venerdì 2 aprile 2021

CANTA MARIAM! -- SALMI 118 D/118 M


 

118 (D) 

Memor esto verbi tui, dominarum Primiceria:

in quo mihi spem dedisti.

 

Haec in tempestatum fluctibus potenter tenuit me:

quia eloquium tuum vivificabit me.

 

Circumdederunt me viri mendaces, et congregata sunt

super me flagella: et ecce manus tua eripuit me.

 

Communicavi in bonis omnibus timentibus te:

et custodientibus obnixe mandata tua.

 

Miserationibus tuis plena est terra:

ideo viam iustificationum tuarum exquisivi.

Gloria Patri, etc.

 

(E)

Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domina:

de qua gaudent angeli.

 

Disciplinam morum tuorum et aequitatem tuam doce me: 

quia verbis tuis prae cunctis credidi.

 

Bonum mihi, quia onere tuo humiliasti me:

ut sequar conversationem tuam.

 

Qui amant servientes tibi, venerabuntur:

qui autem abominatus fuerit eos, ruet in aeternum.

 

Veniant mihi semper desuper guttae clementiae

tuae, et vivam:

quia lex tua sancta meditatio mea est.

Gloria Patri, etc.

 

(F)

Defecit in semitis tuis anima mea, Domina:

et nisi miseratio maxima esset, periissem utique in infirmitate mea.

 

Defecerunt oculi mei in contemplatione tua:

velut uter in pruina a te visa est anima mea.

 

Secundum bonitatem tuam vivìfica me:

et non obliviscar sermones tuos, quia tibi adhaerere bonum est.

 

Dispositione tua persevérat mundus:

quem et tu cum Deo fundasti ab initio.

 

Tuus totus ego sum, Domina, salvum me fac:

quoniam desiderabiles erant laudes tuae in tempore peregrinationis meae. Gloria Patri, etc.

 

(G)

Quomodo dilexi legem tuam, Domina:

in conspectu meo semper.

 

Suavitatum tuarum affluentia cor meum alienavit a me:

et caro mea mirabiliter exultavit in te.

 

Quam dulcia peccatoribus eloquia tua, Domina!

Super omnem melodiam refectio tua dulcis ori meo.

 

Illuminatio gressibus meis verbum tuum:

et lumen ineffabile semitis meis.

 

Quoties exasperaverunt me peccatores inferni, quia a charitate tua declinare nolui! 

ego autem speravi in te, Domina. Gloria Patri, etc.

 

(H) 

Iniquos odio habui:

et viam tuam dilexi, Domina gratiosa.

 

Adiuva me, et salvus ero, Domina mundi:

et meditabor honorificentiam mandatorum tuorum.

 

Fac me semper stare in timore tuo:

et non tradas me, Virgo, calumniantibus me.

 

Vernaculus tuus sum ego:

minimus in familia tua.

 

Custodi me, Domina:

a negligentibus judicia justitiae tuae.

 

Contemnes omnes discedentes a servitio tuo:

quia injusta est conversatio eorum. Gloria Patri, etc.

 

(I) 

Mirabilia tua testimonia, Mater alma:

et sermonibus tuis illuminatum est cor meum.

 

Vultum tuum deprecabuntur omnes divites plebis:

filiae regum collaudant faciem tuam.

 

Ardens verbum labiorum tuorum vehementer:

qui ad te properat, percipiat illud.

 

Arundo agitata sum in conspectu tuo:

tene me, Domina, sub jugo tuo, et non confundar.

 

Servientes tibi plus aliis invadunt dracones inferni:

sed tu, Domina, defende nos. Gloria Patri, etc.

 

 

(L)

Clamavi in toto corde meo ad te, Domina:

de necessitatibus meis clementer eripe me.

 

Vocem gemitus mei exaudi, Domina mea:

doce me, quid acceptum sit apud te omni tempore.

 

Longe a nescientibus te salus:

qui autem perstat in obsequio tuo, procul fiat a perditione.

 

Misericordia tua rigat universum:

Domina, in salutari tuo vivifica me.

 

Initium eloquiorum tuorum veritas in aeternum:

et legem tuam immaculatam non sum oblitus.

Gloria Patri, etc.

 

(M)

Principes persecuti sunt me gratis:

et ab invocatione nominis tui trépidat spiritus malignus.

 

Pax multa observantibus nomen tuum, Mater Dei:

et non est illis scandalum.

 

Septénis horis decantavi tibi laudes, Domina:

iuxta eloquium tuum da mihi intellectum.

 

Intret oratio mea in conspectu tuo, ut non derelinquam

te, Domina, cunctis diebus vitae meae:

quoniam viae tuae misericordia et veritas.

 

Concupiscam in aeternum laudare te, Domina:

cum docueris me justificationes tuas. Gloria Patri, etc.




AMDG et DVM

 

Nessun commento:

Posta un commento