martedì 31 maggio 2011

RESPICE STELLAM, VOCA MARIAM



"Salus nostra in manu tua est,

o Maria,

respice nos tantum,

et laeti serviemus Regi Domino.


Amen. Alleluia!"


"Gaude virgo mater Christi,
tu qui sola meruisti,
O virgo dulcissima,
esse tantae dignitatis
ut sis sanctae Trinitatis
sessione proxima.

Gaude flore virginali
quae honore speciali
transcendis splendiferum;
et sanctorum decoratum
angelorum principatum
dignitate muneratum.

Gaude nexu voluntatis,
et amplexu caritatis,
juncta sic altissimo,
ut ad votum consequaris,
quod vis totum ac precaris
ab illo.

Gaude splendens vas virtutum,
cujus pendens est ad nutum,
tota caeli curia,
te benignam et felicem,
Jesu dignam genetricem
venerans in gloria.

Gaude sponsa cara Dei,
nam ut clara lux diei
solis datur lumine,
sic tu facis orbem vere,
tuae pacis resplendere
lucis plenitudine.

Gaude mater miserorum,
quia pater saeculorum,
dabit te colentibus,
congruentem hic mercedem,
et felicem polisedem,
regnis in caelestibus.

Gaude parens virgo pura,
certa manens et secura,
quod haec tua gaudia.
Non cessabunt, nec decrescent,
sed durabunt ac florescent
per aeterna saecula.
Amen."
Salutatio B. M. Virginis per eius septem gaudia ab Ipsa s. Thomae cantuariensi tradita



AMDG et BVM

Nessun commento:

Posta un commento