"Veni Creátor Spíritus"
Veni, Creator Spiritus, Mentes tuorum visita: Imple superna gratia, Quae tu creasti pectora. Qui dìceris Paraclitus, Altissimi donum Dei, Fons vivus, ignis, caritas, Et spiritalis unctio. Tu septiformis munere, Dìgitus paternae dexterae, Tu rite promissum Patris, Sermone ditans guttura. Accénde lumen sensibus, Infunde amorem cordibus, Infirma nostri corporis, Virtute firmans pérpeti. Hostem repéllas longius, Pacemque dones protinus: Ductore sic te praévio, Vitémus omne noxium. Per te sciamus da Patrem, Noscamus atque Filium, Téque utriusque Spiritum Credamus omni témpore. Deo Patri sit gloria, Et Filio, qui a mortuis Surréxit, ac Paraclito, In saeculorum saécula. Amen. V. Emitte Spiritum tuum et creabuntur. V. Deus, qui corda fidelium Sancti Spiritus illustratióne docuisti: + da nobis in eodem Spiritu recta sapere, * et de Eius semper consolatione gaudere. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen. |
Nessun commento:
Posta un commento