PIISSIMA
Ex Seraphico Doctore Divo Bonaventura deprompta.
+
AVE MARIA!
V/. Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte.
R/. Ne quando dicat inimicus meus: prævalui adversus eum.
Deus in adjutorium meum intende.
Domine ad adjuvandum me festina.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio et nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.
HYMNUS.
Memento rerum Conditor
Nostri quod olim corporis
Sacrata ab alvo Virginis
Nascendo formam sumpseris.
Maria Mater gratiæ,
Dulcis Parens clementiæ,
Tu nos ab hoste protege,
Et mortis hora suscipe.
Jesu, tibi sit gloria
Qui natus es de Virgine,
Cum Patre, et almo Spiritu
In sempiterna sæcula. Amen.
Postea dicuntur sequentes Psalmi cum suis Antiphonis, pro diversitate dierum, prout hic assignantur. Psalmi desumpti sunt ex Divo Bonaventura in opusculo de Psalterio Beatæ Virginis, et Orationes ex eodem opusculo de Compassione Beatæ Virginis.
DIE DOMINICA
Antiph. Conforta Virgo.
Psalm 1.
Beatus vir qui diligit nomen tuum, Maria Virgo: * gratia tua animam eius confortavit.
Tamquam lignum aquarum fontibus irrigatur: * uberrimos fructus justitiæ propagabit.
Benedicta tu inter mulieres: * propter humilitatem, et credulitatem sancti Cordis tui.
Universa enim fœminas vincis pulchritudine carnis: * superas Angelos, et Archangelos excellentia sanctitatis.
Misericordia tua, et gratia ubique prædicatur: * Deus operibus manuum tuarum benedixit.
Gloria Patri, et Filio, etc.
Antiph. Conforta, Virgo Maria, animam ejus, qui invocat nomen tuum, quia misericordia tua et gratia ubique prædicatur.
Antiph. Protegat nos dextera tua.
Psalm. 2.
Quare fremuerunt inimici nostri: * et adversum nos meditati sunt inania?
Protegat nos dextera tua, Mater Dei: * ut acies terribilis confundens, ac destruens eos.
Venite ad eam omnes, qui laboratis, et tribulati estis: * et refrigerium dabit animabus vestris.
Accedite ad eam in tentationibus vestris: * et stabiliet vos serenitas vultus ejus.
Benedicite illam in toto corde vestro: * misericordia enim illius plena est terra.
Gloria Patri, et Filio, etc.
Antiph. Protegat nos dextera tua, Mater Dei; et da refrigerium, et solatium animabus nostris.
Antiph. Deduc me.
Psalm. 3.
Domina, quid moltiplicati sunt, qui tribulant me? * In potestate tua persequeris, et dissipabis eos.
Dissolve colligationes impietatis nostræ: * tolle fasciculum peccatorum nostrorum.
Miserere mei Domina , et sana infirmitatem meam: * tolle dolorem, et angustiam cordis mei.
Ne tradas me in manibus inimicorum meorum: * et in die mortis meæ conforta animam meam.
Deduc me ad portum salutis: * et spiritum meum redde Factori, et Creatori meo.
Gloria Patri, et Filio , etc.
Antiph. Deduc me, Domina, ad portum salutis, et in die mortis meæ conforta animam meam.
Antiph. Ne projicias.
Psalm. 19.
Exaudi nos , Domina , in die tribulationis : * et precibus nostris converte clementem faciem tuam.
Ne projicias nos in tempore mortis nostræ : * sed succurre animæ cum deseruerit corpus suum.
Mitte Angelum in occursum ejus: * per quem a malignis hostibus defendatur.
Ostende ei serenissimum Judicem sæculorum : * qui ob tui gratiam veniam ei largiatur.
Sentiam in pœnis refrigerium tuum * et concede ei locum inter electos Dei.
Gloria Patri, et Filio , etc.
Antiph. Ne projicias nos, Domina, in tempore mortis nostrae: sed succurre animæ, cum deseruerit corpus suum.
Antiph. Esto Domina.
Psalm. 24.
Ad te , Domina, levavi animam meam : * in judicio Dei , tuis precibus non erubescam.
Neque illudant mihi adversarii mei : * etenim præsumentes de te roborantur.
Non prævaleant adversum me laquei mortis: * et castra malignantium non impediant gressus meos.
Collide impetum eorum virtute tua : * et cum mansuetudine occurre animæ meæ.
Ductrix mea esto ad patriam : * et me cœtui Angelorum digneris aggregare.
Gloria Patri, et Filio , etc.
Antiph. Esto, Domina, ductrix mea ad patriam, et in die mortis meæ occurre cum mansuetudine animæ meæ.
PRECES.
V/. Maria Mater gratiæ, Mater misericordiæ. R/. Tu nos ab hoste protege, et hora mortis suscipe.
V/. Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte. R/. Ne quando dicat inimicus meus : prævalui adversus eum.
V/. Salva me ex ore leonis. R/. Et de manu canis unicam meam.
V/. Salvum me fac in tua misericordia. R/. Domina, non confundar, quoniam invocavi te.
V/. Ora pro nobis peccatoribus. R/. Nunc, et in hora mortis nostræ. Amen.
V/. Domina, exaudi orationem meam. R/. Et clamor meus ad te veniat.
OREMUS.
Propter terrores illius commotionis, qua cor tuum contremuit, Virgo Beatissima, quando audisti Filium tuum dilectissimum ab impiis captum, ligatum, et ad supplicia tractum , et traditum: adjuva nos, ut cor nostrum nunc pro delictis nostris terreatur, et moveatur ad pœnitentiam, ne mortis in hora ad occursum adversarii paveat, aut ad aspectum tremendi Judicis accusante conscientia contremiscat, sed potius faciem suam videns, in jubilo delectetur, ineffabilitèrque lætetur; prestante eodem Domino nostro Jesu Christo Filio tuo, qui cum Patre, et Spiritu Sancto vivit, et regnat in sæcula sæculorum.
R/. Amen.
V/ . Ora pro nobis, Sancta Dei Genitrix.
R/. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.
V/. Reqniescamus in pace.
R/. Amen.
CANTICUM
Sancti Bonaventurae ad Beatam
Virginem
Te Matrem Dei laudamus : * te Mariam Virginem profitemur.
Te Æterni Patris Sponsam * omnis terra veneratur.
Tibi omnes Angeli, et Archangeli: * tibi Throni, et Principatus fideliter deserviunt.
Tibi omnes Potestates, et omnes Virtutes Cælorum: * et universæ Dominationes obediunt.
Tibi omnes Chori : * tibi Cherubim, et Seraphim exultantes assistunt.
Tibi omnes Angelicæ creaturæ: * incessabili voce proclamant.
Sancta, Sancta, Sancta Maria: * Dei Genitrix, Mater, et Virgo.
Pleni sunt Cœli, et terra: * majestatis gloriæ fructus ventris tui.
Te gloriosus Apostolorum Chorus: * sui Créatoris Matrem collaudat.
Te Beatorum Martyrum cœtus candidatus: * Christi Genitricem glorificat.
Te gloriosus Confessorum exercitus: * Trinitatis Templum appellat.
Te Sanctarum Virginum chorea amabilis: * virginitatis, et humilitatis exemplum prædicat.
