giovedì 27 luglio 2017

SAN PIETRO CELESTINO V: BIOGRAFIA

[DOC]DIES DECIMA NONA MAII

iteadjmj.com/SANTOW/Caelestinus.doc

Traduci questa pagina




DE SPETRO CÆLESTINO V PONTIFICE ROMANOSYLLOGE
Vetustiorum monumentorum. ex variis libris collecta. EX VARIIS. CAPVT I. Confeßio SPetri de ...


DIES DECIMA NONA MAII

DE S. PETRO CÆLESTINO V PONTIFICE ROMANO.

SYLLOGE

Vetustiorum monumentorum. ex variis libris collecta.

EX VARIIS

CAPVT I.
Confeßio S. Petri de Actis adolescentiæ suæ
usque ad Sacerdotium.

[1] Inter Opuscula S. Petri Cælestini edita, primum locum merito occupat, Vita, quam idem sanctus Pater scripsit, & in sua cella reliquit, dum inde factus Papa recederet: ita Telera, Titulum quem voluit opusculo illi præfigens, quod malim, exemplo sancti Augustini, Confessionem appellare animi humilis, divina in se beneficia expendentis, atque ad discipulorum instructionem privatam scripto mandantis; eamque bifariam dividam sic ut Capite gesta ante Sacerdotium, Cap. 2 reliqua explicentur: quæ licet apud auctores vitæ quadamtenus legantur, præstat tamen ex ipsiusmet Sancti ore & calamo nudam accipere veritatem: quam pollicetur sic exordiens, [Veritatem se scripturum professus,] 

Venite, & audite me, & narrabo vobis, qui timetis Deum, quanta fecit animæ meæ. Cor mundum crea in me Deus, & spiritum rectum innova in visceribus meis. Domine labia mea aperies, & os meum annuntiabit laudem tuam. Quidquid dicimus, ad laudem Dei sit, & ad ædificationem proximi: quia dicit Scriptura: Misericordia & veritas non te deserant: circumda eam gutturi tuo, & describe eam in tabulis cordis tui. [Prov. 3, Sap. I,] Et alibi: Os quod mentitur occidit animam. Ideo in omnibus quæ dicturus sum, veritatem dicam in Christo, nihil mentiar. 

Hæc præfatus pergit Sanctus vitæ suæ initia explicare.

[2] Primo autem de parentibus meis aliquid dicam: quorum nomina sunt hæc, Angelerius & Maria: erant autem ambo justi apud Deum, ut credo, & apud homines nimis laudati; [narrat quod natus parentibus piis,] simplices ac recti & timentes Deum; humiles & pacifici, non reddentes malum pro malo; elëemosynas & hospitium libentissime pauperibus tribuebant. Qui ad similitudinem Patriarchæ Jacob duodecim filios genuerunt, semper a Domino postulantes, ut aliquis illorum verus Dei servus esset. Qua occasione secundum filium litterarum studiis tradiderunt: qui cum factus esset vir, pulcher nimis & bonus secundum istius seculi pompam, non tamen erat in Dei servitio solicitus, ut parentes ejus desideraverant. [a matre, cupiente fillium religiosum,] Defuncto autem patre in bona senectute, relicta uxore cum septem filiis (quia alii jam obierant) vidit bona mulier, filium illum Clericum non esse spiritualem, ut ipsa optaverat: ingemuit toto corde, & dixit: Heu me miseram, quot filios genui, & neminem illorum video servum Dei! Erat autem filius undecimus tunc quinque vel sex annorum, in quo Deus mirabiliter gratiam suam ostendebat; quia quidquid boni auditu percipiebat, totum in corde recondebat, & cuncta matri referebat, & sæpe ei dicebat, volo esse bonus servus Dei. Quod mater considerans, intra se dixit: Tradam istum filium meum studio litterarum; & forte illi dabit Dominus meliorem gratiam quam alteri filio: [applicatus est studiis,] & si ille moreretur, iste mihi remaneret. Quod & factum est: nam factus est monachus, & in parvo tempore defunctus est: & puer ille supervixit, parum adhuc sciens litterarum. Sed diabolus, qui semper est contrarius omni bono, pugnabat per se & per suos: primo namque tentabat puerum, ne vellet studere: item tentabat fratres pueri, ne concederent; unde quantum poterant obviabant matri, dicentes, sufficit nobis unus non laborans: eo quod in illa patria Clerici quasi nihil laborabant. Tentabat etiam diabolus quemdam divitem illius patriæ, [in iisque detentus,] qui adulabatur puero, dicens, Volo te facere heredem meum. Adfuit etiam quidam (ut vere credo) dæmon, quia) ita mihi videbatur esse, licet puer essem, qui dicebat, se divinum esse, & dicebat matri: Quid fecisti? Tolle istum a studio, & instrue alium filium minorem, quia non erit hic servus Dei, sicut tu credis, immo cito morietur de tali morte: de quo mater multum tristabatur, sed tamen propter hoc non cessavit facere quod potuit.

[3] Recordabatur unum quod acciderat in nativitate pueri: [propter præsagia illi data de puero,] quia (sicut ipsa dicebat) quando exierat puer de utero matris, erat indutus quadam veste religiosa. Et recordabatur aliud, quod acciderat in prima die, quando puer cœpit legere: In illa nocte apparuit vir ejus cuidam commatri dicens, constituit uxor mea filium nostrum Petrum ad studium litterarum. O quam bene est mihi, & sibi, & multis aliis! Dic ergo ei, quod si me dilexit, in hoc ostendat, ut quantum potest faciat, & quod incepit perficiat. Unde mater contra voluntatem filiorum, tulit de substantiis quæ sibi contingebant, & dedit magistro ut doceret puerum. Cui Deus tantam gratiam contulit, ut in parvo tempore legerit Psalterium. [variis deinde modis confirmata:] Qui cum adhuc puer & simplex esset, in tantum quod non cognosceret Beatam Virginem, & B. Joannem, qui sunt depicti in Cruce, videbat tamen illos de Cruce descendere; & tollentes librum, in quo puer legebat, ambo in eo, id est Maria Virgo & Joannes, ultra modum dulciter decantabant. Quod puer referebat matri cum magno gaudio. Cui mater dicebat; Vide, fili, ne cui dicas. Item cum adhuc puer iret cum aliis pueris ludendo, tentabatur a diabolo, ut diceret verba, quæ non licerent, & quæ ipse puer nesciebat. Sed veniente nocte, vidit in somnis, quod ipse erat in ecclesia, ubi legebat in die, & erat ante Altare: & ecce Angeli descendebant ex alto, & stabant ex omni parte pueri, minitantes & dicentes, cur talia revelasti? Cave ne ultra talia reveles: & unus loquebatur ad alium, Percute eum, cur hæc revelasti? Tamen nullus percutiebat. Hæc & alia multa bona in visione semper videbat: quæ cum matri referret, illa prohibebat, ne alicui diceret, & ille nemini dicebat. Mater etiam vidit in somnis, quia iste puer erat custos multarum ovium, tamquam nix albarum: de quo mater ultra modum dolebat; & etiam postquam evigilasset, nimium tristabatur. Sed cum die sequenti esset cum puero isto, qui jam erat duodecim annorum, dixit illi, Fili, tale somnium vidi de quodam Clerico. Cui statim respondit filius, dicens, Hic erit custos bonarum animarum. Hæc illa audiens, hilaris & gaudens filio dixit: Fili, tu es: confortare in Domino.

[4] Multa mirabilia fecit Deus matri istius pueri, quæ oculis suis vidit iste filius. In primis cum detenta esset gravi infirmitate, spatio triginta annorum & amplius, ita quod dextrum latus amisisset corporis: [cui etiam alia collata beneficia,] quadam die cogitavit in corde suo ire ad quemdam sanctum locum, quod fecit, & in nocte una sanata est. Item iste proprius filius, cum esset puer trium annorum, offendit oculum in ligno acuto, & excæcatus est ab oculo dextro, ita quod medici & omnes qui eum videbant, dicerent, quia amissus est oculus. Illa uero confidens in Beata Virgine, tulit eum ad quamdam ecclesiam Beatæ Virginis, & mansit ibi cum filio per totam noctem: & ita in mane inventus est oculus sanus absque macula. Item cum alius filius, qui erat uxoratus, componeret messem, [in sua & filiorum persona.] arista frumenti adhæsit oculo ejus, & ita abscondit se in eo, quod a nullo homine potuisset inveniri: & sic multis diebus ibat huc atque illuc auxilium quærens, & non inveniebat; unde clamabat die ac nocte præ nimio dolore. Mater vero tristis & dolens vertit se ad Beatam Virginem, Domina mea, dicens, redde oculum isti filio, sicut alii filio meo hactenus reddidisti. Veniente luce diei iste filius Clericus respexit in oculum fratris, & ecce arista erat in medio oculi tendens foras: ipse vero apprehendit eam solis digitis, & extraxit eam de oculo. Item quodam tempore magnæ famis defecerat ei panis, & non poterat invenire aliquod refugium: unde vertit se ad Deum quadam nocte, rogans & petens ab eo, ut ipse provideret misericorditer filiis suis, ne fame deficerent. Mane autem surgens, dixit filio suo; Fili, tolle falcem, & vade ad agrum, & quære infra eum: forte Deus faciet misericordiam nobiscum, ne moriamur fame. Erat autem tunc prope tempus. Recusabat filius, & nolebat ire, dicens. Quare vado? Messis quidem adhuc viret, nihil proficiam. Sed tamen quandoque assensum dedit; ivit in agrum; & invenit in medio ejus tantam messem albam & siccam quantum necesse fuit; quam ille eodem die collegit, trituravit, & ad molam portavit, & Deo gratias reddidit. Item hæc mater multum honorabat Sanctos, & colebat solennitates eorum. Unde in Decollatione S. Joannis (quia in die sequenti oportebat facere panem) sero illo volebat facere fermentum; cœpit cum timore mittere aquam in farinam, & ecce subito tota farina videbatur esse vermes. Tunc illa tremefacta cecidit in terram, orans Deum & dicens, Miserere mei; & statim farina reversa est in statum suum.

