris pessimis; et quare moriemini, domus Israel? Tu itaque, fili hominis, dic ad filios populi tui: Impietas ímpii non nocebit ei, in quacumque die conversus fuerit ab impietate sua.


Graduale Ps. 44, 2
Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea Regi. V. Ps. 38, 4 Concaluit cor meum intra me, et in meditatione mea exardescet ignis.


Allelúia, allelúia. V. Eccli. 48, 1 Surréxit quasi ignis, et verbum ipsius quasi facula ardebat. Allelúia.


* In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur


Tractus Ezech. 34, 15-16 

Ego pascam oves meas. V. Quod perierat requiram, et quod abiectum erat reducam. V. Quod confractum fuerat alligabo, et quod infirmum fuerat consolidabo. V. Et quod pingue et forte custodiam. V. Ët pascam illas in iudicio.



Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur :



Allelúia, allelúia. V. Luc. 4, 18. Evangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde. Allelúia. V. 1 Cor. 9, 22. Omnibus ómnia factus sum, ut omnes facerem salvos. Allelúia.



Sequentia sancti Evangelii secúndum Matthaeum. Matth. 9, 35-38 et 10, 1

In illo témpore: Circuibat Iesus omnes civitates et castella, docens in synagogis eórum, et praedicans Evangelium regni, et curans omnem languorem et omnem infirmitatem. Videns autem turbas, misertus est eis: quia erant vexati, et iacentes sicut oves non habentes pastorem. Tunc dicit discipulis suis: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo Dóminum messis, ut mittat operarios in messem suam. Et convocatis duodecim discipulis suis, dedit illis potestatem spirituum immundorum, ut eicerent eos et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem.


 Ant. ad Offertorium    Coloss. 1, 24-25

Gaudeo in passionibus, et adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea, pro corpore eius quod est Ecclesia, cuius factus sum ego minister.



Secreta


Super hanc illibatam hostiam, omnípotens sempitérne Deus, descendat invisibilis plenitudo Spiritus Sancti: et praesta ; ut, intercedente beáto Ioanne María, casto corpore et mundo corde ad tantum semper mysterium accedamus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate eiusdem Spiritus Sancti.



Ant. ad Communionem  Luc. 6,18,19.


Multitudo languentium, et qui vexabantur a spiritibus immundis veniébant ad Iesum; quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes.



Postcommunio 

Angelórum dape refecti, te, Domine, deprecámur: ut, sicut in fortitudine huius panis beatus Ioannes María adversa ómnia invícta constantia tolerávit; ita nos eius meritis et imitatione, de virtute in virtutem euntes, ad te felíciter perducamur. Per Dóminum nostrum.

AMDG et BVM

Nessun commento:

Posta un commento