Te tota Cœlestis Curia: * Reginam honorat.
Te per universum Orbem: * Ecclesia invocando concelebrat.
Matrem: * Divinæ Majestatis.
Venerandam te veram Regis Cœlestis puerperam: * sanctam quoque, dulcem, et piam.
Tu Angelorum Domina: * tu Paradisi janua.
Tu scala Regni Cœlestis: * et Gloriæ.
Tu Thalamus: * tu arca pietatis et gratiæ.
Tu vena misericordiæ: * tu Sponsa, et Mater Regis æterni.
Tu Templum, et Sacrarium Spiritus Sancti: * totius Beatissimæ Trinitatis nobile triclinium.
Tu Mediatrix Dei, et hominum : *amatrix mortalium, Cœlestis illuminatrix.
Tu agonizatrix pugnantium, advocata pauperum: * miseratrix, et refugium peccatorum.
Tu erogatrix munerum: * separatrix, ac terror dæmonum, et superborum.
Tu mundi Domina, Cœli Regina; * -post Deum- sola spes nostra.
Tu salus te invocantium, portus naufragantium: * miserorum solatium, pereuntium refugium.
Tu Mater omnium beatorum, gaudium plenum -post Deum-: * omnium supernorum Civium solatium.
Tu promotrix justorum, congregatrix errantium : * promissio Patriarcharum.
Tu veritas Prophetarum, præconium, et doctrix Apostolorum: * Magistra Evangelistarum.
Tu fortitudo Martyrum, exemplar Confessorum: * honor, et festivitas Virginum.
Tu ad liberandum exulem hominem: * Filium Dei suscepisti in uterum.
Per te, expugnato hoste antiquo, * sunt aperta fidelibus Regna Cœlorum.
Tu cum Filio tuo: * sedes ad dexteram Patris.
Tu ipsum pro nobis roga, Virgo Maria: * quem nos ad judicandum credimus esse venturum.
Te ergo poscimus, nobis tuis famulis subveni: * qui pretioso sanguine Filii tui redempti sumus.
Æterna fac, pia Virgo Maria: * cum Sanctis tuis nos in gloria numerari.
Salvum fac populum tuum, Domina: * ut simus participes hæreditatis Filii tui.
Et rege n0s: * et custodi nos in æternum.
Per singulos dies: * o Domina Maria, te salutamus.
Et laudare te cupimus: * usque in æternum mente, et voce.
Dignare, dulcis Maria, nunc, et semper: * nos sine delicto conservare.
Miserere pia nobis: * miserere nobis.
Fiat misericordia tua magna nobiscum : *quia in te Virgo Maria confidimus.
In te, dulcis Maria, speramus * nos defendas in æternum.
Te decet laus, te decet imperium: * tibi virtus et gloria in sæcula sæculorum. Amen.
AD LAUDES.
Deus in adjutorium meum intende.
Domine ad adjuvandum me festina.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio et nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.
Antiph. Adjuva , Domina.
Psalm. 92.
Dominus regnavit, decorem induit: *Matremqne suam ornamento decoravit virtutum.
Adimpleat propitiationem suam in nobis Mater pacis: *et viam
æquitatis doceat servos suos.
Qui desideratis sapientiam Christi: * servite Matri ejus animo
reverenti.
Quis sufficiet enarrare opera tua, Domina? * aut quis investigabit
thesauros misericordiæ tuæ?
Sustine, et adjuva deficientes in tentationibus suis: * destina illos
in sortem veritatis.
Gloria Patri, et Filio, etc.
Antiph. Adjuva , Domina , periclitantes in tentationibns , ne cadant: destina illos in sortem veritatis.
Antiph. Respice, Virgo.
Psalm. 65.
Jubílate Dominæ nostræ omnis térra, psallite hymnum nomini ejus: * date honorificentiam majestati ejus.
Benedictum sit Cor tuum, Domina: * quo sinceriter, et ardenter tuum, ac Dei Filium dilexisti.
Respice paupertatem meam, gloriosa Virgo: * miseriam, et angustiam
meam ne tardes auferre.
Aufer quoque tribulationem meam: * dulcifica languorem meum.
Benedicat te omnis caro: * et glorificet te omnis lingua.
Gloria Patri, et Filio, etc.
Antiph. Respice paupertatem meam, gloriosa Virgo: miseriam et angustiam meam ne tardes auferre.
Antiph. Custodi.
Psalm. 62.
Deus, Deus meus : * pro Matre tua te glorìfico.
Virginaliter te concepit : * et sine angustia te parturivit.
Benedicta sis, ò Domina nostra: * et pro nobis assiste ante Thronum Dei.
Species, et claritas in conspectu tuo: * misericordia, et charitas in animo tuo.
Custodi animam meam, Virgo benigna: * ut numquam corruat in peccatum.
Gloria Patri, et Filio, etc.
Antiph. Custodi animam meam, Virgo benigna: ut numquam corruat in peccatum.
Antiph. Benedicamus.
CANTICUM
Instar illius trium puerorum.
Daniel. 3.
Benedicite omnia opera Dominæ gloriosæ: *laudate, et superexaltate eam in sæcula.
Benedicite Angeli Dominæ nostræ: * benedicite Cœli Dominæ nostræ.
Benedicat omnis creatura Dominam nostram: * quaui Rex sic voluit benedici.
Benedicta sis, o summi Regis filia: * quæ odore præis cuncta lilia.
Benedicta sis, corona Dominarum omnium: * benedicta sis, gloria Jerusalem.
Odor tuus sicut agri pleni, cui benedixit Dominus: * qui in benedicentes Te redundat, irrigans omnia intima eorum.
Qui benedixerit tibi, ò Virgo beata: * sit ille jugitèr bencdictus.
Qui maledixerit tibi, rosa candidissima: * sit ille maledictus.
Non recedat de domo servorum tuorum: * vini, et olei abundantia.
In nomine tuo omne genuflectatur: *Cœlestium, terrestrium, et infernorum.
Benedicamus Deum, qui te creavit: * benedictus uterque parens, qui te generavit.
Benedicta sis , Domina , in Cœlo, et in terra : * laudabilis, et gloriosa, et superexaltata in sæcula.
Gloria Patri, et Fiiio, etc.
Antiph. Benedicamus Deum, qui creavit Mariam: benedicamus Mariam, quæ genuit Deum, et hominem.
Antiph. Omnis spiritus.
Psalm. 148.
Laudate Dominam de Cœlis: * glorificate eam in excelsis.
Laudate eam omnes homines, et jumenta: * volucres Cœli, et pisces maris.
Laudate eam Sol, et Luna: Stellae, * et circuli Planetarum.
Laudate eam Cherubim, et Seraphim: * Throni, Dominationes, et Potestates.
Laudate eam omnes legiones Angelorum: laudate eam omnes ordines Spirituum supernorum.
Gloria Patri, et Filio , etc.
Antiph. Omnis spiritus laudet Mariam Dominam nostram.
Ad Beatissimam Virginem
Mariam
ORÁTIO.
Mater Dei,
Memor esto mei.
Advocata peccatorum,
Audi preces famulorum:
Regina Cœlorum,
Regna in cordibus eorum.
Inclyta Mater,
Inclina tuas aures.
Alma , quæ tuos beas,
Audi preces meas.
