MISSAE PRO ALIQUIBUS LOCIS
PURITATIS B. MARIAE VIRGINIS
Introitus Sedulius
SALVE, sancta parens, eníxa puérpera Regem: qui caelum terrámque regit in saécula saeculórum. Ps. 44, 2 Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi. V/. Glória Patri.
DA, quaésumus, omnípotens aetérne Deus: ut puríssimae Vírginis Maríae integérrimam Virginitátem festíva celebritáte venerántes, ejus intercessióne, puritátem mentis et córporis consequámur. Per Dóminum.
EN diléctus meus lóquitur mihi: Surge, própera, amíca mea, colúmba mea, formósa mea, et veni. Jam enim hiems tránsiit, imber ábiit, et recéssit. Flores apparuérunt in terra nostra, tempus putatiónis advénit: vox túrturis audíta est in terra nostra: ficus prótulit grossos suos: víneae floréntes dedérunt odórem suum. Surge, amíca mea, speciósa mea, et veni: colúmba mea in foramínibus petrae, in cavérna macériae, osténde mihi fáciem tuam, sonet vox tua in áuribus meis: vox enim tua dulcis, et fácies tua decóra.
Graduale Cant. 2, 2 et 16 Sicut lílium inter spinas, sic amíca mea inter fílias. V/. Diléctus meus mihi, et ego illi, qui páscitur inter lília.
Allelúja, allelúja. V/. Cant. 6, 9 Quae est ista, quae progréditur quasi auróra consúrgens, pulchra ut luna, elécta ut sol, terríbilis ut castrórum ácies ordináta ? Allelúja.
Post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur
Tractus Judith 13, 23 Benedícta es tu, Virgo María, a Dómino Deo excélso, prae ómnibus muliéribus super terram. V/. Ibid. 15, 10 Tu glória Jerúsalem, tu laetítia Israël, tu honorificéntia pópuli nostri. V/. Cant. 4, 7 Tota pulchra es, María: et mácula originális non est in te.
Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:
Allelúja, allelúja. V/. Judith 15, 10 Tu glória Jerúsalem, tu laetítia Israël, tu honorificéntia pópuli nostri. Allelúja. V/. Cant. 4, 7 Tota pulchra es, María: et mácula originális non est in te. Allelúja.
IN illo témpore: Missus est Angelus Gábriel a Deo in civitátem Galilaéae, cui nomen Názareth, ad Vírginem desponsátam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David, et nomen Vírginis María. Et ingréssus Angelus ad eam, dixit: Ave, grátia plena: Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus. Quae cum audísset, turbáta est in sermóne ejus, et cogitábat qualis esset ista salutátio. Et ait Angelus ei: Ne tímeas, María, invenísti enim grátiam apud Deum: ecce concípies in útero, et páries fílium, et vocábis nomen ejus Jesum. Hic erit magnus, et Fílius Altíssimi vocábitur, et dabit illi Dóminus Deus sedem David patris ejus: et regnábit in domo Jacob in aetérnum, et regni ejus non erit finis. Dixit autem María ad Angelum: Quómodo fiet istud, quóniam virum non cognósco ? Et respóndens Angelus, dixit ei: Spíritus Sanctus supervéniet in te, et virtus Altíssimi obumbrábit tibi.
Credo.
Offertorium Post partum, Virgo, invioláta permansísti: Dei Génitrix, intercéde pro nobis.
UNIGÉNITI tui, Dómine, nobis succúrrat humánitas: ut, qui natus de Vírgine, matris integritátem non mínuit, sed sacrávit ; in Puritátis ejus solémniis, nostris nos piáculis éxuens, oblatiónem nostram tibi fáciat accéptam Jesus Christus Dóminus noster: Qui tecum vivit.
Praefatio de beata Maria Virgine Et te in Festivitáte.
Communio Benedícta et venerábilis es, Virgo María, quae sine tactu pudóris invénta es mater Salvatóris.
SUMPTIS, Dómine, salútis nostrae subsídiis: da, quaésumus, puríssimae Vírginis Maríae patrocíniis nos ubíque prótegi ; in cujus veneratióne haec tuae obtúlimus majestáti. Per Dóminum.
AVE MARIA!
Nessun commento:
Posta un commento