[5] Puer vero magis ac magis anhelabat Deo servire, & maxime in eremo: [Vicennis amore eremi tactus dimittit patriam:] sed quia nesciebat quod Eremita posset esse cum socio, imo credebat quod semper deberet esse solus, & ipse multum timebat in nocte propter phantasias; sic dubitans, nesciebat quid ageret; non enim erat in patria aliquis servus Dei, a quo consilium accipere posset: & sic pertransiit de uno tempore ad aliud usque ad viginti & amplius annos. Erat autem huic juveni quidam socius, major illo, tempore & ætate: cui dicere cœpit, Quid facimus? Exeamus de patria nostra, & eamus longe ad serviendum Deo; sed tamen primo eamus Romam, & cum consilio Ecclesiæ faciamus omnia. Acquievit ille, [& desertus a socio,] & cœperunt ambulare: & expleto itinere unius diei, pœnituit se ille major, dicens illi, Revertamur, & non dimittamus patriam & consanguineos nostros. Iste inspiratus a Deo, dixit ei; confido in Deo, quia si dimittis me, non dimittet me Deus; penitus non revertar. Et remansit solus. Et ambulans itinere unius diei, pervenit ad quoddam castrum Sangrum a hora nona. Et statim cum venisset ad castrum illud, turbatus est aër, & facta est magna tempestas venti & pluviæ, cum prius fuisset optimum tempus: sed iste volebat amplius ambulare. Venit ergo ad pontem fluminis, qui erat extra castrum: & dum esset in medio pontis, ecce ventus irruit in eum, [super metu, iter prosequitur.] & incussit ei timorem magnum, ita quod nimis turbatus convertit se retrorsum. Erat autem in capite pontis ecclesia S. Nicolai, in quam introivit, & rogavit Dominum & B. Nicolaum, ut ei auxiliarentur. Confortatus autem a Deo permansit ibi diebus plurimis: & dum esset ibi, intellexit, a quibusdam, quod quidam Eremita esset in monte proximo isti castro. Lætus iste & gaudens accessit ad illum: sed ante quam accederet Spiritus Domini prohibuit illum, ne ei diceret secreta sua. Ivit ergo iste ad eremitam, & antequam intraret cellam illius, Deus ostendit isti vitam ejus inhonestam, ita quod nihil ei dixit, nisi tantum de itinere Romæ, pro eo quod ille dicebat, se iturum Romam. Unde constituit ille diem, quo iste reverteretur ad eum, ut inciperent iter: quod Dominus non permisit, ut in illo die posset reverti, nam malum pro isto fuisset, sicut patuit.

[6] Altera autem die emit duos panes & pisces, & ascendit in montem. Et cum jam prope locum esset, [Decem diebus in cella eremitica actis,] ecce obviaverunt ei duæ pulcherrimæ mulieres, quæ graviter pugnaverunt cum eo, manibus illum capientes, & dicentes, Non eas, quia eremita non est in loco, veni nobiscum. Vix etiam evasit de manibus illarum. Venit autem ad locum, & invenit cellam apertam, & nemo erat ibi. Hoc autem erat in mense Januarii, eratque nix magna, & tunc ningebat. Statim autem fuit Spiritus Dei cum ipso, & cœpit cogitare dicens, Permane & proba, & videbis quid faciet tibi Deus: & sic permansit, cum multo dubio & timore. Sed postquam diu vigilasset, gravatus somno cecidit in terram, & obdormivit. Et ecce turba magna Angelorum & Sanctorum circa se erat ita aperte, ut videretur ei quod vigilasset; [non sine diuino solatio] & in ore cujusque illorum erant rosæ rubeæ, & cum illis rosis vernabant delectabiliter nimis: ita quod postquam excitatus fuisset a somno, cantum illum audierit per tantum spatium, quo posset dici Pater noster. Tunc ille lætus quantum dici non potest, & securus jam factus, permansit ibi decem diebus solus, satiatus gaudio & lætitia.

[7] Post hæc autem Dominus ostendit ei locum isi monte alio, in quo invenit saxum magnum, & sub illo fodit parum, [alibi sub saxo tribus annis vivit:] in tantum quod vix poterat se ibi erigere vel extendere; & ibi permansit per spatium trium annorum: in quo loco Dominus ostendit ei multa bona. Primo namque omni nocte in hora competenti audiebat sonum magnæ campanæ. Venit autem quidam a quodam bono eremita, dicens, Quia ille frater habet gallum, qui cantat in nocte, quare tu non habes? Et ecce quædam matrona erat tunc præsens, quæ statim dixit isti; habeo pulcherrimum gallum, si vis apportabo tibi. Iste, sicut simplex, respondit, Volo: & factum est. Sed & gallus nunquam cantavit, & sonus illius campanæ disparuit. Perpendit ille quandoque quod fecerat: reddidit gallum, sed gratiam quam amiserat numquam ex toto reinvenit. Item multoties, quando orabat in nocte, videbat hinc inde juxta se duos pulcherrimos homines, indutos tamquam Episcopos, Missam cantantes; & videbatur ei, quod dicerent Psalmos cum eo. [inter tentationes varias.] In principio conversionis suæ, multas sustinuit tentationes, vigilando & dormiendo. Duo enim dæmones accipiebant formam quarundam mulierum, quas ante in mundo iste viderat, quæ valde delectabiles erant, & sȩpe species illarum repræsentabant oculis cordis. Et etiam dum dormiret, una illarum nudo corpore ab uno latere, & alia ab alio collocabantur, & sic pugnabant cum eo. Fulciebat ille, dum vigilaret, tunicam suam sub pedibus suis; & illi dæmones per vim extrahebant pannos e pedibus, & jungebant se corpori ejus: sed tamen adjuvante Domino non prævaluerunt. Item in loco illo reptilia erant, serpentes, scorpiones, stelliones, & hujusmodi. Unde aliquando cum dormiret, qui vulgo dicuntur crapolli intrabāt in pectus ejus, & carnibus suis adhærebant; quia nullum alium pannum habebat, nisi tunicam unam cum caputio, quo caput cooperiebat. Et etiam postquam surgeret, aliquando non percipiebat illos, & dicebat totum Matutinum, flectendo genua pluries: cum vero perciperet, laxabat cingulum, & sic cadebant super pedes ejus. Et quod mirum erat, nihil ille cogitabat de hoc quid esset: sed postquam caderent super pedes, tunc ille calcabat illos sub pedibus suis, & illi projiciebant aquam ex ore, & tunc ille percipiebat quid essent. Multa alia bona & mala acciderunt ibi eidem: sed dicere longum esset. Veniam ergo ad alia.

ANNOTATA.

Castrum Sangrum (Dionysio Fabro cap. 3 perperam Castrum Fangri) locus satis munitus ad cognominem sibi fluvium, nonnullis etiam dictum Sanguineum: nam Sangre Italis, Sanguis, est. Maphæus Vegius hic notat Oppidum Signiam & cives appellat Signinos: sane perperam; in Hetruria enim oppidum illud est.

Vernare, ut infra ex sensu colligitur, hic est canere, ut scilicet aves verno tempore consueverunt.

Crapollus videtur dici Bufo, Francis Crapaut. Maphæus Scarabæos ponit: Marinus Scorpiones, erucas, tarantulas & alia venenosa reptilia.

CAPUT II.
Acta in Montibus Murronis & Magellæ:
visiones divinæ, & tentationes diabolicæ.

[8] Tribus annis expletis in illo loco, omnes gentes suadebant ei, ut Ordinem Sacerdotalem susciperet: qua occasione perrexit Romam, & ibi factus est Sacerdos. [Sacerdos in montem Murronis migrat:] Deinde venit ad Montem Murronis, & ibi invenit quamdam cryptam, quæ nimis ei placuit. Statim autem cum intravit, sedit; & ecce magnus serpens exivit coram eo, & discessit ab eo loco: in quo multa bona fecit ei Deus per spatium quinque annorum. Et quoniam semper cupiebat solitudinem & paupertatem, ideo cogitavit aliquando dimittere officium Missæ, [& volens præ humilitate abstinere a Missa,] & hoc cum consilio Papæ. Erat autem hoc in hieme, quoniam magna nix erat in illo monte, & ideo non poterat descendere. Fuit ergo per multos dies in ista tentatione; & cum prope esset dies quo debebat arripere iter Romæ; ecce in nocte putabat in visione, se ire Romam, & dum iret, errabat a via: respiciens autem ante se, ecce duo Fratres veniebant, quos interrogabat de via; qui nihil responderunt, sed magis inter ipsos ridebant de eo: unde iste tristis, & dolens sedebat. Et ecce quȩdam matrona venit, quam interrogans de via, respondit, Debuisti rogare Deum quando eras in crypta, & nihil aliud dixit: Intellexit iste, quod de hoc non fecerat orationem. Rogavit Deum, & ecce quidam Abbas qui defunctus erat (& hic primo dederat huic habitum Religionis) venit ad eum in visione tali modo. Videbatur isti quod esset ante Altare, & ecce illi apparebat post ipsum indutus veste nimis alba, dicens ei, Fili, ora pro me, & maneas cum Deo: & volebat recedere. Quem iste apprehendit per cucullam, [jubetur divinitus eam facere,] & non dimittebat eum, licet ille diceret humiliter, Dimitte, fili; dimitte, fili. Cui iste, adjuro te per Deum vivum, per sanctam Trinitatem, & per alios Sanctos, ut dicas mihi quid faciam de tali facto? At ille respondit dicens, Dicas Missam, fili, dicas. Et ille, B. Benedictus & multi alii Sancti noluerant tam magnum mysterium tangere; quomodo ego, qui sum nimis peccator, dignus ero tale opus perficere? Ad quem ille, O, fili! Dignus? Et quis dignus? Celebres Missam, fili: celebres cum timore & tremore: & statim evanuit. Eadem die venit ad eum quidam alius Monachus sanctus, cui iste confiteri consueverat; qui dixit ei similiter, sicut Abbas ei in visione prius dixerat.

[9] Item alio tempore accidit ei multa tentatio, quid facere debuisset quando ei accideret pollutio, si eodem die celebraret, an non? Et quærens consilium a multis Religiosis, unus dicebat, sic, alius non: & sic erat in magno dubio, [etiam post nocturnam pollutionē,] nesciens quid ageret. Rogavit ergo Deum, ut ei de hoc auxiliaretur: Et ecce eadem nocte dormiens, videbatur ei quod ascenderet quoddam castrum in alto positum; & ingrediens portam castri illius, videbat magnum claustrum, & in medio claustri magnum palatium, & per circuitum castri multas cellas, in quibus cellis erant Fratres induti albis vestibus. Iste vero desiderabat ire in palatium: ducebat autem secum quemdam asellum, quem dimittere non valebat. Cœpit ergo ascendere gradus scalæ illius palatii, [pulchro viso ad id animatus.] per quos leviter ascendebat asellus; & sic ascendens tres vel quatuor gradus, ille malus asellus cœpit turpiter ejicere de corpore stercus, quasi manducasset herbas teneras. Quod videns iste, fixit gradum tristis & dolens, & non audebat ascendere. Videbat autem in capite illius scalæ, in introitu palatii, tres Personas similes & æquales, ita ut viderentur quasi unus, & omnes respiciebant ad istum. Quorum unus, qui videbatur Christus, dixit isti, Ascende, ascende. Quare non ascendis? Pro eo quod asellus facit consuetudinem suam? Quid tibi? Ascende, ascende. Et statim excitatus est a somno, repletus omni gaudio & laetitia, laudans & benedicens Deum. Multa & inennarrabilia bona acciderunt illi in eo loco per spatium quinque annorum.