Domina Beatissima,
Semperque amantissima,
Omniumque gratissima.
Pulchra, et Immaculata,
Super æthera exaltata:
Audi amantem,
Exaudi clamantem,
Adjuva suspirantem.
Clamat ad te peccator,
Suspirat precator;
Nunc vivens,
Jam moriens.
In lacrymabili via,
Adjuva, fove, refove,
O Clemens, ó pia,
O dulcis Virgo Maria. Amen.
PRO DOMINICA.
Ad Beatam Virginem Mariam,
ex Divo Augustino deprompta.
Memorare, ó piissima Virgo Maria, non esse auditum à sæculo, quemquam ad tua currentem præsidia, tua implorantem suffragia, esse derelictum. Ego tali animatus confidentia, ad te, Virgo Virginum Mater, curro, ad te venio, coram te gemens, præcator assisto: noli, Mater Verbi, verba mea despicere; sed audi propitia, et exaudi. Amen.
PRO FERIA II.
Sancti Patrìs Francisci in
Opuscul
ORATIO
Absolvat, quæso, Domine, mentem meam ab omnibus, quae sub Cœlo sunt, ignita, et melliflua vis amoris tui: ut amore amoris tui moriar, quia amore amoris mei dignatus es mori. Per temetipsum Dei Filium , qui cum Patre, etc.
PRO FERIA III.
Sancti Patris Francisci in
Officio Passionis
ORATIO
Sancta Maria Virgo, non est tibi similis nata in mundo in mulieribus, Filia, et Ancilla altissimi Regis, Patris Cœlestis, Mater Sanctissima Domini nostri Jesu-Christi, Sponsa Spiritus Sancti: ora pro nobis cum Sancto Michaële Archangelo, omnibus Virtutibus Cœlorum, et omnibus Sanctis, tuum sanctissimum Filium dilectissimum Dominum nostrum, et Magistrum.
Amen.
PRO FERIA IV.
Seraphici Doctoris S. Bonavent.
in Psalterio B. Virginis
ORATIO
Omnipotens sempiterne Deus, qui pro nobis de castissima Virgine
Maria nasci dignatus es; fac nos tibi casto corpore servire, et humili mente placere. Qui vivis, et regnas, etc.
PRO FERIA V.
Ejusdem S. Doctoris eodem loco
ORATIO
Oramus etiam te, piissima Virgo Maria, mundi Regina, et Angelorum
Domina, ut eis, quos in Purgatorio ignis examinat, impetres refrigerium, peccatoribus indulgentiam, et justis perseverantiam in bono: nos quoque fragiles ad omnibus instantibus defende periculis. Per Dominum nostrum, etc.
PRO FERIA VI.
Ex Devotionario Beatæ Virginis
Mariæ
ORATIO
O Domina mea Sancta Maria, me in tuam benedictam fidem, ac singularem custodiam, et in signum misericordiæ tuæ hodie, et quotidie, et in hora exitus mei animam meam, et corpus meum tibi commendo, omnem spem meam, et consolationem meam, omnes angustias, et miserias meas,
vitam, et finem vitæ meæ tibi committo: ut per tuam sanctissimam
intercessionem, et per tua merita, omnia mea dirigantur, et disponantur opera secundum tuam tuique Filii volunlatem.
PRO SABBATO
Ex eodem officio
ORATIO
O Maria, Dei Genitrix, et Virgo gratiosa, omnium desolatorum ad te clamantium consolatrix vera! per illud magnum gaudium, quo consolata es, quando cognovisti Dominum Jesum die tertia a mortuis impassibilem resurrexisse, sis consolatrix animæ meæ, et apud eumdem tuum, et Dei natum Unigenitum, in die novissimo, quando cum anima, et corpore ero resurrecturus, et de singulis meis factis rationem redditurus, me digneris juvari, ut perpetuæ damnationis sententiam per te, pia Mater, et Virgo valeam evadere, et cum electis Dei omnibus ad æterna gaudia feliciter
pervenire. Amen.
FERIA SECUNDA
AVE MARIA
V/. Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte.
R/. Ne quando dicat inimicus meus: prævalui adversum eum.
Deus in adjutorium meum intende.
Domine ad adjuvandnm me festina.
Gloria Patri, etc.
HYMNUS
Memento rerum Conditor,
Nostri quod olim corporis
Sacrata ab alvo Virginis
Nascendo formam sumpseris.
Maria Mater gratiæ,
Dulcis Parens clementiæ,
Tu nos ab hoste protege,
Et mortis hora suscipe.
Jesu, tibi sit gloria,
Qui natus es de Virgine,
Cum Patre, et almo Spiritu
In sempiterna sæcula. Amen.
Anliph. In manus tuas.
Psalm. 30.
In te , Domina, speravi, non confundar in æternum : * in gratia tua suscipe me.
Inclina ad me aurem tuam : * et in mœrore meo lætifica me.
Tu es fortitudo mea, et refugium meum: * consolatio mea, et protectio mea.
Ad te, Domina, clamavi, dum tribolaretur cor meum : * et exaudisti me de vertice collium æternorum.
Educas me de laqueo, quem absconderunt mihi: * quoniam tu es adjutrix mea.
In manus tuas, Domina, commendo spiritum meum: * totam vitam mæam, et diem meum novissimum.
Gloria Patri, et Filio, etc.
Antiph. In manus tuas, Domina , commendo spiritum meum: totam vitam meam, et diem meum novissimum.
Antiph. Miserere mei.
Psalm. 38.
Dixi: Custodiam vias meas, ó Regina Cœli: * cum per te Christi gratia fuit mihi data.
Dulcore tuo liquefactum est cor meum; * amore tuo inflammata sunt
viscera mea.
Exaudi orationem meam, Domina, et deprecationem meam: * ut contabescant adversarii mei.
Miserere mei de Cœlis , et de altitudine throni tui: * et ne permittas
me in valle miseriæ conturbari.
Custodi pedem meum, ne labatur, et corruat; * et in fine meo sit præsens gratia tua.
Gloria Patri, et Filio, etc.
Antiph. Miserere mei de Cœlis, Domina, et in fine meo sit præsens gratia tua.
Antiph. Sanctas preces.
Psalm. 42.
Judica me , Domina , et discerne causam meam de gente perversa: *a serpente maligno, et dracone pestifero libera me.
Sancta fæcunditas tua disperdat eum: * Beata Virgínitas tua conterat caput ejus.
Sanctæ preces tuæ corroborent nos contra eum: * Sancta merita tua
exinaniant, virtutem ejus.
Persecutorem animæ meæ mitte in abysum: * puteus infernalis
deglutiat eum viventem.
Ego autem, et anima mea in terra captivitatis meæ: * benedicam nomen tuum, et glorificabo te in sæcula sæculornm.
Gloria Patri, et Filio, etc.
Antiph. Sanctæ preces tuæ, Domina, corroborent me contra persecutorem animæ meæ; et in die mortis meæ a serpente maligno libera
me.
Antiph. Ego autem, Domina.
Psalm. 54.
Exaudi, Domina, orationem meam: * et ne contemnas deprecationem meam.
Contristatus sum in cogitatione mea: * quia judicia Dei perterruerunt me.
Tenebræ mortis venerunt super me : * et pavor inferni horribiliter
invasit in me.
