PSALMUS 114.
Dilexi
Matrem Dei Domini mei:
et lux miserationum Eius infulsit mihi.
Circumdederunt me dolores mortis:
et visitatio Mariae laetificavit me.
Dolorem et periculum incurri:
et recreatus sum gratia Illius.
Nomen Eius et memoriale Illius sit in medio cordis nostri:
et non nocebit nobis ictus malignantis.
Convertere,
anima mea, in laudem Ipsius :
et invenies refrigerium in novissimis tuis.
Gloria Patri, etc.
PSALMUS 115.
Credidi,
propter quod locutus sum:
gloriam Tuam, Domina, orbi terrae.
Compàtere
animae meae, et dirige illam:
dignare
beneplacitum Tuum insinuare illi.
Statue
illi testamentum pacis et dilectionis Tuae:
praebe
illi ingenui memoriam nominis Tui.
De
benedictione ventris Tui da mihi sustentationem:
et
de pinguedine gratiae Tuae dulcòra animam meam.
Disrumpe
vincula peccatorum meorum:
et
de virtutibus exorna faciem animae meae.
Gloria Patri, etc.
TOTA PULCHRA ES MARIA |
PSALMUS 116.
Laudate Dominam nostram, omnes gentes:
glorificate Eam omnes populi.
Quoniam
confirmata est super nos gratia et misericordia Ejus:
et
veritas Illius pérmanet in aeternum.
Qui
digne coluerit Illam, iustificabitur:
qui
autem neglexerit Illam, morietur in peccatis suis.
Labia
angelorum enarrabunt sapientiam Ejus:
et omnes cives paradisi cantabunt Ejus laudem.
Bono
animo accedentes ad Illam:
non capientur ab angelo devastante.
Gloria Patri, etc.
VIRGO EUCHARISTIAE ORA PRO NOBIS |
PSALMUS 117.
Confitemini
Domino, quoniam bonus:
confitemini
Matri eius, quoniam in saeculum misericordia Eius.
Amor Illius expellit peccatum a corde:
et
gratia Illius expiat conscientiam peccatoris.
Via
veniendi ad Christum est appropinquare ad Illam:
qui
autem fugerit Eam, non inveniet viam pacis.
Qui
obduratus est in peccatis, saepe invocet Illam:
et
lux in suis tenebris orietur.
Qui
tristatur in corde suo, clamet ad Illam:
et dulcoranti stillicidio inebriabitur.
Gloria Patri, etc.
PSALMUS 118.
(A)
Beati immaculati
in via:
qui
Matrem Domini imitantur.
Beati
imitatores humilitatis Ejus:
beati
participes charitatis Illius.
Beati
perscrutatores virtutum Illius:
beati
conformes imagini Illius.
Beati
qui conceptum et partum Illius venerantur:
beati
qui devote Ei famulantur.
Beati,
qui in Ea habent spem et confidentiam:
beati
qui per Illam suscipient felicitatem sempiternam.
Gloria Patri, etc.
(B)
Retribue
servo Tuo, Domina:
vivifica
me, et faciam voluntatem Tuam.
Incola
ego sum in terra:
nihil
abscondas mihi de amore Tuo.
Concupivit
anima mea laudem Tuam desiderare:
omni
tempore.
Tu
enim salus mea in Domino:
quae
me morti adjudicatum liberasti.
Quid
pro his retribuam Tibi, nisi me totum?
Domina, suscipe me.
Gloria Patri, etc..
(C)
Legem pone mihi, Domina, voluntatis Tuae sanctarum sanctissima:
et
exquiram Eam semper.
Deduc me in semitam miserationum tuarum, mulierum pulcherrima:
quia Ipsam volui.
Inclina
animam meam ad supernorum amorem, Domina:
et
non ad impudicitiam.
Ecce
concupivi castimoniam Tuam a juventute mea:
in
misericordia Tua confirma me.
Et observabo viam testimoniorum tuorum in saeculum:
et
scrutabor mandata Filii tui, quae dilexi.
Gloria Patri, etc.
(D)
Memor esto verbi Tui, dominarum Primiceria:
in quo mihi spem dedisti.
Haec in tempestatum fluctibus potenter tenuit me:
quia eloquium Tuum vivificabit me.
Circumdederunt me viri mendaces, et congregata sunt
super me flagella: et ecce manus Tua eripuit me.
