lunedì 1 febbraio 2021

CANTA Mariam: 8-14

 

PSALMUS  8

Domina, Dominus noster factus est Frater noster:

et Salvator noster.

Ut ignis in rubo, et ros in vellere:

descendit in Te aeternum Verbum Dei. 

Spiritu Sancto foecundante:

obumbravit Tibi virtus Altissimi.

Benedictus sit mundissimus conceptus Tuus:

benedictus sit partus Tuus virgineus.

Benedicta sit munditia carnis Tuae:

benedicta sit dulcedo misericordiae cordis Tui.

Gloria Patri, etc.

 

PSALMUS  9

Confitebor Tibi, Domina, in toto corde meo:

et narrabo in populis laudem et gloriam Tuam.

Tibi enim debetur gloria, et gratiarum actio:

et vox laudis.

Invenient gratiam peccatores apud Deum:

per Te inventricem gratiae et salutis.

Respirent ad indulgentiam humiles poenitentes:

sana contritiones cordis eorum.

In pulchritudine pacis, et requie opulenta:

cibabis nos post laborem peregrinationis nostrae.

Gloria Patri, etc.

 

PSALMUS  10

In Domina confido:

propter dulcedinem misericordiae nominis Sui.

Oculi Ejus in pauperem respiciunt:

et manus Ejus ad pupillum et viduam sunt extentae. 

Exquirite Illam a juventute vestra:

glorificabit vos ante faciem populorum.

Misericordia Illius nostrorum auferat multitudinem peccatorum: 

et foecunditatem nobis conferat meritorum.

Extende ad nos brachium Tuum, Virgo gloriosa:

et ne avertas a nobis gloriosum vultum Tuum.

Gloria Patri, etc.


 

PSALMUS  11

Salvum me fac, Mater pulchrae dilectionis:

fons clementiae et dulcor pietatis. 

Gyrum terrae sola circuis:

ut subvenias invocantibus Te.

Pulchrae sunt viae Tuae:

et semitas Tuae pacificae. 

In Te refulget species castitatis:

lumen justitiae, et splendor veritatis.

Amicta solari lumine sicut vestimento:

duodecim stellarum corona rutilans radianti.

Gloria Patri, etc.

 


PSALMUS  12

Usquequo, Domina, oblivisceris me:

et non liberas me in die tribulationis? 

Usquequo exaltabitur inimicus meus super me?

potentia virtutis Tuae contere ipsum.

Aperi oculos misericordiae Tuae:

ne inimicus noster adversus nos praevaleat.

Magnificamus Te Gratiae Inventricem:

per Quam saecula reparantur.

Exaltata super choros angelorum:

ante thronum Dei ora pro nobis.

Gloria Patri, etc.

 

PSALMUS  13

Dixit insipiens adversarius noster in corde suo:

Persequar et comprehendam, et interficiet eum manus mea.

Exurge, Domina, et praeveni eum, et supplanta eum: 

destrue omnes conatus illius.

Tuam pulchritudinem Sol et Luna mirantur:

Tibi angelicae potestates serviunt et famulantur,

Tuo tactu lenissimo sanantur infirmi:

Tuo odore roseo mortui reviviscunt.

Virgo Dei Genitrix, quem totus non capit orbis:

in Tua Se clausit viscera factus Homo.

Gloria Patri, etc. 

PSALMUS 14

Domina, quis habitabit in tabernaculo Dei?

aut quis requiescet cum senatoribus populi?

Pauperes spiritu, et mundi corde:

mites, pacifici, atque lugentes.

Recordare, Domina, ut loquaris pro nobis bona:

et indignationem Filii tui avertas a nobis.

Amplectamur Mariae vestigia, peccatores:

et Ejus beatis pedibus provolvamur.

Tengamus Eam fortiter, nec dimittamus:

donec ab Ea meruerimus benedici.

Gloria Patri, etc.


AMDG et DVM



Nessun commento:

Posta un commento