Ego autem in solitudine expecto consolationem tuam : * et in cubili meo attendo misericordiam tuam.
Glorifica manum, et dexterum brachium tuum : * ut prosternantur à nobis inimici nostri.
Gloria Patri, et Filio, etc.
Antiph. Ego autem, Domina, attendo in cubili meo misericordiam tuam: quia tenebræ mortis venerunt super me.
Antiph. Impetra nobis.
Psalm. 63.
Exaudi, Domina , orationem meam cum deprecor: * à pavore crudelis inimici libera animam meam.
Impetra nobis servulis tuis pacem, et securitatem: * in tremendo judicio.
Benedicta tu super omnes mulieres: * et benedictus fructus virginalis ventris tui.
Illumina, Domina, oculos meos: * et illustra cæcitatem meam.
Da mihi in te confidentiam bonam: * in vita et in interitu meo.
Gloria Patri, et Filio, etc.
Antiph. Impetra nobis, Domina, pacem, et salutem in die novissimo: et da mihi confidentiam bonam in te, in vita et in interitu meo.
PRECES.
V/. Maria Mater gratiæ, Mater misericordiæ. R/. Tu nos ab hoste protege, et hora mortis suscipe.
V/. Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte. R/. Ne quando dicat inimicus meus : prævalui adversus eum.
V/. Salva me ex ore leonis. R/. Et de manu canis unicam meam.
V/. Salvum me fac in tua misericordia. R/. D o m i n a , non confundar, quoniam invocavi te.
V/. Ora pro nobis peccatoribus. R/. Nunc, et in hora mortis nostræ. Amen.
V/. Domina, exaudi orationem meam. R/. Et clamor meus ad te veniat.
OREMUS
Propter gemitus, et lacrymas, quibus afficiebaris, Virgo dulcissima,
quando vidisti Filium tuum dulcissimum judicio præsentari, acriter flagellari, variis illusionibus, et opprobriis affici: impetra nobis dolorem pro peccatis nostris, et lacrymas salutiferæ contritionis: et adjuva nos, ne nobis possit inimicus illudere, neque diversis, pro libito suo, tentationibus flagellare, devictosque statuere terribili Judici, sed magis ipsi accusemus, et judicemus nosmetipsos de excessibus nostris, et veræ pœnitentiæ disciplinis flagellemus, ut veniam, et gratiam in tempore necessitatis, tribulationis, et angustiæ inveniamus; præstante eodem Domino nostro Jesu-Christo Filio tuo.
R/. Amen.
V/. Ora pro nobis, Sancta Dei Genitrix.
R/. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.
V/. Requiescamus in pace.
R/. Amen.
Te Matrem Dei laudamus, et reliqua, ut in Dominica, pag. 5
FERIA TERTIA
AVE MARIA
V/. Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte.
R/. Ne quando dicat inimicus meus: prævalui adversum eum.
Deus in adjutorium meum intende.
Domine ad adjuvandnm me festina.
Gloria Patri, etc.
HYMNUS
Memento rerum Conditor,
Nostri quod olim corporis
Sacrata ab alvo Virginis
Nascendo formam sumpseris.
Maria Mater gratiæ,
Dulcis Parens clementiæ,
Tu nos ab hoste protege,
Et mortis hora suscipe.
Jesu, tibi sit gloria,
Qui natus es de Virgine,
Cum Patre, et almo Spiritu
In sempiterna sæcula. Amen.
Antiph. Protegat me.
Psalm. 66.
Deus misereatur nostri, et benedicat nobis: * per illam, quæ eum genuit.
Miserere nostri, Domina, et ora pro nobis: *in sanctam lætitiam converte mæstitiam nostram.
Illumina me , stella maris : * clarifica me, Virgo clarissima.
Extingue ardorem noxium cordis mei: * refrigera me gratia tua.
Protegat me semper dextera tua : * præsentia tua illustret finem meum.
Gloria Patri, et Filio, etc.
Antiph. Protegat me, Domina, gratia tua semper: *et præsentia tua illustret finem meum.
Antph. Assiste, Domina.
Psalm. 72.
Quam bonus Israel Deus: * iis, qui dilectam Matrem suam colunt, et venerantur!
Ipsa enim est solatium vitæ nostræ : * in laboribus subventio opportuna.
Obtexit caligine hostis animam meam: *in visceribus meis, Domina, fac oriri lumen.
Avertatur a me ira Dei per te: * placa eum meritis, et precibus tuis.
In judicio Dei pro me assiste coram eo: *suscipe causam meam, et mea sis advocata.
Gloria Patri, et Filio, etc.
Antiph. Assiste , Domina , pro me in judicio coram Deo: esto advocata mea, et suscipe causam mean.
Antiph. Erige, Domina.
Psalm. 76.
Voce mea ad Dominam clamavi: * et solita sua dulcedine intendit mihi.
Abstulit a corde meo mœstitiam, et mœrorem : * et suavitate sua cor meum dulcoravit.
Formidinem meam erexit in confidentiam bonam: * et suo aspectu
mellifluo, mentem meam serenavit.
Adjutorio sancto suo evasi pericula mortis : * et de manu ferocis, et crudelis subterfugi.
Gratias Deo, et tibi Mater pia: *de omnibus, quæ assecutus sum
pietate, et misericordia tua.
Gloria Patri, et Filio, etc.
Antiph. Erige, Domina, formidinem meam in confidentiam bonam: * et fac ut adjutorio sancto tuo evadam pericula mortis.
Antiph. Expergiscere.
Psalm. 79.
Qui regis Israel, intende ad me: * fac me digne Matrem tuam collaudare.
Expergiscere de pulvere, anima mea: * perge in occursum Reginæ Cœli.
Solve vincula colli tui, paupercula anima mea: * et gloriosis laudibus
accipe illam.
Odor vitæ de illa progreditur: * et omnis salus de corde illius scaturizat.
Charismatum suorum fragrantia suavi: * animæ mortuæ suscitantur.
Gloria Patri, et Filio, etc.
Antiph. Expergiscere de pulvere, anima mea : perge in occursum Reginæ Cœli.
Antiph. Ne derelinquas.
Psalm. 83.
Quam dilecta tabernacula tua, Domina virtutum: * quam amabilia
tentoria requietionis tuæ!
Honorate illam peccatores: * et impetrabit vobis salutem, et pacem.
Super thus, et balsamum orationis ejus incensum: * preccs ejus non revertentur vacuæ, nec inanes.
Intercede pro me, Domina, apud Christum Filium tuum: * et ne derelinquas me in vita, neque in morte.
Benignus est enim spiritus tuus: * et gratia tua replet orbem terrarum.
Gloria Patri, et Filio, etc.
Antiph. Ne derelinquas me, Domina in vita, neque in morte; sed intercede pro me apud Christum Filium tuum.
PRECES.
V/. Maria Mater gratiæ, Mater misericordiæ. R/. Tu nos ab hoste protege, et hora mortis suscipe.
V/. Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte. R/. Ne quando dicat inimicus meus : prævalui adversus eum.
V/. Salva me ex ore leonis. R/. Et de manu canis unicam meam.
V/. Salvum me fac in tua misericordia. R/. D o m i n a , non confundar, quoniam invocavi te.
V/. Ora pro nobis peccatoribus. R/. Nunc, et in hora mortis nostræ. Amen.