Communicavi in bonis omnibus timentibus Te:
et custodientibus obnixe mandata Tua.
Miserationibus Tuis plena est terra:
ideo viam iustificationum Tuarum exquisivi.
Gloria Patri, etc.
(E)
Bonitatem fecisti cum servo Tuo, Domina:
de qua gaudent angeli.
Disciplinam morum Tuorum et aequitatem Tuam doce me:
quia verbis Tuis prae cunctis credidi.
Bonum mihi, quia onere Tuo humiliasti me:
ut sequar conversationem Tuam.
Qui amant servientes Tibi, venerabuntur:
qui autem abominatus fuerit eos, ruet in aeternum.
Veniant mihi semper desuper guttae clementiae
Tuae, et vivam:
quia lex Tua sancta meditatio mea est.
Gloria Patri, etc.
(F)
Defecit in semitis Tuis anima mea, Domina:
et nisi miseratio maxima esset, periissem utique in infirmitate mea.
Defecerunt oculi mei in contemplatione Tua:
velut uter in pruina a Te visa est anima mea.
Secundum bonitatem Tuam vivìfica me:
et non obliviscar sermones Tuos, quia Tibi adhaerere bonum est.
Dispositione Tua persevérat mundus:
quem et Tu cum Deo fundasti ab initio.
Tuus totus ego sum, Domina, salvum me fac:
quoniam desiderabiles erant laudes Tuae in tempore peregrinationis meae.
Gloria Patri, etc.
(G)
Quomodo dilexi legem Tuam, Domina:
in conspectu meo semper.
Suavitatum Tuarum affluentia cor meum alienavit a me:
et caro mea mirabiliter exultavit in Te.
Quam dulcia peccatoribus eloquia Tua, Domina!
Super omnem melodiam refectio Tua dulcis ori meo.
Illuminatio gressibus meis verbum Tuum:
et lumen ineffabile semitis meis.
Quoties exasperaverunt me peccatores inferni, quia a charitate Tua declinare nolui!
ego autem speravi in Te, Domina.
Gloria Patri, etc.
(H)
Iniquos odio habui:
et viam Tuam dilexi, Domina gratiosa.
Adiuva me, et salvus ero, Domina mundi:
et meditabor honorificentiam mandatorum Tuorum.
Fac me semper stare in timore Tuo:
et non tradas me, Virgo, calumniantibus me.
Vernaculus tuus sum ego:
minimus in familia Tua.
Custodi me, Domina:
a negligentibus judicia justitiae Tuae.
Contemnes omnes discedentes a servitio Tuo:
quia injusta est conversatio eorum.
Gloria Patri, etc.
(I)
Mirabilia Tua testimonia, Mater alma:
et sermonibus Tuis illuminatum est cor meum.
Vultum Tuum deprecabuntur omnes divites plebis:
filiae regum collaudant faciem Tuam.
Ardens verbum labiorum Tuorum vehementer:
qui ad Te properat, percipiat illud.
Arundo agitata sum in conspectu Tuo:
tene me, Domina, sub jugo Tuo, et non confundar.
Servientes Tibi plus aliis invadunt dracones inferni:
sed Tu, Domina, defende nos.
Gloria Patri, etc.
(L)
Clamavi in toto corde meo ad Te, Domina:
de necessitatibus meis clementer eripe me.
Vocem gemitus mei exaudi, Domina mea:
doce me, quid acceptum sit apud Te omni tempore.
Longe a nescientibus Te salus:
qui autem perstat in obsequio Tuo, procul fiat a perditione.
Misericordia Tua rigat universum:
Domina, in salutari Tuo vivifica me.
Initium eloquiorum Tuorum veritas in aeternum:
et legem Tuam immaculatam non sum oblitus.
Gloria Patri, etc.
(M)
Principes persecuti sunt me gratis:
et ab invocatione nominis Tui trépidat spiritus malignus.
Pax multa observantibus nomen Tuum, Mater Dei:
et non est illis scandalum.
Septénis horis decantavi Tibi laudes, Domina:
iuxta eloquium Tuum da mihi intellectum.
Intret oratio mea in conspectu Tuo, ut non derelinquam
Te, Domina, cunctis diebus vitae meae:
quoniam viae Tuae misericordia et veritas.
Concupiscam in aeternum laudare Te, Domina:
cum docueris me justificationes tuas.
Gloria Patri, etc.
AMDG et DVM
Nessun commento:
Posta un commento