PSALMUS 78.
Domina,
venerunt gentes in haereditatem Dei:
quas Tu meritis Tuis Christo confoederasti.
Sit
eloquium Tuum dulce coram ipso:
et
conjunge me Illi, qui me redemit.
Extende
brachium Tuum contra hostem crudelem:
et
denuda mihi versutiam illius.
Vox Tua dulcis super omnem melodiam:
harmonia
angelica ei non valet comparari.
Distilla
mihi suavitatem gratiarum Tuarum:
et Tuorum charismatum fragrantiam et odorem.
Gloria
Patri, etc.
PSALMUS 79.
Qui
regis, Israel, intende ad me:
Matrem Tuam collaudare.
Expergiscere
de pulvere, anima mea:
perge
in occursum Reginae coeli.
Solve
vincula colli tui, paupercula anima mea,
et
gloriosis laudibus accipe Illam.
Odor
vitae de Illa progreditur:
et omnis salus de corde Illius scaturizat.
Charismatum Suorum fragrantia suavi:
animae mortuae suscitantur.
Gloria Patri, etc.
PSALMUS 80.
Exultate
Dominae adjutrici nostrae:
iubilate
in laetitia cordis vestri.
Accendantur
affectus vestri in Illam:
et inimicos vestros induet confusione.
Imitemur humilitatem Eius,
obedientiam et mansuetudinem Illius.
Omnes gratiae radiant in Illa:
capacissima enim fuit capacitas Illius.
Currite ad Illam cum devotione sancta:
et de bonis suis participabit vobis.
Gloria Patri, etc.
PSALMUS 81.
Deus
in synagoga Judaeorum:
de
qua, ut rosa de sentibus, progressa est Mater Dei.
Terge
foeditatem meam, Domina:
Quae
semper rutilas puritate.
Fontem
vitae influe in os meum:
ex
quo viventes aquae profluunt et emanant.
Omnes
sitientes, venite ad Illam:
et
de fonte Suo gratanter vos potabit.
Qui
hauriet ex eo, saliet in vitam aeternam:
et qui bibit ex eo, non sitiet unquam.
Gloria Patri, etc.
PSALMUS 82.
Domina
mea, quis similis erit Tibi:
Quae
gratia et gloria superemines universos?
Sicut
exaltantur coeli a terra:
sic Tu praecelsior cunctis, et nimis exaltata.
Vulnera
cor meum charitate Tua:
fac
me dignum gratia et muneribus Tuis.
Liqueat
cura mea in timore Tuo:
et
concupiscentia Tua cor meum inflammetur.
Fac
me desiderare honorificentiam et gloriam Tuam:
ut
per Te recipiar ad pacem Jesu Christi.
Gloria
Patri, etc.
PSALMUS 83.
Quam
dilecta tabernacula Tua, Domina virtutum!
quam amabilia tentoria redemptionis Tuae!
Honorate Illam, peccatores:
et impetrabit vobis gratiam et salutem.
Super thus et balsamum oratio Ejus incensum:
preces Ejus nos revertuntur vacuae nec inanes.
Intercede
pro me, Domina, apud Christum Tuum:
neque
derelinquas me in morte, neque in vita.
Benignus est enim Spiritus Tuus:
Gratia Tua replet orbem terrarum.
Gloria Patri, etc.
PSALMUS 84.
Benedixisti,
Domine, domum Tuam:
consecrasti
habitationem Tuam.
Haec
est speciosa inter filias Hierusalem:
Cujus
memoria est in benedictione.
Beatissimam
praedicaverunt Illam Angeli sancti:
glorificate Illam, Virtutes et Dominationes.
Populi
gentium, exquirite prudentiam Eius:
et
investigate thesauros misericordiae Illius.
Sentite
de Illa in bonitate:
et
in simplicitate cordis exquirite Illam.
Gloria Patri, etc.
LA CORONA ANGELICA DI DIO E DI MARIA, ROSA MISTICA
AMDG et DVM
Nessun commento:
Posta un commento