V/. Domina, exaudi orationem meam. R/. Et clamor meus ad te veniat.
OREMUS.
Propter angustias, et cruciatus, quos cor tuum sustinuit, Virgo beatissima, quando audisti, Filium tuum dilectissimum adjudicatum morti, et crucis supplicio: succurre nobis tempore infirmitatis nostræ, quando corpus nostrum dolore infirmitatis cruciabitur: et spiritus noster hinc propter insidias dœmonum, illinc propter terrorem districti judicis angustiabitur: subveni, inquam, nobis , Domina, tunc, ne damnationis æternæ contra nos proferatur sententia, aut ne flammis gehennalibus tradamur æternaliter cruciandi; præstante eodem Domino nostro Jesu-Christo, qui cum Patre, et Spiritu Sancto vivit, et regnat in sæcula sæculorum.
R/. Amen.
V/. Ora pro nobis, Sancta Dei Genitrix.
R/. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.
V/. Requiescamus in pace.
R/. Amen.
Te Matrem Dei laudamus, et reliqua, ut in Dominica, pag. 5
FERIA QUARTA
AVE MARIA
V/. Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte.
R/. Ne quando dicat inimicus meus: prævalui adversum eum.
Deus in adjutorium meum intende.
Domine ad adjuvandnm me festina.
Gloria Patri, etc.
HYMNUS.
Memento rerum Conditor,
Nostri quod olim corporis
Sacrata ab alvo Virginis
Nascendo formam sumpseris.
Maria Mater gratiæ,
Dulcis Parens clementiæ,
Tu nos ab hoste protege,
Et mortis hora suscipe.
Jesu, tibi sit gloria,
Qui natus es de Virgine,
Cum Patre, et almo Spiritu
In sempiterna sæcula. Amen.
Antiph. Fac, Domina.
Psalm. 86.
Fundamenta vitæ in anima justi: * perseverare in charitate tua usque in finem.
Misericordia tua relevat pauperem in adversitate: * et invocatio tui nominis immittit ei confidentiam bonam.
Miserationibus tuis repletur Paradisus; * et a terrore tuo hostis confunditur infernalis.
Qui sperat in te, inveniet thesauros pacis: * et qui te in hac vita non invocat, non perveniet ad regnum Dei.
Fac, Domina, ut vivamus in gratia Spiritus Sancti: * et perduc animas nostras ad beatum finem.
Gloria Patri, et Filio, etc.
Antiph. Fac, Domina, ut vivamus in gratia Spiritus Sancti, et perduc animas nostras ad sanctum finem.
Antiph. Gratiosus vultus.
Psalm. 88.
Misericordias tuas, Domina: * in æternum cantabo.
Ungüento pietatis tuæ medere contritis corde : * et oleo misericordiæ
tuæ refove dolores nostros.
Gratiosus vultus tuus mihi appareat in extremis: * formositas faciei
tuæ lætificet egredientem spiritum meum.
Excita spiritum meum ad amandum bonitatem tuam: * excita mentem
meam ad extollendam nobilitatem et pretiositatem tuam.
Libera me ab omni tribulatione mala: * et ab omni peccato custodi
animam meam.
Gloria Patri, et Filio, etc.
Antiph. Gratiosus vultus tuus mihi appareat in extremis: formositas
faciei tuæ lætificet egredientem spiritum meum.
Antiph. Qui speravit.
Psalm. 90.
Qui habitat in adjutorio Matris Dei: * in protectione ipsius commorabitur.
Concursus hostium non nocebit ei: * et sagitta volans non tanget eum.
Quoniam liberabit eum de laqueo insidiantis: * sub pennis ejus
proteget eum.
Clamate ad illam in periculis vestris: * et flagellum non appropinquabit
tabernaculo vestro.
Fructus gratia inveniet, qui speraverit in illa: * porta Paradisi reserabitur ei.
Gloria Patri, et Filio, etc.
Antiph. Qui speraverit in te, Domina, inveniet fructus gratiæ, et porta Paradisi reserabitur ei.
Antiph. Suscipe.
Psalm. 94.
Venite, exultemus Dominæ nostræ: * jubilemus Mariæ Reginæ nostræ.
Præoccupemus faciem ejus in jubilatione: * et in canticis lætitiæ
collaudemus eam.
Venite adoremus et procidamus ante eam: * confiteamur illi cum fletibus peccata nostra.
Impetra nobis, Domina, indulgentiam plenam: * assiste pro nobis
ante tribunal Dei.
Suscipe in fine animas nostras, * et iutroduc nos in requiem æternam.
Gloria Patri, et Filio, etc.
Antiph. Suscipe , Domina , in fine animas nostras, et introduc nos in requiem aternam.
Antiph. Succurre.
Psalm. 99.
Jubilate Dominæ nostræ, omnes homines terræ: * servite illi in lætitia, et jucunditate.
In toto animo vestro accedite ad illam: * et in omni virtute vestra
conservate vias ejus.
Investigate illam, et manifestabit se vobis: * estote mundi corde, et aprehendetis eam.
Quibus auxiliata fueris, Domina, erit refrigerium pacis: * et a quibus averteris vultum tuum, non erit eis spes ad salutem.
Recordare nostri, Domina, et non apprehendent nos mala; * succurre
nobis in fine, et inveniemus vitam æternam.
Gloria Patri, et Filio, etc.
Antiph. Succurre nobis, Domina, in fine; et non apprehendent nos mala, et inveniemus vitam æternam.
PRECES.
V/. Maria Mater gratiæ, Mater misericordiæ. R/. Tu nos ab hoste protege, et hora mortis suscipe.
V/. Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte. R/. Ne quando dicat inimicus meus : prævalui adversus eum.
V/. Salva me ex ore leonis. R/. Et de manu canis unicam meam.
V/. Salvum me fac in tua misericordia. R/. Domina, non confundar, quoniam invocavi te.
V/. Ora pro nobis peccatoribus. R/. Nunc, et in hora mortis nostræ. Amen.
V/. Domina, exaudi orationem meam. R/. Et clamor meus ad te veniat.
OREMUS
Propter doloris gladium, qui pertransivit animam tuam, Virgo dulcissima, quando Filium tuum dilectissimum cernebas nudum in cruce levatum, clavis perforatum, ac per omnia laceratum plagis, ac verberibus, necnon, et vulneribus; adjuva nos, ut et cor nostrum nunc compassionis, et compunctionis gladius perfodiat, Divinique amoris lancea vulneret; ita ut omnis peccati sanguis effluat a pectore nostro, et a noxiis vitiis emundemur, virtutum indumentis decoremur, semperque mente, ac corpore de hac valle miseriæ levemur ad cœlestia, quo tandem cum promissus dies advenerit, pervenire spiritu, et corpore mereamur; præstante eodem Domino nostro Jesu-Christo Filio tuo, qui cum Patre , etc.
R/. Amen.
V/. Ora pro nobis, Sancta Dei Genitrix.
R/. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.
V/. Requiescamus in pace.
R/. Amen.
Te Matrem Dei laudamus, et reliqua, ut in Dominica, pag. 5
FERIA QUINTA
AVE MARIA
V/. Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte.
R/. Ne quando dicat inimicus meus: prævalui adversum eum.
Deus in adjutorium meum intende.
