PSALMUS XV
Conserva
me, Domina, quoniam speravi in Te:
mihique Tuae stillicidia Gratiae impartire.
Alvus Tuus virginalis et viscera Tua:
Filium
Altissimi genuerunt.
Benedicta
sint ubera Tua:
quibus
lacte deifico Salvatorem enutriisti.
Confitemini
laudes Virgini gloriosae:
quicumque apud Eam gratiam et misericordiam invenistis.
Date
magnificentiam nomini Ejus:
et
collaudate in saeculum Conceptum atque Partum Ejus.
Gloria Patri, etc.
PSALMUS XVI
Exaudi,
Domina, iustitiam meam et amorem:
amove a me tribulationem meam.
Confitebor Tibi in voce exultationis:
cum magnificaveris super me misericordiam Tuam.
Imitamini Eam, sanctae Virgines Dei:
ut imitatae sunt Agnes, Barbara, Doròthea et
Catharina.
Honorificate Eam in voce labiorum vestrorum:
per
hoc Eius gratiam Agatha, Lucia, Margarita et
Caecilia susceperunt.
Sponsum dabit vobis Patris Filium:
et
de Paradisi liliis coronam incomparabiliter radiantem.
Gloria
Patri, etc.
PSALMUS XVII
Diligam Te, Domina coeli et terrae:
et
in gentibus nomen Tuum invocabo.
Confitemini Illi, tribulati corde:
et
roborabit vos contra inimicos vestros.
Stilla
nobis, Domina, gratiam uberum Tuorum:
ex
manante lacte dulcedinis Tuae refice viscera puerorum
tuorum.
Religiosi
omnes honorate Illam:
quia Ipsa es adjutrix, et vestra specialis advocata.
Esto
refrigerium nostrum, gloriosa Mater Christi:
quia Tu es totius religionis mirabile firmamentum.
Gloria
Patri, etc.
PSALMUS XVIII
Coeli
enarrant gloriam Tuam:
et unguentorum Tuorum fragrantia in gentibus est dispersa.
Respirate
ad Illam, perditi peccatores:
et
perducet vos in indulgentiae portum.
In
hymnis et psalmis et canticis pulsate viscera Eius:
et
stillabit vobis gratiam dulcedinis Suae.
Glorificate Eam, iusti, ante thronum Dei:
quia
fructu ventris Eius estis iustitiam operati.
Laudate Eam, coeli coelorum:
et nomen Eius glorificet omnis terra.
Gloria Patri, etc.
PSALMUS XIX
Exaudias
nos, Domina, in die tribulationis:
et precibus nostris converte clementem faciem Tuam.
Ne
projicas nos in tempore mortis nostrae:
sed succurre animae, cum deserverit corpus suum.
Mitte
angelum in occursum eius:
per
quem ab hostibus defendantur.
Ostende
ei serenissimum Iudicem saeculorum:
qui
ob Tui gratiam veniam ei largiatur.
Sentiat in poenis refrigerium Tuum:
et concede ei locum inter electos Dei.
Gloria Patri, etc.
PSALMUS XX
Domina,
in virtute Tua laetabitur cor nostrum:
et
in dulcedine nominis Tui consolabitur anima nostra.
De
sedibus mitte nobis Sapientiam:
per
quam in omni veritate dulciter illustremur.
A
carnalibus desideriis concede gratiam abstinendi:
ut
lumen gratiae in nostris cordibus oriatur.
Quam
dulcia diligentibus Te eloquia tua, Domina!
quam
suavia sunt Tuarum stillicidia gratiarum.
Gloriam et honorem psallam Tibi:
et
in nomine Tuo gloriabor in saeculum.
Gloria
Patri, etc.
PSALMUS XXI
Deus, Deus meus:
respiciat in me meritis Tuis, Virgo semper Maria.
Domina
mea, clamavi ad Te per diem et noctem:
et
fecisti cum servo Tuo misericordiam Tuam.
Quia
ego speravi in misericordia Tua:
sempiternum
a me opprobrium abstulisti.
Deriserunt
me inimici mei undique:
Tu
autem sub umbra manus Tuae contulisti mihi
refrigerium bonum.
Adorent Te familiae gentium:
et glorificent te omnes ordines angelorum.
Gloria
Patri, etc.
Nessun commento:
Posta un commento