Matt 17:1-9
In illo témpore: Assúmpsit Iesus Petrum, et Iacóbum, et Ioánnem fratrem eius, et duxit illos in montem excélsum seórsum: et transfigurátus est ante eos.
Et resplénduit fácies eius sicut sol: vestiménta autem eius facta sunt alba sicut nix.
Et ecce, apparuérunt illis Móyses et Elías cum eo loquéntes.
Respóndens autem Petrus, dixit ad Iesum: Dómine, bonum est nos hic esse: si vis, faciámus hic tria tabernácula, tibi unum, Móysi unum et Elíæ unum.
Adhuc eo loquénte, ecce, nubes lúcida obumbrávit eos.
Et ecce vox de nube, dicens: Hic est Fílius meus diléctus, in quo mihi bene complácui: ipsum audíte.
Et audiéntes discípuli, cecidérunt in fáciem suam, et timuérunt valde.
Et accéssit Iesus, et tétigit eos, dixítque eis: Súrgite, et nolíte timére.
Levántes autem óculos suos, néminem vidérunt nisi solum Iesum.
Et descendéntibus illis de monte, præcépit eis Iesus, dicens: Némini dixéritis visiónem, donec Fílius hóminis a mórtuis resúrgat.
https://encrypted-tbn0.gstatic.com/images?q=tbn:ANd9GcSelNmzlFsZj82E7VN_J62DzugKplXDc5Ulkg&usqp=CAU
Nessun commento:
Posta un commento