Domine ad adjuvandnm me festina.
Gloria Patri, etc.
HYMNUS.
Memento rerum Conditor,
Nostri quod olim corporis
Sacrata ab alvo Virginis
Nascendo formam sumpseris.
Maria Mater gratiæ,
Dulcis Parens clementiæ,
Tu nos ab hoste protege,
Et mortis hora suscipe.
Jesu, tibi sit gloria,
Qui natus es de Virgine,
Cum Patre, et almo Spiritu
In sempiterna sæcula. Amen.
Antiph. Conforta, Domina.
Psalm. 100.
Misericordiam, et judicium cantabo tibi, Domina: * psallam tibi in
exultatione cordis, cum lætificaberis animam meam.
Laudabo nomen tuum, et gloriam tuam; * et præstabis refrigerium animæ meæ.
Zelatus sum amorem, et honorem tuum: * ideo defendas causam meam ante judicem sæculorum.
Allectus sum gratia, et bonitate tua: * oro ne frauder a spe, et
confidentia bona.
Conforta animam meam in novissimis meis: * et in carne ista fac me conspicere Salvatorem.
Gloria Patri, et Filio, etc.
Antiph. Conforta Domina, animam meam in novissimis: et defende
causam meam ante judicem sæculorum.
Antiph. Da, Domina.
Psalm. 103.
Benedic , anima mea Virgini Mariæ: * honor, et magnificentia
eius in perpetuum.
Formositatem, et pulchritudinem induisti, ò dulcis Maria: * amicta es fulgenti, ac splendenti vestimento.
De te procedit peccatorum medela: * pacis disciplina, ac fervor charitatis.
Imple nos servos tuos virtutibus sanctis: * et ira Dei non appropinquet
nobis.
Da bravium victoriæ sperantibus in te: * et noli eos oblivisci in
certamine mortis.
Gloria Patri, et Filio, etc.
Antiph. Da, Domina, servitoribus tuis jucunditatem æternam: * et noli eos oblivisci in certamine mortis.
Antiph. Non expavescent.
Psalm. 110.
Confitebor tibi, Domina, in toto corde meo: * glorificabo te in tota mente mea.
Opera gratiæ tuæ commemorabuntnr: *et testamentum misericordiæ
tuæ ante thronum Dei.
Per te missa est redemptio a Deo: * ideo populus pœnitens habebit spem salutis.
Intellectus bonus omnibus honorantibus te: * et sors illorum erit inter Angelos pacis.
Gloriosum, et admirabile est nomen tuum: * qui illud in corde retinent non expavescent in puncto mortis.
Gloria Patri, et Filio, etc.
Antiph. Non expavescent, Domina: in puncto mortis, qui invocant
nomen tuum: et sors illorum erit inter Angelos pacis.
Antiph. In exitu.
Psalm. 113.
In exitu animæ meæ de hoc mundo: *occurre illi, Domina, et suscipe illam.
Consolare eam vultu sancto tuo; *aspectus dœmonis non conturbet eam.
Esto illi scala ad regnum Cœlorum; *et iter rectum ad Paradisum Dei.
Impetra ei Mater indulgentiam pacis: *et sedem lucis inter servulos tuos.
Sustine devotos tuos ante tribunal Christi: *suscipe causam illorum in manibus tuis.
Gloria Patri, et Filio, etc.
Antiph. In exitu animæ meæ de hoc mundo: * occurre illi, Domina, et suscipe eam.
Antiph. Circumdederunt.
Psalm. 114.
Dilexi Matrem Domini Dei mei: * et lux miserationum ejus infulsit mihi.
Circumdederunt me dolores mortis: * sed visitatio Mariæ lætificavit me.
Dolorem, et periculum incurri; * et recreatus sum gratia illius.
Nomen ejus, et memoria illius sit in medio cordis nostri: * et nobis
non nocebit ictus malignantis.
Convertere, anima mea, in laudem ipsius: * et refrigerium invenies in novissimis tuis.
Gloria Patri, et Filio, etc.
Antiph. Circumdederunt me dolores mortis: et visitatio Mariæ
lætificavit me.
PRECES
V/. Maria Mater gratiæ, Mater misericordiæ. R/. Tu nos ab hoste protege, et hora mortis suscipe.
V/. Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte. R/. Ne quando dicat inimicus meus : prævalui adversus eum.
V/. Salva me ex ore leonis. R/. Et de manu canis unicam meam.
V/. Salvum me fac in tua misericordia. R/. D o m i n a , non confundar, quoniam invocavi te.
V/. Ora pro nobis peccatoribus. R/. Nunc, et in hora mortis nostræ. Amen.
V/. Domina, exaudi orationem meam. R/. Et clamor meus ad te veniat.
OREMUS.
Propter gravamen, et tormentum, quo torquebatur spiritus tuus, Virgo Sanctissima, quando juxta Crucem Filium tuum præ doloribus voce magna clamantem, te Matrem dilectam Joanni commendantem in manusque Dei Patris spiritum tradentem attendebas: succurre nobis in fine vitæ nostræ, et maxime tunc, quando lingua nostra nequiverit se ad te invocandum movere, cum oculi nostri lumine privabuntur, aures surdescent, et obturabuntur,
omnesque vires sensuum nostrorum deficient: memento, piissima
Domina, tunc, quod nunc fundimus preces ad aures tuæ pietatis, et clementiæ; et subveni nobis in illa hora extremæ necessitatis, ac Filio tuo dilectissimo commenda spiritum nostrum, per quem tuo interventu, a tormentis, et terroribus omnibus eruamur, et ad desideratam Cœlesti Patria requiem perducamur; præstante eodem Domino nostro Jesu-Christo Filio tuo, qui cum Patre, et Spiritu Sancto vivit, et regnat in sæcula, etc.
R/. Amen.
V/. Ora pro nobis, Sancta Dei Genitrix.
R/. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.
V/. Requiescamus in pace.
R/. Amen.
Te Matrem Dei laudamus, et reliqua, ut in Dominica, pag. 5
FERIA SEXTA
AVE MARIA
V/. Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte.
R/. Ne quando dicat inimicus meus: prævalui adversum eum.
Deus in adjutorium meum intende.
Domine ad adjuvandnm me festina.
Gloria Patri, etc.
HYMNUS.
Memento rerum Conditor,
Nostri quod olim corporis
Sacrata ab alvo Virginis
Nascendo formam sumpseris.
Maria Mater gratiæ,
Dulcis Parens clementiæ,
Tu nos ab hoste protege,
Et mortis hora suscipe.
Jesu, tibi sit gloria,
Qui natus es de Virgine,
Cum Patre, et almo Spiritu
In sempiterna sæcula. Amen.
Antiph. In die mortis.
Psalm. 119.
Ad Dominam Mariam cum tribularer, clamavi: * et exaudivit me.
Domina, libera nos ab omni malo: * cunctis diebus vitæ nostræ.
Contere caput draconis inimici nostri: * pede insuperabilis virtutis
tuæ.
Quemadmodum exultavit spiritus tuus in Deo salutari tuo: * sic
veram digneris infundere lætitiam cordi meo.
Ad Dominum accede rogatura pro nobis: * ut per te nostra peccata
deleantur.
Gloria Patri, et Filio, etc.
