martedì 23 aprile 2013

Summum studium nostrum sit in vita Iesu meditari.




De imitatione Christi et contemptu mundi 
omniumque 
eius vanitatum.


1. Qui sequitur me non ambulat in tenebris, dicit Dominus. Haec
sunt verba Christi, quibus admonemur quatenus vitam eius et mores
imitemur, si volumus veraciter illuminari et ab omni caecitate cordis
liberari. Summum igitur studium nostrum sit in vita Iesu meditari.

2. Doctrina eius omnes doctrinas sanctorum praecellit, et qui spi-
ritum haberet absconditum ibi manna inveniret. Sed contingit quod
multi ex frequenti auditu evangelii parvum desiderium sentiunt, quia
spiritum Christi non habent. Qui autem vult plene et sapide verba
Christi intelligere oportet ut totam vitam suam illi studeat confor-
mare.

3. Quid prodest tibi alta de Trinitate disputare, si careas humili-
tate, unde displiceas Trinitati? Vere alta verba non faciunt sanctum
et iustum, sed virtuosa vita efficit Deo carum. Opto magis sentire
compunctionem, quam scire eius definitionem. Si scires totam Bi-
bliam et omnium philosophorum dicta, quid totum prodest sine ca-
ritate et gratia? Vanitas vanitatum et omnia vanitas, praeter amare
Deum et illi soli servire. Ista est summa sapientia, per contemptum
mundi tendere ad regna coelestia.

4. Vanitas igitur est divitias perituras quaerere et in illis sperare.
Vanitas quoque est honores ambire et in altum se extollere. Vani-
tas est carnis desideria sequi et illud desiderare unde postmodum
graviter oportet puniri. Vanitas est longam vitam optare et de bona
vita modicum curare. Vanitas est praesentem vitam solum attendere
et quae futura sunt non praevidere. Vanitas est diligere quod cum
omni celeritate transit et illuc non festinare ubi sempiternum manet
gaudium.

5. Stude ergo cor tuum ab amore visibilium abstrahere et ad in-
visibilia te transferre. Nam sequentes suam sensualitatem maculant
conscientiam et perdunt Dei gratiam.

DA NOBIS, DOMINE,
VITIORUM NOSTRORUM FLAMMAS EXTINGUERE!

Nessun commento:

Posta un commento