[10] Verum quia hic quærebat semper solitudinem, & omnes silvæ, quæ. fuerant circa locum, destructæ erant & ab hominibus cultæ; recessit ab eo loco, & venit ad Montem-Magellæ; ubi invenit quamdam cryptam magnam, quæ nimis placuit ei. Sed non placuit duobus sociis quos habebat, [Transit Magellam Sanctus,] nec etiam ullis amicis suis; omnes enim contrarii erant, uno solo excepto; unde solus remansit in loco. Post aliquot vero dies secuti sunt eum socii, quia multum diligebant eum; qui fasciculos ex frutetis fecerunt, & erexerunt illos, & sic cryptam clauserunt, & habitabant in ea. Et quia tempore ferventis æstatis, scilicet mense Junii, fruteta siccata erant nimis, ecce quadam nocte adfuit tentator, & tota cella per circuitum visa est ardere. At ille vocavit Fratres dicens, Surgite velociter, & projicite omnia foras. Illi autem surgentes, viderunt cellam ardere. [ibique constanter manens,] Cum magna igitur festinantia tulerunt quæ potuerant, & fugientes cœperunt murmurare contra istum, quod ad talem venisset locum: credebant enim quod ignis descendisset ab altitudine montis. Tunc iste confortatus a Deo, in corde suo dixit, Etiamsi totum corpus meum incenderetur, non dimittam hunc locum. Et statim ille ignis evanuit, ac si somnium fuisset. Plures sui devoti veniebant, & nimis arguebant eum de tali colo, dicentes ei: Omnes homines clamant contra te, & hoc reprehendunt: & nisi timerent te ex devotione, coram te clamarent. Et bene scis, quia diligimus te; sed tamen ita defecimus, quod vix amplius veniremus, tam dura & longa via est ista: & etiam ii de propinquo castro modo venire nolunt. Sed iste placido animo ac humili respondit, dicens: Carissimi, itote cum benedictione Dei, & tunc venite quando de magna voluntate processerit. Sed paulo post unus illorum petiit ab eo, ut in Fratrem reciperetur, quod & factum est.

[11] Multi cœperunt deinceps relinquere mundum, & veniebat ad eum: [plures socios suscipit:] sed iste quantum poterat renuebat eos accipere, dicens, se simplicem esse, & desiderium suum fuisse, ut semper solus maneret: sed quandoque victus caritate assensum dabat. Multa & magna signa ibi apparuerunt; quibus Deus ostendebat, quod locum illum elegerat in honorem sancti Spiritus. In pricipio namque, cum inciperent Fratres habitare in loco, apparuit ibi quædam columba, quæ semper videbatur cibum capere in proprio loco, in quo altare postea situm fuit, & ita ambulabat inter Fratres, ac si esset nutrita ab illis. Unde constructo parvulo oratorio, [oratorium per columbam signatum struit.] hæc columba sæpe erat in illo, etiam dum Officium dicebatur; ita ut quadam die forenses erant in oratorio ad Missam, & columba inter eos: & sic unus illorum incurvavit se ut eam acciperet, sed minime valuit. Et sic illa columba, per spatium duorum vel trium annorum, apparuit ibi.

[12] Post hæc autem erectum est pulchrum oratorium in honorem sancti Spiritus, & multi veniebant cum devotione magna, etiam de longinquis partibus: unde quadam die venerunt quidam de patria, & sedens Frater cum eis, loquebatur cum illis de verbo vitæ. Et ecce supervenerunt quatuor viri de alia patria, & statim ut applicuerunt, supervenit in isto Fratre spiritus quidam caritatis & magni ardoris, [ubi eo cum peregrinis orante,] ita quod vix poterat se continere: unde velociter illos de patria emisit a se, & remansit cum illis, & Fratribus suis: erat autem hora nona, unde ait illis Primo referamus Deo laudes debitas, & postea insimul consolationem habebimus. Et intraverunt oratorium, & dixerunt Officium. At ili cœperunt audire sonitum multarum & magnarum campanarum; locus tamen ille ita remotus erat ab habitationibus hominum, quod numquam sonus alicujus campanæ potuisset ibi audiri: unde stupefacti sunt. Tunc duo illorum exierunt de oratorio, levantes oculos suos & aures ad cælum, & plorantes. Exeuntes autem foras ab Officio, venerunt illi homines ad Fratrem cum lacrymis, & magno timore, dicentes, Ubi est locus in quo pulsatur? Frater vero audiens verba illorum, [auditur miraculosus sonus campanarum,] intellexit causam, & dixit illis, Non est multum longe, & sic ad alia transiit verba. Et sederunt loquentes multa bona usque ad vesperas; & cum facta esset hora intraverunt ad Officium; & statim illi cœperunt audire sonum magnarum campanarum usque ad finem Officii: & sic in omnibus horis nocte & die, usque ad diem tertium donec recederent. Ex hoc autem probatur, quod sonus ille a Deo esset; quia unus illorum patiebatur magnam infirmitatem, quæ talis erat. Dum dormiret, subito excitabatur & vociferabatur, fugiens de loco ad locum, & abscondens se in quocumque latibulo, & nemo poterat eum tenere: [& duo illorum juvantur.] sed ab illo die numquam talia sensit. Alius vero patiebatur spiritualem infirmitatem, ita quod omni nocte bis saltem in pollutionem caderet: qui ab illo die a vitio liberatus est, quod nunquam ex eo aliquid sensit. Pugnabant autem dæmones omni nocte & longo tempore, sed Dei gratia non expugnaverunt. Omnes autem isti quatuor conversi fuerant ad Deum, & statim sumpserunt habitum Religionis, & omnia sua pauperibus dederunt, Duo istorum, qui juvenes erant, talem vitam duxerunt, quod multa ostendit eis Deus in vita & in morte: alii duo, qui jam senes erant, bonam vitam duxerunt in plures annos, & in pace quieverunt.

[13] Post istos, quatuor, plures audierunt sonum campanarum, scilicet in prædicto loco; & postquam ibi audivissent, [sonum eumdem audiunt alii seculares multi,] ubique audiebant, excepto intra urbem vel castra. Solummodo de una civitate viginti fuerunt qui audierunt sonum illum, & de aliis partibus plures homines: qui omnes fuerunt laici & seculares, & nullus ex eis fuit Clericus vel Religiosus, quod mirum est. Fratres vero qui erant in illo loco, omnes audiebant; & secundum diem majoris festivitatis, ita plurimarum campanarum sonum audiebant. Omnes quidem Fratres audiebant, sed non omnes æqualiter; [& Fratres omnes,] quia unus apertius altero, & plurimarum campanarum & diversarum. Quidam Frater audiebat unam campanam, quæ dulciorem sonum reddebat omnibus aliis, & hæc pulsabatur cum elevabatur Corpus Christi; quæ campana audiebatur semper in quodam loco illius montis, in alio loco duæ, & in alio duæ. Et columbæ videbantur multæ in aëre supra locum: & quanto quis amplius accommodabat auditum illi sono, tanto minus percipiebat, & e converso: & in tantum ille sonus replebat auditum, quod vix poterat portari.

[14] Audiebatur sæpius magnus cantus Officii, quandoque in oratorio, quandoque in cella istius Fratris, & intelligebantur ea quæ ibi dicebantur. [item cantus Angelicos:] Quidam Frater sæpe, dum dicebatur Officium, audiebat alias voces dulcissimas cum vocibus Fratrum, ita quod dum voces Fratrum pausarent, voces illæ melius audiebantur. In festo S. Stephani in sero dixit iste Frater Fratribus suis: Faciamus hac nocte bonum Officium ad honorem S. Joannis, & cras dabo vobis coquinam: erat autem sexta feria. Surrexerunt autem valde tempestive ad vigilias, & dicto Officio, Fratres ad cellas redierunt. Et sic iste Frater rediens ad cellam, oravit dum voluit: & postea collocavit se in tabula, in qua dormiebat; & statim raptus a somno cœpit audire Officium in oratorio; ac subito excitatus, auscultans aperte nimis audiebat, [inter quos monetur servare abstinentiam:] sed distabat cella ab oratorio decem passibus. Erant autem plures qui Officium dicebant, intra quos erant pueri: & unus, qui super omnes esse videbatur, emittebat vocem sicut vocem tubæ. Dicto vero Officio exierunt extra Chorum, & fixerunt gradum ante Crucem, & ibi multa bona dixerunt maxime de illo loco. Post hæc autem vertit se major illorum ad cellam Fratris, & magna voce dixit: Petre, observetis abstinentiam, observetis abstinentiam; & statim evanuerunt.

[15] Item quadam die similiter post Matutinum iste Frater jacebat in tabula sua dormiens, & ecce subito videbatur ei, quod esset in oratorio; & videbatur quod tunc deberet dici Missa, [aliis item visionibus docetur,] sed nesciebat a quo. Videbat autem tunc paucos homines in oratorio, & statim repletum est hominibus albis vestibus indutis. Et tunc apparebat quidam in dextro cornu altaris, qui dicebat Missam, & hic videbatur esse Abbas illius Fratris, sed nesciebat illum. Postquam vero excitatus est, visum fuit illi quod esset Spiritus sanctus. Stabant autem omnes cum multa reverentia: Frater autem hic erat a dextris illius Abbatis. Cum ergo Corpus Christi elevaretur, pulsata est quædam campana, cujus soni virtus omnes projectos in terram mirabiliter subito traxit ad altare. Et tunc iste Frater evigilans, invenit caput suum, ubi prius erant pedes: & audiebat sonum illum gloriosum, etiam postquam evigilasset. Alio autem tempore in aurora diei sedebat in cella, & erat liber coram eo, [locum divinitus esse consecratum.] & legebat in illo: fenestra autem jam erat aperta. Et ecce subito extra cellam prope fenestrā apparuerunt plures gloriosi ad videndum, qui dixerunt inter ipsos, Ædificemus cellam istam; & cœperunt dicere Officium Dedicationis, euntes per circuitum cellæ. Et iste Frater dicebat Officium cum illis, de quo mirabatur iste, dicens intra se, Quid est hoc? Modo non dormio. Et respiciebat librum, ponens manum in propriis litteris, quia jam dies erat. Et finito Officio, sensit se aperte de quodam vestimento subtilissimo exutum, quod non senserat quando eo indutus fuit, & statim evanuerunt.