Antiph. In die mortis nostræ infunde nobis, Domina, veram lætitiam,
sicut exultavit spiritus tuus in Deo salutari tuo.
Antiph. Impetra nobis.
Psalm. 121.
Lætatus sum in te, Regina Cœli: * quia te duce, in domum Domini
ibimus.
Hierusalem Cœlestis Civitas: * ad te, Maria conducente, deveniamus.
Pacem, et indulgentiam, Virgo, nobis impetra: * et palmam de
hostibus, ac triumphum.
Conforta, et consolare cor nostrum: * tuæ dulcedine pietatis.
Sic, Domina, tuam in nobis infunde clementiam: * ut devote in Domino moriamur.
Gloria Patri, et Filio, etc.
Antiph. Impetra nobis, Domina, pacem et indulgentiam, ut devote in Domino moriamur.
Antiph. Releva.
Psalm. 124.
Qui confidunt in te, Mater Dei: * non timebunt a facie inimici.
Gaudete, et exultate omnes, qui diligitis Mariam: * quae adjuvabit
vos in die tribulationis vestræ.
Reminiscere miserationum tuarum Domina: * et releva peregrinationem
incolatus nostri.
Converte amabilem vultum tuum super nos: * confunde, et destrue
omnes inimicos nostros.
Benedicta sint omnia opera manuum tuarum, Domina: * benedicta
sint omnia sancta miracula tua.
Gloria Patri, et Filio, etc.
Antiph. Releva , Domina, peregrinationem incolatus nostri: et
adiuva nos in die tribulationis.
Antiph. Fac Domina.
Psalm. 128.
Sæpe expugnaverunt me a juventute mea inimici mei: * libera me, Domina, et vindica me ab ipsis.
Ne des illis potestatem in animam meam: * custodi omnia interiora, et exteriora mea.
Obtine nobis veniam peccatorum: *et per te Sancti Spiritus gratia
nobis detur.
Fac nos digne, et laudabiliter pœnitere; *ut beato fine ad Deum
veniamus.
Placatum tunc, ac serenissimum nobis ostende: * gloriosum fructum
ventris tui.
Gloria Patri, et Filio, etc.
Antiph. Fac, Domina, ut beato fine ad eum veniamus, et ostende
nobis tunc placatum gloriosum fructum ventris tui.
Antiph. Deduc me.
Psalm. 129.
De profundis clamavi ad te Domina: * Domina, exaudi vocem meam.
Fiant aures tuæ intendentes: * in vocem laudis, et glorificationis tuae.
Libera me de manu adversariorum meorum: * confunde, et dissipa
ingenia conatus eorum contra me.
Erue me in die mala: * et in die mortis ne obliviscaris animæ meæ.
Deduc me ad portum salutis: * et inter justos scribatur nomen meum.
Gloria Patri, et Filio , etc.
Antiph. Deduc me, Domina, ad portum salutis: et in die mortis ne obliviscaris animæ meæ.
PRECES.
V/. Maria Mater gratiæ, Mater misericordiæ. R/. Tu nos ab hoste protege, et hora mortis suscipe.
V/. Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte. R/. Ne quando dicat inimicus meus : prævalui adversus eum.
V/. Salva me ex ore leonis. R/. Et de manu canis unicam meam.
V/. Salvum me fac in tua misericordia. R/. Domina, non confundar,
quoniam invocavi te.
quoniam invocavi te.
V/. Ora pro nobis peccatoribus. R/. Nunc, et in hora mortis nostræ. Amen.
V/. Domina, exaudi orationem meam. R/. Et clamor meus ad te veniat.
OREMUS.
Propter planctum acerbi ejulatus, quem profundo pectoris fonte manente abscondere non valebas,Virgo castissima, quando, ut pie creditur, in amplexus ruebas examini corporis Filii tui de Cruce depositi, cujus genas ante nitentes, et ora rutilantia, mortis conspiciebas perfundi palloribus; ipsomque totum concussum cernebas libidum livoribus, ac concisum vulnere super vulnus:
auxiliare nobis, ut nunc sic nostra plangamus facinora, et emplastris pœnitentiæ peccatorum curemus vulnera, ut dum corpus nostrum morte deformetur, nostra tunc rutilet anima candore innocentiæ: quatenus digni simus frui mellifluis osculis, constringamurque amorosis amplexibus super omnia dulcissimi Filii tui Domini nostri Jesu-Christi, qui cum Patre, et Spiritu Sancto vivit, et regnat in sæcula sæculorum.
R/. Amen.
V/. Ora pro nobis, Sancta Dei Genitrix.
R/. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.
V/. Requiescamus in pace.
R/. Amen.
Te Matrem Dei laudamus, et reliqua, ut in Dominica, pag. 5
SABATO
AVE MARIA
V/. Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte.
R/. Ne quando dicat inimicus meus: prævalui adversum eum.
Deus in adjutorium meum intende.
Domine ad adjuvandnm me festina.
Gloria Patri, etc.
HYMNUS.
Memento rerum Conditor,
Nostri quod olim corporis
Sacrata ab alvo Virginis
Nascendo formam sumpseris.
Maria Mater gratiæ,
Dulcis Parens clementiæ,
Tu nos ab hoste protege,
Et mortis hora suscipe.
Jesu, tibi sit gloria,
Qui natus es de Virgine,
Cum Patre, et almo Spiritu
In sempiterna sæcula. Amen.
Antiph. Conforta nos.
Psalm. 130.
Domina, non est exaltatum cor meum: * neque sublimati sunt oculi
mei.
Benedixit te Dominus in virtute sua: * qui per te ad nihilum redegit
inimicos nostros.
Benedictus sit, qui te a peccato præservavit: * et mundam de matris
utero te produxit.
Benedictus sit, qui te obumbravit: * et sua gratia te fæcundavit.
Benedic nos, Domina, et conforta nos in gratia tua: * ut per te ante conspectum Domini præsentemur.
Gloria Patri, et Filio, etc.
Antiph. Conforta nos Domina, in die mortis: ut per te ante conspectum Domini præsentemur.
Antiph. Respiremus.
Psalm. 134.
Laudate nomen Domini: * benedicite nomen Mariæ Matris ejus.
Mariæ precamina frequentate; * et suscitabit in vobis voluptates sempiternas.
In anima contrita veniamus ad illam: * et non prævalebit adversum nos cupiditas peccati.
Qui cogitat de illa in tranquillitate mentis: * invenit dulcorem, et requiem pacis.
Respiremus ad illam in fini actione nostra: * et reserabit nobis atria triumphantium.
Gloria Patri, et Filio, etc.
Antiph. Respiremus ad Mariam in die mortis nostræ: et reseravit nobis atria triumphantium.
Antiph. In quacumque.
Psalm. 137.
Confitebor tibi, Domina, in toto corde meo: * quia per te expertus sum clementiam Jesu-Cbristi.
Audi, Domina, verba mea, et preces meas: * et in conspectu Angelorum
cantabo tibi laudes.
In quacumque die invocavero te, exaudi me: * et multiplica virtutem
in anima mea.
Confiteantur tibi omnes Tribus, et linguæ; * quia per te salus restituta
est nobis.
Ab omni perturbatione libera servos tuos: * et fac eos vivere sub
pace, et protectione tua.
Gloria Patri, et Filio, etc.
