PSALMUS 50.
Miserere
mei, Domina:
quae
mater misericordiae nuncuparis.
Et
secundum viscera misericordiarum Tuarum:
munda me ab omnibus iniquitatibus meis.
Effunde gratiam Tuam super me:
et solitam clementiam Tuam ne subtrahas a me.
Quoniam peccata mea confitebor Tibi:
et coram Te me accuso de sceleribus meis.
Fructui
ventris Tui me reconcilia:
PSALMUS 51.
Quid
gloriaris in malitia:
o
maligne serpens, et draco infernalis?
Submitte
caput tuum mulieri:
cuius
fortitudine demergeris in profundum.
Contere
eum, Domina, pede virtutis tuae:
exurge,
et dissipa malitiam eius.
Extingue
potentiam eius:
et
virtutem illius redige in favillam.
Ut
viventes exultemus in nomine Tuo:
et laeto animo dicamus Tibi laudem.
Gloria Patri, etc.
PSALMUS 52.
Dixit
insipiens inimicus in corde suo:
Hominem
ejiciam de tabernaculo filiorum Dei.
Egrediar,
et ero spiritus mendax in ore serpentis:
et
per foeminam ejiciam virum, virum eius.
Sicut
exaltantur, o miser, coeli a terra:
sic
exaltatae sunt cogitationes Dei a cogitationibus tuis.
Noli
extolli de casu mulieris:
quia Mulier conteret caput tuum.
Tu
illi foveam praeparasti:
et in sagena illius capieris.
Gloria Patri, etc.
PSALMUS 53.
Domina,
in nomine Tuo salvum me fac:
et ab injustitiis meis libera me.
Ut
non noceat mihi calliditas inimici:
sub
umbra alarum Tuarum protege me.
O
Domina mea, adiuva me:
gratiam tuam largire animae meae.
Voluntarie
offeram Tibi sacrificium laudis:
et
confitebor nomini Tuo, quoniam bonum est.
Quoniam
ex omni tribulatione liberabis me:
et inimicos meos despiciet oculus meus.
Gloria Patri, etc.
PSALMUS 54.
Exaudi,
Domina, orationem meam:
et
ne contemnas deprecationem meam.
Contristatus
sum in cogitatione mea:
quia
iudicia Dei perterruerunt me.
Tenebrae
mortis venerunt super me:
et
pavor inferni invasit me.
Ego
autem in solitudine expecto consolationem Tuam:
et
in cubili meo attendo misericordiam Tuam.
Glorifica
manum et dexterum brachium Tuum:
ut prosternantur a nobis inimici nostri.
Gloria Patri, etc.
PSALMUS 55.
Miserere
mei, Domina, quoniam conculcaverunt me
hostes
mei quotidie:
omnes
cogitationes eorum in malum contra me.
Excita
furorem, et memento belli:
et
super eos effunde iram Tuam.
Innova
signa, et immuta mirabilia:
sentiamus
adjutorium brachii Tui.
Glorifica
nomen Tuum super nos:
ut
cognoscamus quoniam in saeculum misericordia Tua.
Stilla
nobis guttam suavitatis Tuae:
quia Tu es Pincerna gratiae dulcoris.
Gloria Patri, etc.
PSALMUS 56.
Miserere
mei, Domina, miserere mei:
quia paratum est cor meum exquirere
voluntatem Tuam.
Et in umbra alarum Tuarum requiescam:
quia delectabile est mihi refrigerium Tuum.
Manus tuae distillant myrrham primam:
et digiti Tui unguenta gratiarum.
Et
fragmenta mali punici est guttur Tuum:
et
spiramen oris Tui suave, compositum thymiama.
Tu
enim es Mater pulchrae dilectionis, et anchora spei:
portus
indulgentiae, et janua salutis.
Gloria
Patri, etc.
AMDG et DVM