domenica 28 febbraio 2021

Canta MARIAM - Salmi 50-56

 


PSALMUS  50.

Miserere mei, Domina:

quae mater misericordiae nuncuparis.

 

Et secundum viscera misericordiarum Tuarum:

munda me ab omnibus iniquitatibus meis.

 

Effunde gratiam Tuam super me:

et solitam clementiam Tuam ne subtrahas a me.

 

Quoniam peccata mea confitebor Tibi:

et coram Te me accuso de sceleribus meis.

 

Fructui ventris Tui me reconcilia:

et pacifica me Ei, qui me creavit. 

Gloria Patri, etc.

 

PSALMUS  51.

Quid gloriaris in malitia:

o maligne serpens, et draco infernalis?

 

Submitte caput tuum mulieri:

cuius fortitudine demergeris in profundum.

 

Contere eum, Domina, pede virtutis tuae:

exurge, et dissipa malitiam eius.

 

Extingue potentiam eius:

et virtutem illius redige in favillam.

 

Ut viventes exultemus in nomine Tuo:

et laeto animo dicamus Tibi laudem. 

Gloria Patri, etc.

 


PSALMUS  52.

Dixit insipiens inimicus in corde suo:

Hominem ejiciam de tabernaculo filiorum Dei.

 

Egrediar, et ero spiritus mendax in ore serpentis:

et per foeminam ejiciam virum, virum eius.

 

Sicut exaltantur, o miser, coeli a terra:

sic exaltatae sunt cogitationes Dei a cogitationibus tuis.

 

Noli extolli de casu mulieris:

quia Mulier conteret caput tuum.

 

Tu illi foveam praeparasti:

et in sagena illius capieris. 

Gloria Patri, etc.

 


 

PSALMUS  53.

Domina, in nomine Tuo salvum me fac:

et ab injustitiis meis libera me.

 

Ut non noceat mihi calliditas inimici:

sub umbra alarum Tuarum protege me.

 

O Domina mea, adiuva me:

gratiam tuam largire animae meae.

 

Voluntarie offeram Tibi sacrificium laudis:

et confitebor nomini Tuo, quoniam bonum est.

 

Quoniam ex omni tribulatione liberabis me:

et inimicos meos despiciet oculus meus.

Gloria Patri, etc.

 


 

PSALMUS  54.

Exaudi, Domina, orationem meam:

et ne contemnas deprecationem meam.

 

Contristatus sum in cogitatione mea:

quia iudicia Dei perterruerunt me.

 

Tenebrae mortis venerunt super me:

et pavor inferni invasit me.

 

Ego autem in solitudine expecto consolationem Tuam:

et in cubili meo attendo misericordiam Tuam.

 

Glorifica manum et dexterum brachium Tuum:

ut prosternantur a nobis inimici nostri. 

Gloria Patri, etc.

 

PSALMUS  55.

Miserere mei, Domina, quoniam conculcaverunt me

hostes mei quotidie:

omnes cogitationes eorum in malum contra me.

 

Excita furorem, et memento belli:

et super eos effunde iram Tuam.

 

Innova signa, et immuta mirabilia:

sentiamus adjutorium brachii Tui.

 

Glorifica nomen Tuum super nos:

ut cognoscamus quoniam in saeculum misericordia Tua.

 

Stilla nobis guttam suavitatis Tuae:

quia Tu es Pincerna gratiae dulcoris. 

Gloria Patri, etc.

 

 

PSALMUS  56.

Miserere mei, Domina, miserere mei:

quia paratum est cor meum exquirere voluntatem Tuam.

 

Et in umbra alarum Tuarum requiescam:

quia delectabile est mihi refrigerium Tuum.

 

Manus tuae distillant myrrham primam:

et digiti Tui unguenta gratiarum.

 

Et fragmenta mali punici est guttur Tuum:

et spiramen oris Tui suave, compositum thymiama.

 

Tu enim es Mater pulchrae dilectionis, et anchora spei:

portus indulgentiae, et janua salutis.

Gloria Patri, etc.

AMDG et DVM

Nessun commento:

Posta un commento