domenica 19 agosto 2018

INVITO ALLA BEATISSIMA PERFETTA VERGINE MARIA...

Invitatio Beatæ  Mariæ  Virginis
ad sui obitum

    << Sacratissima Virgo Maria, in illo amore, et fidelitate, qua Filius tuus in Cruce pendens te Beato Joanni commendavit, commendo tibi animam, et corpus meum, cogitationes, verba, et opera mea, vitam, et mortem meam; maxime autem illud extremum vitæ meæ momentum, a quo pendet æternitas. 
   Tu  quæ non cognovisti mortem, Virgo Immaculata, ego ad transitum meum te invito, rogans per amorem illum, quo Filio tuo morienti astitisti, perque amaras lacrymas,  quas  fudisti, quando  eum   inclinato capite amarissime expirantem vidisti, ut et mihi materna benignitate tua assistere, et nequaquam emanere velis, quia sine te nequaquam pie mori me posse confido.
  Ne deneges mihi, o Mater benignissima, petitionem hanc meam, quam ad te devotissimo corde deposco, quia si sine te moriar, non immerito vereor, ne æternaliter peream.
   Quomodo enim ego pauperculus , et fragilis nimis in tam multiplicibus, gravissimisque hostium insultibus subsistam, nisi mihi adfueris?
   Quomodo in destrictissimo illo judicio divino comparebo, nisi te mihi comitem, et advocatam exhibueris? Quomodo de peccatis meis innumeris, et omnem enormitatem superanti bus rationem reddam, nisi tu illa apud Filium tuum excuses, eorumque mihi veniam impetres?
    Inclina igitur aurem tuam precibus meis, o Beatissima, et ob amorem dilectissimi Filii tui in extremis meis mihi assiste, ut sub tua protectione gravissimis illis periculis erutus ad cælestia gaudia tecum pervenire valeam. Amen.

     O Felix Maria!  Tu Mater Dei, tu Mater rei, tu Mater Judicis, tu Mater exulis: cum sis Mater utriusque filii, ne sinas filium reum damnari per Filium Deum: sed Materna pietate procura, ut filius reus reconcilietur Filio, qui est Deus; et per Filium Judicem recipe filium exulem in Patriam. O Felix Maria! Amen.>>

*
Has Quatuor Sacras Litteras
“I. N. R. I.”
Pollice in fronte scribe, simul, et  nomina significata dic: quæ plurimum
valent contra subitaneam,  et improvisam mortem. Teste S. Edmundo.

Iesus Nazarenus Rex Iudeorum: Hic titulus triumphalis JESU CHRISTI Salvatoris mei, præservet me a subitanea, improvisa, et mala morte. Amen.”

**

Beatæ Metildis tria Ave
pro felice fine vitæ

AVE MARIA,  etc.
Usque ad illa verba:
Sancta Maria Mater Dei. Sicut Deus Pater secundum magnificentiam omnipotentiae suae te super omnes creaturas exaltavit, atque potentissimam effecit: Ita mihi quæso adsis in hora mortis meæ, expellendo a me omnem contrariam potestatem.
Ora pro nobis peccatoribus, nunc, et in hora mortis nostræ.  Amen.

AVE MARIA, etc.
Sancta Maria Mater Dei: Sicut Filius Dei secundum excellentiam inscrutabilis sapientiæ tuæ, tanta te cognitione, et claritate replevit, quod præ omnibus Sanctis majorem Sanctissimæ Trinitatis cognitionem habeas: Ita in hora mortis meæ animam meam cognitione fidei sic illustres: ne ullo errore, vel ignorantia pervertatur.
Ora pro nobis peccatoribus, nunc, et in hora mortis nostræ.  Amen.

AVE MARIA, etc.
Sancta Maria Mater Dei: Sicut Spiritus Sanctus dulcedinem amoris sui ita plene tibi infudit, quod dulcissima, et benignissima sis; ita in hora mortis dulcedinem amoris divini mihi infundas ex quo mihi omnis amaritudo reddatur suavissima.
Ora pro nobis peccatoribus, nunc, et in hora mortis nostræ.  Amen.>>

***
AVE MARIA PURISSIMA!

Nessun commento:

Posta un commento