PSALMUS 126.
Nisi,
Domina, aedificaveris domum cordis nostri:
non
permanebit aedificium ejus.
Aedifica
nos gratia et virtute Tua:
ut
maneamus firmi in perpetuum.
Benedictum sit eloquum Tuum:
et benedicta sint omnia verba oris Tui.
Benedicantur
a Deo, qui Te benedicunt:
et
in iustorum numero computentur.
Benedic,
Domina, Te benedicentes:
et
ne unquam avertas ab eis gratiosum vultum Tuum.
Gloria
Patri, etc.
PSALMUS 127.
Beati
omnes, qui timent Dominam nostram:
et beati omnes, qui sciunt facere voluntatem Tuam,
et beneplacitum Tuum.
Benedicti sunt pater et mater qui Te genuerunt:
quorum memoria permanet in saeculum.
Benedictus est venter, qui Te portavit:
et benedicta sint ubera, quae Te lactaverunt.
Converte
misericordiam Tuam super nos:
et
deprecabilis esto super servos Tuos.
Intùere, et réspice opprobrium nostrum:
aufer a nobis cunctas iniquitates nostras.
Gloria
Patri, etc.
PSALMUS 128.
Saepe
expugnaverunt me a iuventute mea inimici mei:
libera
me, Domina, et vindica me ab ipsis.
Ne des illis potestatem in animam meam:
custodi
omnia interiora, et exteriora mea.
Obtine
nobis veniam peccatorum:
per Te Spiritus sancti gratia nobis detur.
Fac
nos digne et laudabiliter poenitére:
ut
beato fine ad Deum veniamus.
Placatum
tunc et serenissimum nobis ostende:
gloriosum fructum ventris Tui.
Gloria Patri, etc.
PSALMUS 129.
De
profundis clamavi ad Te, Domina:
Domina,
exaudi vocem meam.
Fiant
aures Tuae intendentes:
in
vocem laudis et glorificationis Tuae.
Libera
me de manu adversariorum meorum:
confunde
ingenia et conatus eorum contra me.
Erue
me in die mala:
et in die mortis ne obliviscaris animae meae.
Deduc me ad portum salutis:
inter justos scribatur nomen meum.
Gloria Patri, etc.
PSALMUS 130.
Domina,
non est exaltatum cor meum:
neque
sublimati sunt oculi mei.
Benedixit Te Dominus in virtute sua:
qui
per Te ad nihilum redegit inimicos nostros.
Benedictus
sit, qui Te sanctificavit:
et
mundam de matris utero Te produxit.
Benedictus
sit, qui Te obumbravit:
et
sua gratia Te foecundavit.
Benedic
nos, Domina, et conforta nos in gratia Tua:
ut
per Te ante conspectum Domini praesentemur.
Gloria
Patri, etc.
PSALMUS 131.
Memento,
Domina, David:
et
omnium invocantium nomen Tuum.
Da
nobis in nomine Tuo fiduciam:
et
confundantur adversarii nostri.
Consolare
nos in terra peregrinationis nostrae:
et
releva paupertatem nostram.
Da nobis
panem lacrymarum, Virgo sancta:
et
dolorem peccatorum in terra incolatus nostri.
Redde nobis propitium benedictum fructum ventris Tui:
ut Spiritus sancti gratia repleamur.
Gloria Patri, etc.
PSALMUS 132.
Ecce
quam bonum, et quam iucundum, Maria:
diligere
nomen Tuum.
Unguentum
effusum, et aromaticum est nomen Tuum:
diligentibus
ipsum.
Quoniam
magna multitudo dulcedinis Tuae, Domina:
quam
praeparasti diligentibus et sperantibus in Te.
Esto
refugium pauperum in tribulatione:
quia Tu est baculus pauperum et miserorum.
Inveniat,
quaeso, gratiam apud Deum:
qui Te in suis necessitatibus invocabunt.
Gloria
Patri, etc.
Nessun commento:
Posta un commento