[16] Item cuidam Fratri de loco quadam die Dominica apparuit in visione quidam vir splendidus, [similia etiam sociis visa,] dicens illi; Vide quia hoc oratorium a Deo ædificatum est, & hoc signum do tibi: in hoc mane cum introieris oratorium, lampas quæ est ante altare, ibit huc & illuc: quod & factum est, videntibus cunctis Fratribus: & valde mirum, quia etsi lampas plena esset nimis oleo, nihil exiit de eo, cum multum cernerent in varia loca discurrere. Item aliquando quidam Fratres videbant turbam magnam dæmoniorum in silva circa locum, rugientium & balantium sicut oves, volentes introire in locum; & in illa parte desuper erat alia turba bonorum spirituum; qui pugnabant adversus illos, & non permittebant eos introire. Item quadam Quadragesima dederunt se Fratres nimiæ abstinentiæ, orationi, atque silentio, & ceteris bonis operibus quantum poterant; sed diabolus tentabat illos interius, [ringente frustra dæmone & eos vexante.] scilicet in corde, nec poterat eis quidquam facere. Unde adfuit eis aperte in Dominica de Passione in nocte, antequam surgerent Fratres ad vigilias. Dum autem essent in cellis, percussit dæmon quatuor Fratres magno timore, ita quod surgentes ad vigilias cœperunt omnes vociferari & dicere, Adjuvate nos, adjuvate. Unus eorum amiserat ambas manus, quia omnes digiti utriusque manus erant aversi; & omnes Fratres qui erant in choro & in ecclesia per aërem in omni parte teterrima dæmonia aspiciebant, ita quod omnes Officium dimiserunt. Sed Frater qui erat in cella, dum hoc sensit, misit ad eos, dicens, quod penitus non dimitterent Officium qui poterant. Facto autem mane evanuerunt omnia illa phantasmata. Omnia vero quæ dicta sunt continuo audierunt per spatium trium annorum, dum videlicet esset oratorium parvum, postea vero raro & paucis hominibus acciderunt.

ANNOTATA.

Mons-Murronis, vulgo Morono, in agro Sulmonensi & Aprutio citeriore.

Mons Magellæ, vulgo Majella, in eodem tractu, sed versus Orientem urbis, cum prior locus sit versus Septentrionem. Describit eleganter hunc montem Leander Albertus pag 392, ubi etiam meminit habitaionis S. Petri Cælestini.

Ipse Scilicet S. Petrus de Morrono.

Coquina, id est prandium, coctis cibis, & fortasse carnibus, instructum.

Vincentius Spinelli lib. 2 addit: Conservatur etiam hodie miraculosa istæc lampas reverenter in ecclesiæ angulo, neque dignosci potest ex quali materia sit fabricata, tendit autem ad colorem cinereum.

CAPUT III.
Electio ad Pontificatum ejusque abdicatio, a Ptolomæo Lucensi, Guilielmo de Nangiis, Francisco Petrarcha, ætate proximis celebrata.

[17] Vicennis (ut num. 5 dicitur) erat Sanctus, quando egressus e patria solitariam vitam capeßivit; quare videri potest tricenarius circiter fuisse, cum scripto mandavit quæ superioribus duobus capitibus dedimus: qui utinam similiter scripto mandasset alia toto reliquo vitæ spatio acta usque ad Pontificatum! Ad hunc autem qua ratione electus sit, docebunt optime, qui electionem fecerunt Cardinales, suo desuper confecto instrumento, quod una cum Bulla Canonizationis ab Illustrißimo Abbate Angelo Riccio Romæ accepimus Ms. impressum autem invenimus Parisiis cura Dionysii Fabri post Vitam. Ipsum accipe: In nomine sanctæ & individuæ Trinitatis, Patris & Filii & Spiritus sancti. Amen. Nos miseratione divina Frater Latinus Ostiensis, Geraldus Sabinensis, Joannes Tusculanensis, & Frater Matthæus Portuensis Episcopi; Hugo tituli S. Sabinæ, [Ab XI Cardinalibus,] Petrus tituli S. Marci, & Benedictus tituli S. Martini, Presbyteri; Matthæus S. Mariæ in porticu, Jacobus S. Mariæ in Vialata, Neapoleo S. Adriani, & Petrus S. Eustachii, Diaconi Cardinales. Notum facimus, quod anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo quarto, mense Julii, die lunæ, quinto mensis ejusdem, Apostolica Sede per obitum felicis recordationis Domini Nicolai Papæ quarti vacante, [anno 1294 12 Julii,] post diversos tractatus, diversis temporibus habitos per nos super electione summi Pontificis, quibus optatus non accessit effectus, in communi consistorio solito more convenimus, absente venerabili Fratre nostro Petro, tituli S. Marci Presbytero supradicto, qui erat in hospitio suo infirmitate seu debilitate detentus. Demum inter nos, ex insperato seu improviso, de venerabili ac religioso Patre, Fratre Petro de Murrhone Ordinis S. Benedicti, celebris sanctitatis viro, habita mentione; omnes, qui tunc præsentes eramus in consistorio supradicto, [communi voto,] ad personam ejus intentæ considerationis intuitum dirigentes, in ipsum, quasi divinitus inspirati, non sine lacrymarum effusione, nullo prorsus discordante, consensimus. Et venerabiles Fratres nostros, Dominos Joannem Episcopum Tusculanensem, Hugonem & Jacobum prælibatos, ad præfatam Petrum Presbyterum Cardinalem transmitimus, ad perscrutandum super hujusmodi negotio votum suum; qui ejusdem Fratris Petri audito nomine, devote consensit similiter in eumdem, prout iidem Cardinales ad eum transmissi, sicut præmittitur, in nostra præsentia retulerunt. Nosque, volentes efficacius procedere in hac parte, venerabili Fratri Episcopo Ostiensi prædicto eligendi, suo & omnium nostrum nomine, memoratum Fratrem Petrum de Murrhone, In Ecclesiae Romanæ Pontificem & Pastorem, plenam & liberam viva voce concessimus potestatem. [denuntiatur Pontifex.] Qui potestate, ipsa recepta, nobis præsentibus, ut præmittitur, eam illico efficaciter adimplevit; eumdem suo & nostro nomine, ex potestate sibi tradita, in Romanum Pontificem eligendo: ac nos electionem, de dicto Fratre Petro factam per eumdem Episcopum Ostiensem, ratam habentes, eumdem Fratrem Petrum de Murrhone, licet absentem, devote recipimus in nostrum & ejusdem Romanæ ac universalis Ecclesiæ Episcopum & Pastorem. In cujus rei testimonium, & evidentiam pleniorem, præsentem scripturam fieri fecimus, nostrisque muniri sigillis, & subscriptionibus roborari. Actum Perusii, Anno, mense & die prædictis.

[18] Hactenus Fides publica Cardinalium, extracta de originali, existente in archivis Abbatiæ Cælestinorum S. Spiritus prope Sulmonem, omißis subscriptionibus Cardinalium singulorum: hæ vero in ecgrapho Illustriss. Riccii sigillatim exprimuntur sub hac formula: Ego Fr. Latinus Ostiensis Episcopus in eumdem Fr. Petrum, licet absentem, expresse consensi, eumque nominavi & elegi, ac recepi in Romanæ & universalis Ecclesiæ Episcopum & Pastorem. Sequuntur, iisdem plane verbis ceteri, & additur in ecgrapho Riccii; Exhortatio Cardinalium, facta Fr. Petro de Morrono, ut contentaretur suscipere locum Pontificis, in quem fuerat electus, in anno 1294. Quam Exhortationem sub titulo. Litterarum, ab Electoribus Pontificiis ad D. Petrum Murrhonensem Eremitam scriptarum, edidit præfatus Dionysius hoc tenore: Sanctissimo Patri & Domino, Reverendo Fratri Petro de Murrhone, Ordinis S. Benedicti, divina providentia in Romana Ecclesia Summo electo Pontifici, miseratione divina Episcopi, Presbyteri, & Diaconi sacrosanctæ Ecclesiæ Cardinales, pedum oscula beatorum. Si diffusam facti materiam soliciti calami persequeremur officio, & præsentis negotii qualitatem condigni  sermonis serie panderemus; prolixi utique telam dictaminis nos ordiri contingeret, amplique tenoris formare paginam, Vestræ Sanctitatis clementiæ dirigendam. Sed ne prolixitate verborum aut multiplicatis eloquiis Vestrum prægravemus auditum; processum per nos in eodem negotio habitum, Vobis sub compendio reseramus. [& missis litteris,] Vacante siquidem Apostolica Sede, per obitum felicis recordationis Domini Nicolai Papæ quarti; Nos, post diversos tractatus, diversis temporibus, per nostræ solicitudinis studium super electione Summi Pontificis habitos, quibus optatus non accessit effectus, in communi consistorio, solito more convenimus; & tandem inter nos, ex insperato seu improviso, de Vobis habita mentione, omnes ad personam Vestram, meritorum virtute conspicuam, intentæ considerationis aciem dirigentes; in Vos, operante illo qui fidelium mentes unius efficit voluntatis, non sine lacrymarum effusione consensimus, prout in Decreto, super hoc confecto plenius & serosius continetur. Cum, itaque Decretum ipsum Vobis per venerabiles Fratres Archiepiscopum Lugdunensem,  Urbevetensem & Pactensem Episcopos, & dilectos filios, Magistros Franciscum Neapoleonis de Urbe, ac Guillermum de Mandagoto, Apostolicæ Sedis Notarios, exhibitores præsentium fiducialiter destinemus; Sanctitati vestræ instantissime supplicamus, & ex intimo cordis affectu deposcimus, quatenus profunda & sedula meditatione pensantes, quod hujusmodi celebrata de vobis electio, illo qui ubi vult spirat inspirante processit; attendentes insuper necessitatem multiplicem, non solum Romanæ Matris Ecclesiæ, quæ longae vacationis dispendia pertulit, sed etiam totius gregis Dominici, jam diu Pastoris commodo destituti, innumera quoque pericula quibus universalis Ecclesia subjacere dignoscitur, nisi eis per Jesu Christi Domini nostri Vicarium obvietur; [petitur ejus assensus.] Vosque divinis dispositionibus, prout decet Sanctitatem Vestram, mente humili coaptantes; electioni prædictæ, tam laudabiliter tantaque concordia celebratæ, pium velitis accommodare consensum; lætificaturi subinde, per vestram desideratam præsentiam, filiorum vestrorum, qui sumus nos, animos sitibundos; ut quod per nos pia intentione noscitur inchoatum, per Vos votivum & celebrem sortiatur effectum. Datum Perusii, quinto Idus Julii, anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo quarto.