Antiph. In quacumque die invocavero te, Domina, exaudi me, et multiplica virtutem in anima mea.
Antiph. Hostis meus.
Psalm. 141.
Voce mea ad Dominam clamavi: * ipsamque humiliter deprecatus sum.
Effudi in conspectu ejus lacrymas meas: * et dolorem meum sibi exposui.
Insidiatur hostis calcaneo meo: * extendit contra me rete suum.
Adjuva me, Domina, ne corruam coram eo: * fac ut conteratur
sub pedibus meis.
Educ de carcere animam meam: * ut confiteatur tibi, et psallat Domino Deo forti in perpetuum.
Gloria Patri, et Filio, etc.
Antiph. Hostis meus insidiatur calcaneo meo: adjuva me, Domina, ne corruam coram eo.
Antiph. Cum exierit.
Psalm. 145.
Lauda anima mea Dominam: * glorificabo eam quamdiu vixero.
Nolite cessare, a laudibus ejus: * et per singula momenta recogitate
illam.
Cum exierit spiritus meus, Domina sit tibi commendatus: * et in terra ignota præsta illi ducatum.
Non conturbent eum culpæ prius commissæ: * nec inquietent ipsum occursus malignantis.
Perduc eum ad portum salutarem: * ubi præstoletur secure adventum
Redemptoris.
Gloria Patri, et Filio, etc.
Antiph. Cum exierit, Domina, spiritus meus: sit tibi commendatus: et in terra ignota præsta illi ducatum.
PRECES.
V/. Maria Mater gratiæ, Mater misericordiæ. R/. Tu nos ab hoste protege, et hora mortis suscipe.
V/. Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte. R/. Ne quando dicat inimicus meus : prævalui adversus eum.
V/. Salva me ex ore leonis. R/. Et de manu canis unicam meam.
V/. Salvum me fac in tua misericordia. R/. Domina, non confundar, quoniam invocavi te.
V/. Ora pro nobis peccatoribus. R/. Nunc, et in hora mortis nostræ. Amen.
V/. Domina, exaudi orationem meam. R/. Et clamor meus ad te veniat.
OREMUS
Propter singultus, et suspiria, indicibiliaque lamenta, quibus affligebantur intima tna, Virgo gloriosissima, quando Filium tuum Unigenitum animæ tuæ solatium tibi sublatum, et sepultum videbas: ad nos exules filios Evæ ad te clamantes, et suspirantes in hac valle lacrymarum illos tuos misericordes oculos converte: et Jesum benedictum fructum ventris tui nobis post hoc exilium ostende, tuisque suffragantibus meritis Ecclesiasticis fac Sacramentis muniri, et fine beato consummari æterno Judici tandem misericorditer præsentari. Præstante eodem Domino nostro Jesu-Christo Filio tuo, qui cum Patre, et Spiritu Sancto vivit, et regnat in sæcula sæculorum.
R/. Amen.
V/. Ora pro nobis, Sancta Dei Genitrix.
R/. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.
V/. Requiescamus in pace.
R/. Amen.
Te Matrem Dei laudamus, et reliqua, ut in Dominica, pag. 5
Invitatio Beatæ Mariæ Virginis
ad sui obitum
<< Sacratissima Virgo Maria, in illo amore, et fidelitate, qua Filius tuus in Cruce pendens te Beato Joanni commendavit, commendo tibi animam, et corpus meum, cogitationes, verba, et opera mea, vitam, et mortem meam; maxime autem illud extremum vitæ meæ momentum, a quo pendet æternitas. Tu quæ non cognovisti mortem, Virgo Immaculata, ego ad transitum meum te invito, rogans per amorem illum, quo Filio tuo morienti astitisti,
perque amaras lacrymas, quas fudisti, quando eum inclinato
capite amarissime expirantem vidisti, ut et mihi materna benignitate tua assistere, et nequaquam emanere velis, quia sine te nequaquam pie mori me posse confido.
Ne deneges mihi, o Mater henignissima, petitionem hanc meam,
quam ad te devotissimo corde deposco, quia si sine te moriar, non
immerito vereor, ne æternaliter peream.
Quomodo enim ego pauperculus , et fragilis nimis in tam multiplicibus, gravissimisque hostium insultibus subsistam, nisi mihi adfueris?
Quomodo in destrictissimo illo judicio divino comparebo, nisi te mihi comitem, et advocatam exhibueris? Quomodo de peccatis meis innumeris, et omnem enormitatem superanti bus rationem reddam, nisi tu illa
apud Filium tuum excuses, eorumque mihi veniam impetres?
Inclina igitur aurem tuam precihus meis, o Beatissima, et ob amorem dilectissimi Filii tui in extremis meis mihi assiste, ut sub tua protectione gravissimis illis periculis erutus ad cælestia gaudia tecum pervenire valeam. Amen.
O Felix Maria! Tu Mater Dei, tu Mater rei, tu Mater Judicis, tu
Mater exulis: cum sis Mater utriusque filii, ne sinas filium reum damnari per Filium Deum: sed Materna pietate procura, ut filius
reus reconcilietur Filio, qui est Deus; et per Filium Judicem recipe
filium exulem in Patriam. O Felix Maria! Amen.>>
Has Quator Sacras Litteras
“I. N. R. I.”
Pollice in fronte scribe, simul, et nomina significata dic: quæ plurimum
valent contra subitaneam, et improvisam mortem. Teste S. Edmundo.
“Iesus Nazarenus Rex Iudeorum: Hic titulus triumphalis JESU CHRISTI Salvatoris mei, præservet me a subitanea, improvisa, et mala morte. Amen.”
Beatæ Metildis tria Ave
pro felice fine vitæ
AVE MARIA, etc.
Usque ad illa verba:
Sancta Maria Mater Dei. Sicut Deus Pater secundum magnificentiam
omnipotentiae suae te super omnes creaturas exaltavit, atque
potentissimam effecit: Ita mihi quæso adsis in hora mortis meæ,
expellendo a me omnem contrariam potestatem.
Ora pro nobis peccatoribus, nunc, et in hora mortis nostræ. Amen.
AVE MARIA, etc.
Sancta Maria Mater Dei: Sicut Filius Dei secundum excellentiam
inscrutabilis sapientiæ tuæ, tanta te cognitione, et claritate replevit,
qnod præ omnibus Sanctis majorem Sanctissimæ Trinitatis cognitionem
habeas: Ita in hora mortis meæ animam meam cognitione fidei
sic illustres: ne ullo errore, vel ignorantia pervertatur.
Ora pro nobis peccatoribus, nunc, et in hora mortis nostræ. Amen.
AVE MARIA, etc.
Sancta Maria Mater Dei: Sicut Spiritus Sanctus dulcedinem amoris
sui ita plene tibi infudit, quod dulcissima, et benignissima sis; ita in hora mortis dulcedinem amoris divini mihi infundas
ex quo mihi omnis amaritudo reddatur suavissima.
Ora pro nobis peccatoribus, nunc, et in hora mortis nostræ. Amen.>>
"Cor Mariæ Immaculatum
intercede pro nobis!"
DEO GRATIAS
et IMMACULATI
CORDI MARIÆ!
Nos cum prole pia
benedicat Virgo Maria!
benedicat Virgo Maria!
AMDG et BVM
Nessun commento:
Posta un commento