PSALMUS XXII
Dominus
regit me, Virgo Dei Genitrix:
quia Tu amabilem Vultum Eius ad me convertisti.
Benedicti
sunt oculi Tui splendissimi:
quos
digneris misericorditer convertere super nos peccatores.
Benedictum sit lumen et splendor faciei Tuae:
benedicta sit gratia vultus Tui.
Benedicta sit misericordia manuum Tuarum:
benedicta sit emanatio virginei lactis Tui.
Benedicant Te apostoli et prophetae Dei:
martyres, confessores, et virgines psallant Tibi
Gloria
Patri, etc.
PSALMUS XXIII
Domini
est terra et plenitudo eius:
Tu
autem, sanctissima Mater, cum Eo regnas in aeternum.
Gloriam et decorem induisti:
omnis lapis pretiosus amictus et operimentum Tuum.
Splendor Solis super caput Tuum:
lunaris
pulchritudo sub pedibus Tuis.
Sidera
micantia ornant sedile Tuum:
astra Te glorificant iugiter matutina.
Memento
nostri, Domina, in beneplacito Tuo:
et
fac nos dignos glorificandi nomen Tuum.
Gloria
Patri, etc.
PSALMUS XXIV
Ad Te, Domina, levavi animam meam:
in
iudicio Dei, Tuis precibus, non erubescam.
Neque
illudant mihi adversarii mei:
etenim
praesumentes de Te roborantur.
Non
praevaleant adversum me laquei mortis:
et
castra malignantium non impediant gressus meos.
Collide
impetum eorum in virtute Tua:
et
cum mansuetudine occurre animae meae.
Ductrix
mea esto ad patriam:
et
me coetui angelorum digneris aggregare.
Gloria
Patri, etc.
PSALMUS XXV
Iudica
me, Domina, quoniam ab innocentia mea
digressus
sum:
sed
quia speravi in Te, non infirmabor.
Ure cor meum igne amoris Tui:
et
cingulo castitatis restringe renes meos.
Quoniam
misericordia Tua, et clementia Tua ante
oculos meos: et delectatus sum
in voce laudis Tuae.
Domina,
dilexi decorem faciei Tuae:
et veneratus sum sanctam maiestatem Tuam.
Confitemini
nomini Eius, quoniam sanctum est:
enarrentur
in saeculum mirabilia Eius.
Gloria Patri, etc.
PSALMUS XXVI
Domina,
illuminatio mea sit splendor faciei Tuae:
et serenitas Tuae Gratiae refulgeat menti meae.
Exalta caput meum:
et
ego psalmum nomini Tuo decantabo.
Ne
avertas faciem Tuam a me:
quia
speciem et decorem Tuum a juventute mea concupivi.
Te
amavi et exquisivi, Regina coelorum:
misericordiam Tuam et gratiam Tuam
ne subtrahas a servo Tuo.
Confitebor Tibi in nationibus:
et thronum gloriae Tuae honorificabo.
Gloria Patri, etc.
PSALMUS XXVII
Ad te, Domina, clamabo, et exaudies me:
in
voce laudis Tuae laetificabis me.
Miserere
mei in die angustiae meae:
et
in luce veritatis Tuae libera me.
Benedicta
sis, o Domina:
in
finibus omnibus orbis terrae.
Sanctuarium quod firmaverunt manus Tuae:
et sanctum templum corporis Tui.
Conscientia Tua munda et immaculata est:
locus propitiationis et habitaculum sanctum Dei.
Gloria
Patri, etc.
PSALMUS XXVIII
Afferte
Dominae nostrae, filii Dei:
afferte
Dominae nostrae laudem et reverentiam.
Da virtutem sanctis Tuis, Mater sancta:
et benedictionem laudantibus atque glorificantibus.
Exaudi gemitus suspirantium ad Te:
et
ne spernas vota invocantium nomen Tuum.
Sit
manus Tua ad succurrendum mihi parata:
et
auris Tua intendens ad deprecationem meam.
Benedicant Tibi coeli et terra:
mare et orbis terrarum.
Gloria Patri, etc.
AMDG et DVM
Nessun commento:
Posta un commento