[19] Quomodo deinde coronatus, & paulo post, abdicato Pontificatu, in custodia servatus a successore Bonifacio sit, oculatus in multis testis Ptolomæus Lucensis, [Ptolomeus Lucensis narrat,] Episcopus Torcellensis in suis Annalibus, qui habentur excusi Lugduni; sed prolixius in Historia ecclesiastica, quæ nunc servatur Ms. in bibliotheca Barberina: ex cujus Historiæ libro 22 Vitam Cælestini Papæ V descriptam hic damus, quam cum Annalibus editis conferre lector curiosus poßit. Anno igitur Domini MCCXCIV, & ab urbe condita MMLXXXV, post festum S. Joannis Baptistæ, hoc est VII Kal. Julii, ad persuasionem Domini Latini Ostiensis Episcopi, [quomodo electus 25 Iunii,] & post recessum Regis, vota sua dirigunt Cardinales in quemdam Eremitam de Abrutio, cujus nomen Frater Petrus de Murrone, ipsumque in summum Pontificem eligunt, qui vocatus est Cœlestinus V. Hic Regi Carolo multum devotus in quadam saya suum habuit habitaculum; vir maximæ abstinentiæ & orationis, totus Deo consecratus. Recepto igitur Decreto ad, instantiam Regis & suorum ac totius regionis, Papatum recepit, venitque Aquilam: ubi tunc figit sedem, ibidemque consecratur, & coronatur: fueruntque in sua coronatione plusquam duo millia hominum, & ego interfuit. Fecit autem statim post hoc ad petitionem Regis unam magnam ordinationem Cardinalium, [Aquilæ coronatus sit,] inter quos tres fuerunt de Regno, videlicet Dominus  Landulphus de Neapoli, unus de Ordine suo qui vocatus est Dominus Thomas, tertius autem fuit Archiepiscopus o Beneventanus, qui ante fuerat Abbas montis Cassini: fecit & Cancellarium Regis Dominum Guillelmum de Pargamo, fecit & Dominum Joannem Monachi, & Archiepiscopum Lugdunensem, & Archiepiscopum Bituricensem: primus vocatus Dominus Beraldus de Glotho, & factus est Albanensis; secundus factus est Prænestinus. [jussis illuc ad se venire Cardinalibus;] Sed attendendum, quod ipso creato simul cum Decreto Cardinales litteras eidem transmittunt, & suæ Sanctitati significant, ut ad locum commemoratum, ubi sua facta erat electio, dignaretur venire: ille vero ad instantiam Regis venire recusabat, quinimo eisdem mandavit ut ad ipsum venirent. His igitur peractis Dominus Latinus graviter infirmatur, in quo totum pondus incumbebat super electione Cælestini. Hic enim Dominus Latinus vir fuit magnæ religionis, & sanctitatis, & ex devotione specialiter conjunctus fuerat Fratri Petro de Morrone, [sicut mortuo Card. Latino,] eidemque singulis annis a tempore suæ notitiæ specialem eleemosyna transmittebat; suosque Confratres qui morabantur Romæ, ubi claustrum habebant prope sanctum Petrum [juvabat.] Ex hac ergo familiari devotione & confidentia bonitatis fuit motus ad suadendum de ipso ut assumeretur in summum Pontificem. Aggravatus igitur ægritudine moritur Perusii, de quo magna & virtuosa dicuntur, & exemplo digna. Sed redeundum est ad Cælestinum, quia sibi persuaderi non potuit ut veniret Perusium, sed in Aquila aliquo tempore pedem fixit. Tantus autem fuit ibidem concursus ad ipsum de villis & castris, quod stupor erat videre; quia magis veniebant ad suam obtinendam benedictionem, quam pro Præbendæ acquisitione: unde oportebat eum sæpius ad fenestram accedere, [omnes fecerunt.] ad benedicendum populum victus ipsorum clamoribus: quod & ego vidi, & præsens fui quando ista fiebant. Interim autem Cardinales aliqui præcedunt ad Papam, aliqui subsequuntur versus Aquilam: Ultimus tamen adveniendus fuit Dominus Benedictus Gajetani: & dubitabatur quod non veniret, quia Regem verbis offenderat in Perusio: Venit igitur ultimo, & sic scivit deducere sua negotia, quod factus est quasi Dominus Curiæ.

[20] His igitur sic deductis, quamvis Cælestinus faceret opera sancti viri, quia per statum Pontificalem non recesserat ab innocentia primi status, [Interim officialium fraude sæpe deceptus,] sed eadem humilitas, eadem puritas perseveravit in ipso, licet modus vivendi esset immutatus propter dignitatem; decipiebatur tamen in suis Officialibus, quantum ad gratias quæ fiebant, quarum ipse notitiam habere non poterat; tum propter impotentiam senectutis, quia ætatis decrepitæ; tum propter inexperientiam regiminis, circa fraudes & hominum versutias, in quibus Curiæ multum vigent; unde inveniebantur gratiæ aliquando factæ tribus, vel quatuor, vel pluribus personis; membrana etiam vacua, sed bullata. Hoc igitur percipientes quidam de Collegio jam incipiunt querulari, & Ecclesiæ fluctuationem attendere, ac etiam eidem Pontifici insinuare, [monetur cedere Papatu.] sub prætextu suæ sanctitatis, quantum sibi periculum imminebat. Interim autem Rex Carolus, ut tradunt, ordinavit cum Cælestino, sive cum beneplacito Collegii factum est, quod Curia transferretur. Neapolim. Vadens igitur illuc multum stimulatur ab aliquibus Cardinalibus quod Papatui cedat, quod etiam Roma sub ipso periclitatur, & sub eo confunditur. Quibus stimulis concitatus sanctus Pater [cogitabat Papatui cedere]. Quod cum Rex perpendisset & Clerus, mandat fieri processionem a majori Ecclesia usque ad Castrum Regis, cui processioni ego interfui: ubi convenerunt multi Episcopi Regionis, omnes Religiosi, & totus Clerus. Cumque pervenisset processio ad dictum Castrum ubi dictus Pontifex morabatur, exclamavimus more solito pro benedictione. [Ne id faciat supplicant Neapolitani,] Ipse vero pro reverentia processionis ad fenestram accessit cum tribus Episcopis. Data igitur benedictione, unus Episcopus processionis prædictæ a sancto Pontifice audientiam petit, loquens in persona Regis & totius Regni, quantum ad Clerum & populum, me præsente, supplicans humiliter eidem, vice & nomine omnium supradictorum, voce altissima & tubali (quia processio tota audiebat inferius in platea Papa autem superius in fenestra) quod cum ipse esset gloria dicti Regni, [eumque permovent:] nulla persuasione ad resignandum consentiret. Ad quæ verba ex mandato Papæ unus ex ipsis, qui cum ipso erant, respondit; quod non intendebat, nisi aliud appareret unde conscientia urgeretur. Tunc dictus Episcopus prolocutor pro Rege & Regno alte incipit, Te Deum laudamus, & sic inde ad propria redeunt; quod fuit quidem, ut mihi constat, circa festum Beati Nicolai.

[21] Hoc autem non obstante adhuc aliqui Cardinales mordaciter infestant, quod in periculum animæ suæ Papatum tenebat, [sed resumpto cessionis consilio,] propter inconvenientia & mala quæ sequebantur ex suo regimine. Ad quæ verba movetur Sanctus, & sic incipit amicos consulere qualiter hoc fieri posset: & inde postea ad paucos dies, hoc est [decem dies ante] Natale Domini, Papatu cedit in manibus Collegii: quam [cessionem] & ipsum Collegium dicitur acceptasse. Ante istam autem cessionem, de consilio & assensu suorum Fratrum, Constitutionem facit, quod Papa potest in certis casibus resignare: quam Constitutionem Bonifacius VIII successor ejusdem autenticat, [eam licere decernit facitque,] & confirmat in VI lib. de Renuntiatione cap. I & ipsum factum Clementis I, de quo actum est supra de quarto Pontifice, etiam fidem facit. Post cessionem autem ad modicum tempus, juxta formam Decreti; ad electionem alterius procedunt præsente Rege Carolo Neapoli in Vigilia Nativitatis Domini in Dominum Benedictum Gajetani vota sua dirigunt, & in summum Pontificem assumunt, & Bonifacius VIII vocatus est, [& eligitur Bonificius Papa 8:] anno videlicet Domini MCCXCIV. Sedit autem Cælestinus a VII Kal. Julii, u usque ad XIX diem vel circa Decembris. Volens autem de Curia recedere & ad eremum transire, fugam iniit; sed Bonifacius post ipsum nuntios seu veredarios transmittit ad ipsum detinendum, & inventum ipsum reducunt, ac in custodia ponitur & tenetur, pro cavendo scandalo Romanæ Ecclesiæ, quia apud aliquos mussitabatur an cedere potuisset, & sic poterat schisma in Ecclesia generari. Tentus igitur in custodia, non quidem libera, [sub quo in custodia mortuus Petrus,] honesta tamen, in castro, ut dicunt, Fumonis XIV Kalendas Junii moritur, & in quodam monasterio sui Ordinis, quod dicunt Antonii, retro altare sepelitur, anno Domini MCCCV, ut tradunt. Hic vir sanctus longo tempore eremiticam vitam duxit, multosque discipulos bonos fecit: de cujus Canonizatione facienda postmodum apud magnos viros in Romana Curia solicitudo incubuit, ac longo tempore duravit. [a Clemente 5, canonizatur an. 1313.] Demum datur examinatoribus in Curia per Clementem, ad instantiam Regis Franciæ & aliorum Principum, super vita & miraculis ejus; ac investigatis & inventis, & per Collegium approbatis, dictus Clemens ipsum Sanctorum Catalogo adnotavit sub nomine sancti Petri Confessoris; per quod nomen etiam sua cessio approbatur. Actum est apud Avenionem anno MCCCXVI, a transitu ejus anno x, vel XI, fuitque instituta ipsius festivitas celebranda XIV [Kal. Junii] qua die ipse migravit ad Dominum.

