XLIII
Domina,
auribus nostris audivimus:
et patres nostri annuntiaverunt nobis.
Quia
ineffabilia sunt merita Tua:
et
valde stupenda mirabilia Tua.
Domina, innumerabiles sunt virtutes Tuae:
et
inaestimabiles misericordiae Tuae.
Exulta,
anima mea, et laetare in Illa:
quia
multa bona sunt laudatoribus praeparata.
Benedicta
sis, Regina coelorum et angelorum:
et
benedicantur a Deo laudatores magnificentiae Tuae.
Gloria
Patri, etc.
XLIV
Eructavit
cor meum verbum bonum, Domina:
cum
rore mellifluo extitit dulcoratum.
Per Tuam sanctitatem peccata mea purgentur:
per Tuam integritatem mihi incorruptibilitas
condonetur.
Per Tuam virginitatem anima mea a Christo adamatur:
et sibi amoris vinculo sociatur.
Per Tuam foecunditatem ego captivus sum redemptus:
per Tuum partum virgineum de morte perpetua sum ereptus.
Per Tuam prolem dignissimam perditus sum restitutus:
et de exilio miseriae in patriam beatitudinis
sum reductus.
Gloria
Patri, etc.
XLV
Domina,
refugium nostrum Tu es in omni necessitate nostra:
et virtus potentior conterens inimicum.
Beneficiis Tuis plenus est mundus:
superant
coelestia, penetrant et inferna.
Plenitudine
gratiae Tuae:
quae
in inferno erant se laetantur liberata.
Obtentu
foecunditatis Tuae virgineae:
quae
supra mundum sunt, se gaudent restaurata.
Per
gloriosum Tuae virginitatis sanctissimae partum:
homines angelorum fiunt socii et concives.
Gloria Patri, etc.
XLVI
Omnes
gentes, plaudite manibus:
psallite
in jubilo Virgini gloriosae.
Quoniam Ipsa est Porta vitae, Janua salutis:
et Via nostrae reconciliationis.
Spes
poenitentium, Solamen lugentium:
Pax
beata cordium, atque Salus.
Miserere
mei, Domina, miserere mei:
quia Tu es Lux et Spes omnium confidentium in te.
Per Tuam
salutarem foecunditatem placeat:
ut peccatorum venia mihi concedatur.
Gloria Patri, etc.
XLVII
Magna
es, Domina, et laudabilis valde in civitate Dei coeli:
in
universa Ecclesia electorum Eius.
Ascendisti,
alternantibus hymnidicis angelicis choris:
archangelis
constipata, rosis et liliis coronata.
Occurrite
illi, Potestates et Principatus:
obviate
ei, Virtutes et Dominationes.
Cherubim, et Throni, et Seraphim, exaltate Eam:
et
constituite Eam a dextris Sponsi amantissimi Filii Eius.
O
quam laeto animo, quam sereno aspectu suscepisti
Eam, angelorum et hominum Deus:
et dedisti Ei principatum super omnem locum dominationis Tuae.
Gloria Patri,
etc.
XLVIII
Audite
haec, omnes gentes:
auribus
percipite, qui ingredi cupitis regnum Dei.
Virginem
Mariam honorate:
et
invenietis vitam et salutem perpetuam.
Pauperes
servos tuos, Domina:
felici
confoederatione conjunge Christo.
Esuriem
parvulorum Tuorum:
fructu ventris Tui refice, et sustenta.
Remansisti enim incorrupta post partum:
et inviolata post Filium.
Gloria Patri, etc.
XLIX
Deus deorum Mariae locutus est:
per Gabrielem nuntium suum, dicens:
Ave gratia plena, Dominus Tecum:
per Te salus mundi reparatur.
Speciem
et decorem Tuum:
Altissimi
Filius concupiscit.
Adorna thalamum Tuum, filia Sion:
praeparare
in occursum Dei Tui.
Per
Spiritum enim Sanctum concipies:
Qui Tuum partum faciet virgineum et iucundum.
Gloria Patri, etc.
AMDG et DVM
Nessun commento:
Posta un commento