lunedì 15 marzo 2021

Canta MARIAM! - Salmi 99/106




PSALMUS  99.

Iubilate Dominae Nostrae, homines terrae:

servite Illi in laetitia et iucunditate.


In toto animo vestro accedite ad Illam:

et in omni virtute vestra conservate vias Eius.


Investigate Illam, et manifestabitur vobis:

estote mundi corde, et apprehendetis Eam.


Quibus auxiliata fueris, Domina, erit refrigerium pacis:

et a quibus averteris vultum Tuum, non erit spes ad salutem.

 

Recordare nostri, Domina, et non apprehendent nos mala:

succurre nobis in fine, et inveniemus vitam aeternam.

Gloria Patri, etc.

 

PSALMUS  100.

Misericordiam et iudicium cantabo Tibi, Domina:

psallam Tibi in exultatione cordis, cum laetificaveris animam meam.

 

Laudabo nomen Tuum et gloriam:

et praestabis refrigerium animae meae.

 

Zelatus sum amorem Tuum et honorem:

ideo defendas causam meam ante Iudicem saeculorum.

 

Allectus sum gratia et bonitate Tua:

oro, ne frauder a spe et confidentia bona.

 

Conforta animam meam in novissimis:

et in carne ista fac me conspicere Salvatorem.

Gloria Patri, etc.


PSALMUS  102.

Benedic, anima mea, Matri Iesu Christi:

et omnia praecordia mea, glorificate nomen Eius.

 

Ne obliviscaris beneficia Eius:

nec gratiam et consolatus Illius.

 

Gratia Eius peccata relaxantur:

et misericordia Eius aegritudines reparantur.

 

Benedicite Ei, omnes virtutes coelorum:

glorificate Eam, chori Apostolorum et Prophetarum.

 

Benedicite, mare et insulae gentium:

hymnum dicite Ei, coeli et habitatores eorum.

Gloria Patri, etc.

 


PSALMUS  103.

Benedic, anima mea, Virgini Mariae:

honor et magnificentia Eius in perpetuum.

 

Formositatem et pulchritudinem induisti:

amicta es, Domina, fulgenti vestimento.

 

De te procedit peccatorum medela:

et pacis disciplina, ac fervor charitatis.

 

Imple nos servos Tuos virtutibus sanctis:

et ira Dei non appropinquet nobis.

 

Iucunditatem aeternam da servitoribus tuis:

et noli eos oblivisci in certamine mortis.

Gloria Patri, etc.

 


PSALMUS  104.

Confitemini Dominae nostrae, et invocate nomen Eius:

cantate Ei gloriose, narrantes virtutes Eius.

 

Laudate et exaltate Eam, Virgines filiae Sion:

quia desponsabit vobis Regem angelorum.

 

Honorate Reginam plenam omni gratia:

et contemplamini cum reverentia sanctissimum vultum Eius.

 

Salus sempiterna in manu Tua, Domina:

qui Te digne honorificaverint, suscipient illam.

 

Clementia Tua non deficiet a saeculis aeternis:

et misericordia Tua a generatione in generationem.

Gloria Patri, etc.

 


PSALMUS  105.

Confitemini Dominae nostrae, quoniam bonum est:

per cunctas tribus terrae enarrate misericordias Ejus.

Longe est ab impiis conversatio Ejus:

a via Altissimi non declinavit pes Ejus.


Fons irrigantis gratiae procedit de ore Illius:

et emanatio virginalis sanctificans animas castas.


Spes de gloria paradisi in corde Illius:

quae devoto animo honorificaverit Illam.

 

Miserere nostri, fulgentissima Regina coeli:

et praesta consolationem de gloria Tua.

Gloria Patri, etc. 



PSALMUS  106.

Confitemini Domino, quoniam bonum:

confitemini Matri eius, quoniam in saeculum misericordia Eius.


Innocentiam et viam prudentiae ostende nobis, Domina:

et viam intelligentiae indica servis Tuis.


Timor Dei illustrat inellectum:

et amor Tuum exhilarat illum.


Beatus vir, cuius eloquium est Tibi gratum:

illius ossa impinguabuntur adipe et pinguedine.


Eloquium Tuum sustentat animam imbecillem:

et labia Tua esurientem animum refocillant.

Gloria Patri, etc.



AMDG et DVM


Nessun commento:

Posta un commento