[22] Hactenus Ptolomæus Lucensis in Historia, corrigendus in numeris annorum, [Calculus annorum vitiosus in Ptolomæo,] tam hic, ubi annum mortis notat; quam in Annalibus, ubi agit de Columnensium rebellione. Hunc autem in iis quæ solum sermone vulgi absens didicit, non fuisse accuratißimum, juvabit observare, ut quando ad XXX Maji agendum erit de jure S. Ferdinandi Regis ad regnum Castellæ, ex parte matris Berengariæ, ut inter natas Alfonsi primogenitæ; minus angat ejusdem Ptolomæi auctoritas, centum annis post rem gestam scribentis, Blancæm primogenitam fuisse. Interim eum, qui Ptolomæi errorem efficacißime corrigit, Guilielmum de Nangiis, nonnihil seniorem, [corrigitur a Guilielmo de Nangiis,] audiamus. Post duorum, inquit annorum, trium mensium & duorum dierum Ecclesiæ Romanæ vacationem, centesimus nonagesimus sextus Cælestinus quintus præsidet. Hic Fr. Petrus de Morone antea dictus, natione Apulus, Monachus & Pater cujusdam tenuis Religionis ab eo institutæ, quæ S. Petri in Montibus appellatur, apud Sulmonem Aprutii vitam arctam eremiticam ducebat. Hic etiam vir magnæ humilitatis, sanctæ conditionis & famæ celebris, ætatis ut putatur annorum septuaginta & amplius, validus tamen & compos, litteraturæ quidem modicæ, sed discretionis bonæ & alicujus experientiæ, ex insperato, cum Cardinales viderentur super electione Papæ in sua discordia obstinati & confirmati, & tunc ad tractandum de electione non convenissent, nec alias umquam de ipso Fr. Petro eligendo mentionem aliquam habuissent (quodam Cardinali de fama & sanctitate ipsius in communi Consistorio incidenter aliqua referente) divina, prout creditur, inspiratione, unanimi cunctorum voto, cum lacrymarum plurima effusione, in summum Pontificem est electus: Deinde addit Circa Dominicum Adventum Cælestinus Papa, nescio quo ductus spiritu, in pleno Consistorio coram cunctis, annulum, mitram & sandalia deponens, omni Papali officio & beneficio totaliter renuntiavit. Post quem centesimus nonagesimus septimus Bonifacius octavus, natione Campanus præsidet. Hic Cælestinum Papam depositum, volentem ad locum unde assumptus fuerat redire, minime permisit, sed honorifice fecit eum diligenti custodia in loco tutissimo custodiri. Denique, anno MCCXCVI. Cælestinus Papa depositus, diem clausit extremum.

[23] Annis circiter quadraginta post mortem S. Petri Franciscus Petrarcha, sui temporis Poeta Rhetorque clarißimus, [Petrarcha in libro de Vita solitaria,] opus de Vita Solitaria composuit, ingenio suo dignum: in cujus operis lib. 2, cap. 17 cum egisset de S. Petro Damiani, qui ab eremo ad Cardinalatum abstractus, ad eamdem postliminio rediit; Hujus, inquit cap. 18 Petri clarissimum faceret raritas ipsa contemptum, nisi eum Petri alterius Romani Pontificis, [laudat cessionem Petri,] quem Cælestinum dixerunt, recentior contemptus & clarior obscurasset: qui Pontificatu maximo, velut mortifero fasce, deposito, in antiquam solitudinem tam cupide repedavit, ut hostili compede liberatum crederes. Quod factum solitarii sanctique Patris, vilitati animi quisquis volet attribuat: licet enim in eadem re pro varietate ingeniorum, non diversa tantum, sed adversa sentire. Ego imprimis, & sibi utile arbitror, & mundo: utrique enim, propter inexperientiam rerum humanarum, quas multa divinarum contemplatione neglexerat, longumque solitudinis amorem, periculosa esse, anceps & turbida poterat altitudo. Nam quid Christo visum sit, miraculum quod per eum Deus ostendit, die qui post renuntiationem primus illuxit, indicio est: quod profecto non fieret, si quod gestum erat Divinitas non probaret. Ego prorsus altissimi cujusdam & liberrimi, & jugum nescientis vereque cælestis animi factum reor; atque ita sentio, non potuisse id ab homine fieri, nisi qui res humanas justo pretio æstimasset, quique tumidum fortunæ caput pedibus subjecisset. Ambrosii patrocinio locus eget, [ex mente S. Ambrosii ad Demetriadem,] ex eo præsertim libro, quo ad veræ humilitatis observantiam sacram Virginem Demetriadem cohortatur. Non, ut dilectores (inquit) hujus seculi putant, parvi cordis aut segnis est animi terrenas opes spernere, honores occiduos fastidire; nec ibi gloriam quærere, ubi laudatur peccator in desideriis animæ suæ, & qui iniqua gerit benedicitur. Unde si vere intelligatur contemptus iste rerum præsentium, ad quæ tendat, & qualia concupiscat; nihil hujusmodi mentibus rectius, nihil invenietur erectius; quæ sacratissimis desideriis universa transcendunt; neque ad ullam creaturam, quamvis potentem atque mirabilem, sed ad ipsum omnium visibilium atque invisibilium ambiunt Creatorem, cui appropinquare clarescere est, quem timere gaudere est, cui servire regnare est.

[24] Hujus præconio laudis, quis usquam quæso, seu quis unquam dignior Cœlestino? Reliquerunt alii naviculas suas ac retia, alii possessiunculas, alii telonium, alii etiam regna vel regnorum spem, secutique Christum Dominum, facti sunt Apostoli, facti sunt sancti & amici Dei; [ab animi magnanimitate,] Papatum vero, quo nihil est altius (rem tam exoptatam, tamque mirabilem, ut ab admiratione ac stupore y dictum ferant) quis ulla ætate, præsertim ex quo tanto in pretio esse cœpit, tam mirabili & excelso animo contempsit, quam Cælestinus iste? pristinum & nomen, & locum, & amicam bonis moribus egestatem appetens; atque, dum cælum suspicit, terræ immemor? Quem in statu quolibet æque Deo placitum, quis non videt, qui mira ejus opera, sed alio digna stylo, trifariam distincta perlegerit, quæ gessit, aut antequam ascenderet, aut postquam descendit, [quam Deo placuisse,] aut dum sedit? Quid miri autem si virtus operum non defuit, cujus & animi tenor unus, & qua licuit vitæ mutatio nulla fuit? Si quidem in supremo rerum culmine, & intra augustissimum ac papalem thalamum, angustam sibi eremiticamque cavernulam meditatus, in alto humilis, inter turbas solitarius, inter divitias pauper vixit. Adde quod & statim ab initio tentavit fugam, cum discipulo quodam suo Roberto Salentino, tunc juvene; sed inopinata & subita populi multitudine circumventus, cum evadendi nulla spes esset, in discipulum versus quæsivit, an se ad excelsa tractum & coactum sequi vellet? Ille autem, qui a Magistro didicisset mundum spernere, Christum vero & quibus ad Christum itur virtutem, [monstravit a morte visus Roberto Salentino.] pacem, silentium, & solitudinem amare; Quæso, ait, ut labori & periculo meo parcas, meque potius cellæ inopis & tuti otii successorem, quam divitis ac solicitæ gloriæ participem velis. Quod & factum est. Substitit enim, Patre Romam abeunte: cujus non multo post animam, e carcere gemino, ad sidereas scandentem sedes conspexisse dicitur; ignarus rerum, & miraculo stupens, atque interrogans, An se tunc etiam sequi, an quid aliud agere juberet? quem ille ut in solitudine perstaret, admonuit; & sic cælum petens, inter verba disparuit. Discipulus autem ille consilii memor, usque ad tempora nostra perveniens, & dierum plenus, ante hos paucos annos post Magistrum obiit, magna quidem apud suos sanctitatis opinione & mirabilium fama operum relicta.

[25] Sed ad Cælestinum redeo, cujus ascensus quam mœstus quamque contra animum suum esset, descensus lætus & spontaneus declaravit. [Cessit autem lætissimo animo,] Audivi narrantes qui viderunt, tanto illum fugisse cum gaudio, eaque signa laetitiæ spiritalis oculis ac fronte gestantem, dum a conspectu Concilii, jam tandem sibi redditus ac liber, abscederet; quasi non humerum blando oneri, sed collum diris securibus subduxisset, utque ejus in vultu nescio quid Angelicum reluceret. Nec immerito: norat enim quid repeteret, nec quid dimitteret ignorabat. Certe a laboribus ad requiem, ab insanis disceptationibus ad divina colloquia remeabat: linquebat urbem; ibat animo, & (nisi Successoris fastus obstaret) pedibus ibat in montem, hispidum fateor ac præruptum, sed unde sibi planum iter esset ad superos: cum quo utinam vixissemus! Quod idcirco præcipue de hoc uno, inter tot solitarios, optaverim, quia nusquam rei optatæ propinquius votum erat. Neque enim magno disjungimur intervallo, modicumque vel cunctandum illis, vel nobis accelerandum fuit, ut iter hoc vitæ pariter ageremus, quod ille cum patribus nostris egit. [cui se comitem fuisse optat auctor.] Et quam brevi spatio temporis per omnem Italiæ tractum usque ad Alpes! quot ab eodem instituti Ordinis conventus sacri! jamque (ut audio) Alpes ipsas devotio propagata transcendit, durat religiosa successio, durabitque: & quos in solitudine genuit, vivunt nati; cum in palatio geniti, quosque vel ad Ecclesiæ Cardinem vel ad alios gradus extulit, jam pridem omnes obierunt: tanto stabiliora sunt sacræ solitudinis fundamenta, quam sæculi, Irrideant licet, igitur, qui viderunt, quibus præ fulgore auri & purpuræ squalidus opum spretor & paupertas sancta sordebat: nos hominem hunc miremur, interque rarissimos numeremus, damnumque vocemus non vidisse, cujus visio lucrum ingens, exemplumque clarissimum præstare poterat, altioris vitæ confragosa tentantibus. Ceterum præsens fama, consecratumque viri nomen, & laudatoribus suis favent, & arguunt insultantes. Gratias autem Deo, tam magnanimes facti sumus, ut hos duos Petros æmulis [non] carituros, & pusillanimitatem hujuscemodi sine exemplo nostri temporis [nequaquam]  futuram, speremus.

ANNOTATA.

In Ms. Riccii hic præfigitur Titulus, Fides undecim Cardinalium, qualiter Fr. Petrus de Morrone fuit electus Pontifex in anno 1294.

Latinus compellatur Frater, quia fuit Ordinis Prædicatorum; uti & Card. Marthæus Ordinis Minorum.

Geraldus, & in epitaphio apud Vghellum Gerardus, de quo aliisque hic nominatis Cardinalibus legi poterit Ciacconius.

Ita Ms. Riccei. Faber, omissa voce Sermonis, legit, ponderaremus.

Beraldus de Gout, Archiepiscopus Lugdunensis, mox a Cælestino creatus Cardinalis Albanus: infra de Glotho cognominatur a Ptolomæo Lucensi.

Leonardus Mancinus, Episcopus Urbevetanus, Archiepiscopus Sipontinus.

Faber perperam legit & impreßit Portuensem, non animadvertens, Cardinalem ex primariis unum, non fuisse ultimo loco post Episcopos nominandum: Pactensis autem ac Liparensis in Sicilia Episcopus Pandulfus hic fuit, usque ad an. 1296, juxta Rocchum Pyrrhum.

Faber corrupte Aleapolionis, ac deinde Mandagato.

Carolus Andegavensis, frater S. Ludovici Regis Galliæ, cum suis Gallis Sicilia expulsus, & tunc in hodierno Neapolitano regno degens.

Saya, an silva Appulis sit nescio.

In Annalibus additur tam Cleri quam populi, sed exprimitur enormis multitudo plusquam ducentorum millium.

Landulphus Brancatius Neapolitanus interfuit creationi Clementis V an. 1305.

Fr. Thomas de Ocra, mortuus an. 1300 antea Abbas S. Ioannis, Ordinis Cælestini, cujus ut Beati Vitam Telera describit.

Joannes de Castro cæli, monachus quidem Caßinensis & Præpositus S. Benedicti de Capua fuit, prius quam anno 1282 crearetur Archiepiscopus Beneventanus: sed numquam Abbas.

Guilielmus Longus Bergomensis, cujus laudes fusius prosequitur Ciacconius, in eo tamen recte correctus a successoribus & recognitoribus operis, quod ab eo crediderit compositum sextum librum Decretalium: Epitaphium Oldoinus addidit, qui etiam correxit errata Ciacconii circa Ioannem prænominatum.

Simon de Bello-loco, Archiepiscopus Bituricensis ab anno 1280.

Latinus mortuus est die 10 Augusti.

In Annalibus expreßius sic legitur: Interim autem Domnus Jacobus de Columna & Domnus Petrus (etiam de Columna) & Domnus Hugo de Belliomo, Aquilam vadunt, factique sunt Domini Curiæ: quod alii Cardinales videntes, Aquilam properant. Tunc venit Aquilam Domnus Benedictus Cajetani, qui postea Bonifacius sequens, de quo credebatur quod non gratiose ibi videretur, eo quod Regem Carolum Perusii multum exasperasset: qui statim suis ministeriis & astutiis factus est Dominus Curiæ & amicus Regis.

Ego Cælestinus Papa V, motus ex legitimis causis, id est, causa humilitatis & melioris vitæ & conscientiæ illæsæ, debilitate corporis, defectu scientiæ & malignitate plebis, & infirmitate personæ, & ut præteritæ consolatione vitæ possim reparare quietem; sponte ac libere cedo Papatui, & expresse renuntio loco & dignitati, oneri & honori, dans plenam & liberam facultatem ex nunc sacro Cœtui Cardinalium eligendi & providendi, dumtaxat Canonice, universali Ecclesiæ de Pastore. Auctor formulæ creditur idem fuisse, qui & consultor Pontificatus abdicandi; cui etiam tribuitur Constitutio, definiens ejusmodi abdicationem licere, exemplo Clementis Papæ, prout ea Constitusio allegatur a S. Antonino.

Ms. nostrum: Seditq; quasi anno dimidio, ipse siquidem in Vigilia S. Luciæ cessit Papatus onere. Si tamen a die suscepti Pontificatus, ut eo fiebat tempore, subducatur illius spatium, solum a dimidio Iulio ad 12 Decembris menses circiter quinque invenientur: a die autem Consecrationis non nisi menses 3, dies 15.

Est hoc ex epistola 84, Ambrosio quidem adscripta, sed Prospero Aquitano a multis adjudicata.

Omissam bis negationem, huic loco necessariam, restituisse me credo ex mente Auctoris; qui quam vere ex animo solitudinem prædicaverit, probat ipse illius recessus in Vallem-clausam prope Avenionem, ubi profitetur omnia fere opera sua vel scripta vel concepta.

CAPUT IV.
Summarium miraculorum ante Papatum
ex Ms. Italico Neapolitano.

[26] Postquam Canonizationum solennium causas ad Apostolicæ Sedis unius judicium detulit universalis Ecclesiæ consensus, [In Summarii ipsius Italica Epitome referuntur,] seculo circiter XII; ordinata paulatim ratio est, quo tanta res via quam potest certißima tractaretur, cœptique ex Commißione Apostolica fieri ipsis in locis Processus, ad audiendas juratorum Testium depositiones. Quia autem eo modo contingebat Depositiones istas, in forma probanti ac sigillatim acceptas, in magnam scripturarum molem excrescere; hoc etiam provisum prudenter est, ad Iudicum laborem sublevandum, ut eorumdem Processuum Summarium aliquod conficeretur, aptum in ordinem referens capita & articulos veritatum, a Testibus declaratarum, additis breviter nominibus ac numero Testium. Geminum hujus praxeos exemplum nobis offert hic dies XVIIII Maji; unum in præsenti Sancto, de quo testatur Marinus, non solum Processus haberi atque a se visos lectosque esse, sed etiam eorumdem Summarium in suo Aquilano conventu; alterum in S. Yvone Presbytero, annis LIII post S. Petrum Cælestinum canonizato. Posteriorum ecgrapha ipsi vidimus & habemus: de prioribus Marino iisdem uso credimus. Ipsius tamen Summarii Epitomen quamdam, Italice jam olim descriptam Neapoli reperimus, apud Patres Theatinos inter Collectanea P. Antonii Carccioli, in qua refertur sola miraculorum substantia, cum nominibus personarum quibus acciderunt, prætermißis nominibus testium, visaque est nobis res digna, quæ Latine reddita in hac Sylloge, præmitteretur Bullæ Canonizationis, ad eadem miracula rite examinata atque probata se referenti. Dividantur autem miracula illa in tres classes, secundum ordinem temporis quo contigerunt, videlicet, ante Papatum, post Papatum, atque post mortem: ut videatur hic esse tractatus supra indicatus a Petrarcha, remittente lectorem ad mira Petri opera, trifariam distincta, sed alio digna stylo. Sunt autem prima ante Papatum circiter quinquaginta miracula.

[27] Catania, uxor Notarii Joannis Riccardi & filia Mag. Benedicti Medici Sulmonensis, facta omnino cæca, nec spem ullam habens visus recuperandi, cum devote ipsi Sancto afficeretur, [illuminatæ cæcæ duæ,] cujus predicatione vir suus a vita dissolutissima fuerat ad meliorem conversus, ab eodem miraculose illuminata est. Trotta etiam Benedicti, de Castro-Sangrio, oculorum luce privata eamdem recepit signo Crucis super ipsos per Sanctum formato. Item Jacobus a S. Euphemia, diœcesis Teatinæ, visu orbatus adductusque ad Sanctum cum magna devotione, ejus meritis & oratione cæcitate liberatus est. Et Petrus Ser. Joannis Mag. Petri de Sulmona oculo dextero videre cœpit, quod ante non poterat, statim ac fuit a Sancto signatus. [& plurium oculi curati,] Nicolaus, filius Sermentinæ Joannis Palumbi de Sulmona, oculo altero cæcus, & devote adductus Sancto, meritis & precibus ejus curatus est. Matthaeus, filius Sinibaldi de Caramanico, dextrum oculum pano & caligine obfuscatum habens, claritatem ejus accepit, signo Crucis per Sanctum super se formato: Simili cosignatione visum, quo divino judicio privatus erat, recepit Justinus Antonius de Serra-monacesca, ad Sanctum devote a parentibus ductus.

[28] Angelo Joannis-Alberti de Sulmona crus sinistrum  incurabili plaga affectum emarcuerat, sed a Sancto fuit in instanti curatum. Thomas Egualdieri de Rocca-Morici claudus, contractus, [item contracti & paralytici:] & toto corpore tumefactus ac plenus doloribus; manibus etiam tam inutilis ut nihil iis apprehendere posset, signo Crucis ab eodem sanitatem accepit. Item Berengarius Valeriani, per quinquennium contractus nec absque ferulis incedere valens; & Benedictus Roberti de S. Valentino, membris omnibus paralyticus, Dei virtute & meritis Sancti fuerunt curati. Guilelmus de Colalto usum tibiarum inflatione quadam amiserat, ut nec ambulare nec stare posset: per somnum edoctus, quod si ad Sanctum accederet sanandus ab eo esset, ad eumdem portari se fecit, & voti compos factus est. Thomas Guilielmi de Luco, a cingulo deorsum quinque annis paralyticus; alius etiam Thomas, biennio incurvatus & contractus cum ingenti capitis cruciatu; adducti ad illum, signo Crucis erecti fuerunt. D. Granata, uxor Judicis Leonardi de Sulmona, brachio digitisque contracta per quadriennium; & filius ejus Marinus hecticus, depositus a medicis; meritis ejusdem sunt liberati. Nicolaus, filius Benedicti Thomæ de Sulmona, contractus a ventre usque ad plantas pedum, adeo ut trunci instar nullum amplius sensum membrorum inferiorum vel usum haberet, sanitatem obtinuit per preces Sancti.
[29] Fredericus, filius Francisci Cavalerii de Castro Sangrio, a nativitate surdus ac mutus, ipsa qua Sanctum accessit hora, ductus a patre, auditum & loquelam accepit. Joannes, filius Isabellæ Juliani de Bajano, [muti, surdi,] similiter a nativitate mutus & claudus annis duodecim, mox ut coram Sancto stetit, isque supra eum Crucis signum formavit, utroque malo liber fuit. Stephanus Gerardi Valentini de Acciano, amisso sanæ mentis usu, cum saxo percussus fuisset, Deo ac Sanctis maledicere & quoscumque posset percutere solitus, licet catena ad collum alligata vinctus teneretur, etiam loquelam amiserat: violenter autem protractus a parentibus ad Sanctum, miraculose curatus est & statui pristino restitutus. Item Romanus quidam ab urbe Roma, nihil omnino loqui valens, loquelæ usum continuo accepit. Nicolaus etiam filius Galitiæ, uxoris Joannis Pelosi de Sulmona, mutus a nativitate sua, per signum Crucis. Joannes similiter, filius D. Aulentis, Uxoris Jacobi Cavazeje, mutus a nativitate & pedibus mancus, sic ut insistere iis nequiret & toto fere corpore inutilis videretur; deportatus ad Sanctum, per orationum ejus suffragia miraculose loqui cœpit & invocare matrem, ac pedibus liberis valenter ambulare. Bartholomæa denique Riccardi Berardi de Rocca-murici, ab utero muta & a cingulo deorsum paralytica, sic ut neque movere sese de lecto nec juvare ullatenus posset sine alterius adminiculo; cum decem annis in ea calamitate mansisset, tandem delata ad Sanctum eique commendata, insuetam continuo vocem & gradiendi facultatem obtinuit.

[30] Bartholomæus filius D. Gemmæ, uxoris qu. Pamphilii de Riardo, [item leprosus,] cujus vultum infirmitas quædam corrodens nec non alias corporis partes sic exedebat ut leprosus ab omnibus judicaretur, & a medicis desperata ejus salus haberetur; cum devotione adductus Sancto, plenissimæ sanitati est redditus. D. Franciscæ, [exulcerata,] filiæ D. Gentulucciæ Berardi, sororis Ser-Alexandri de Sulmona, pes sinister sic erat infistulatus, ut pluribus plagis hians ipsam vitam infirmæ in periculum adduxisse crederetur, quia toto triennio curari non potuerat. Cumque desperantibus curam medicis præsentata esset ad Sanctum, & is triplici Cruce plagas signasset, mox ambulare incœpit: atque intra paucos dies sic curata fuit, ut neque cicatrix quidem ullius vulneris appareret. Mag. Gualterius Thomæ de Caramanico Presbyter iliaca passione & arenarum doloribus cruciabatur, a quibus per Sancti orationes plane liberatus est: sicuti etiam a morbo epileptico Nicolaus, [epilepticus,] dictus Zuatellus de Sulmona, cum devote petiisset benedici a Sancto, nec ullam aliam spem haberet consequendæ sanitatis. Elisabetha quoque, filia D. Bartholomææ uxoris Notarii Bonhominis de Sulmona, [herniosa,] cum gravi & periculosa infirmitate rupturam in inguine patiens, cui mederi ars nulla per triennium valuerat, meritis suffragiisque ipsius integerrime convaluit.

[31] Nicolaus, filius Meliorati Joannis de Sulmona, scabiosus in facie ac veluti leprosus, similiter sanatus est: [scrofulosus,] uti & filius Petri Baldini de Sulmona, æque dictus Nicolaus, cui maxillæ & guttur sic obsitum erat scrofulis, ut absque grandi difficultate nec manducaret nec biberet, essetque positus extra spem salutis; oblatus Sancto ipsique de peccatis confessus, & in affectis partibus Cruce signatus. D. Florentia, uxor Mag. Joffredi aurificis, & filia Judicis Philippi de Sulmona, [hectica,] hecticæ infirmitatis diuturnitate exhausta decumbebat, citra spem salutis deposita a medicis: quæ cum ad Sanctum se devote vertisset, suoque corpori imposuisset lineum pannum sibi ab eo missum, continuo ac miraculose in pedes erecta ambulavit. Mag. Andreas Bartholomæi de Sulmona, [herniosi duo,] ex gravi lapsu inferne ruptus, citra gravem molestiam ambulare non poterat, neque spem habebat in medicis reliquam: verum contactus a Sancto & Cruce signatus, liberum sese subito sensit. Similem rupturam cum pateretur Onuphrius, filius Petri Molinarii de Sulmona, ex simili lapsu sibi relictam, simili etiam modo est a Sancto curatus.

[32] Petrus Tani Hospitalarii, brachium obstipum habens continuoque attractum, devotione erga Sanctum accensus ipsum adivit: [brachio attractus,] & jussus signo Crucis seipsum signare, eodem quo se signavit momento temporis dimissus est ab infirmitate illa. Jacobacius, filius Bartholomæ Amici de Sulmona, pene ab utero matris epilepticus, idque adeo graviter ut uno quandoque die ter collaberetur, [epilepticus,] omnesque consanguinei sui mortem ei pro solatio optarent potius quam vitam; motus fiducia erga Sanctum, adivit ejus cellam, & cum benedictione tam efficaci recessit ut numquam tale quid passus sit. Gualterius Joannis de Casali, [incurabilia apostemata,] apostema in inguine ferens, adeo dilatatum & infistulatum, it stercora ei per vesicam æque ac per anum egererentur, post annum infirmitatis sextum, signatus a Sancto & sanatus est. Nicolaus Nicolai dextra in manu quinque annis tulerat scrofulam, ovum gallinæ magnitudine adæquans, quam ei signo Crucis dissipavit Sanctus. Bontempus de Serra-Monacesca, toto sinistro latere paralyticus & reliquo corpore debilis, ambulare non poterat nec laborare: qui similiter Sancti precibus meritisque adjutus fuit.

[33] Sanitas Philipponis de Guardia-grelle, dæmoniacis sæpe agitatus & conterritus spectris, [ore distortus,] nocte quadam cecidit, mansitque cum ore ex latere uno ad aures distortus, sic ut horrori simul & stupori intuentibus esset; itaque permansit hebdomadibus tredecim, nec unquam juvari ullo remedio potuit, donec cum fiducia Sanctum adiit, eique confessus peccata injunctam sibi pœnitentiam implevit: tunc enim restitutus ei in pristinum statum vultus est. Fr. Bernardus de Montemilio ex Ordine ipsius Sancti, [energumeni liberati.] diabolicis agitatus intemperiis, manu sua guttur cultello percussit, clamante qui eum possidebat spiritu, Volo hic manere. Quo ad se adducto mandavit dæmoni Sanctus, ut statim egressus discederet: at ille, Noli me, inquit, hinc effugare, Petrucci. Hoc autem a multis Monachis intellectum fuit: sed cum signum Crucis fecisset Sanctus, egressus statim infernalis hospes, dimisit monachum etiam sanum a vulnere, qui multis postea annis vixit in Ordine, a sanctitate insigni commendatus. D. Antonia de Pretulo, a maligno spiritu vexata, quemadmodum evidentia monstrabant indicia, violenteque adducta ad sancti Spiritus prope Sulmonam, ubi stabat Sanctus paratus ad Missam populo dicendam; mox atque ab eo fuit Cruce signata, tres carbones evomuit, & domum liberata remeavit. Alia energumena, in eamdem ecclesiam simili tempore adducta, coram omnibus ibidem præsentibus exclamavit, Petruccius debet me liberare: ad quam vocem conversus Sanctus formavit signum Crucis, liberamque dimisit: quod idem eodem in loco pluribus mulieribus energumenis usu venit.

[34] Cum Fr. Jacobus Pacentranus Ordinis Praedicatorum, adhuc juvenculus, [pane omni pauperibus erogato plura reddita,] ivisset ad Sanctum ut divinum Officium cum eo persolveret in loco S. Margaretæ, ubi is erat, ac deinde cum eodem pranderet; oculis suis se vidisse asseruit, quod ibi non fuerint nisi tres panes pro quinque personis. Dum autem simul essent ipse & Sanctus, pulsatum ad ostium est a paupere, panem postulante pro Dei amore: quem ei dari Sanctus jussit. Necdum vero compleverant Officium, cum similiter pulsavit pauper alius, & panem quem petebat accepit; uti & tertius. Dum autem sic erogaretur panis, apparuerunt ad portam duo viri ignoti & peregrini, onusti panibus, nucibus & fructibus aliis, quæ omnia ibidem deponentes abierunt. Ostiarius vero ea Sancto attulit, qui sumpta inde salutaris exhortationis occasione, suadere suis cœpit, ne quando de auxilio divino desperarent, sed in eo positam fiduciam haberent. Idem Fr. Jacobus præterea dixit, quod in Magellensi sancti Spiritus monasterio cum Sancto fuerit, [alias pauci panes ad triduum multiplicati.] cumque aliis duodecim Monachis in Quadragesima S. Martini, quando appropinquante festo Nativitatis Dominicæ nihil aliud reperiebatur in monasterio quam septem panes diversæ mixturæ, & duæ placentæ propter festi solennitatem confectæ: quodque egressus de cella Sanctus fecit panes illos placentasque dividi inter omnes, dando cuique portionem suam ut melius fieri poterat. Notabat autem ipse testis & alii præsentes, non sufficere inter tantos: contigit tamen miraculose ut die illo, qui Dominicus erat, bis fuerint omnes illo pane satiati, nec non duobus diebus sequentis Lunæ ac Martis: atque ita manifeste apparuit, id quod comedentibus superfuerat amplius fuisse quam appositum erat: post festum autem Innocentium, plurimi ex illis partibus advenerunt, non obstante rigore hiemis, cum pane aliaque necessaria annona, dicentes ad hoc se excitatos a viris duobus, qui transierant clamantes, Succurramus Fratribus qui sunt in monte, ne pereant fame.

CAPUT V.
Miracula in & post Papatum atque post mortem
ex eodem Summario Italico.

[35] Cum Papa Cælestinus castrum Rajani pertransiret Neapolim versus, quædam mulier, Amata nomine, benedictione ejus recuperavit usum membrorum & facultatem gradiendi, quibus erat privata. [Adjutæ miraculo mulieres tres:] Angela, Joannis Petri de S. Euphemia, a capite ad pedes tumens atque inflata, per annos quatuor se movere non poterat nedum ambulare, spe insuper omni recuperandæ salutis destituta mœrebat; cum fuit a sancto Patre consignata & sanata. D. Maria, filia Conradi de Vairano, per biennium graviter vexata a dæmonibus, & coram sancto Patre genuflexa, dum obiret plateas Neapolitanas, ejusdem benedictione percepta nullam amplius ab iis passa molestiam est.

[36] Postquam autem Papatui renuntiavit. Petrus Nicolai de Malapezza Venafranus, [curata cæcitas,] amisso per morbum oculi utriusque lumine, ipsum recepit, Cruce per Sanctum formata signatus. Puella de Miniano, membris omnibus contracta viribusque destituta, adducta ad Sanctum, [paralysis,] simili modo sanata est. Joannes de Lisa Sulmonensis, toto corpore dolens ac fere paralyticus, ita ut ægre se posset manibus pedibusque reptanda promovere, liberam gradiendi facultatem coram Sancto adductus etiam sic accepti. Mag. Gimundus de Vairano, [scrofulæ] scrofulis ad gulam enatis gravatus, nec iis tollendis remedium ullum in humana arte reperiens, accessit Sanctum, quando per Bonifacium Papam VIII successorem suum abducebatur ab oppido Vestia: qui cum super eum signum Crucis formasset, ex eadem hora cœpit minui malum, fuitque intra paucos dies omnino sublatum. Robertina, uxor Ricciardi Hispani, grandibus scrofulis onerata ad gulam, contulit se ad viam publicam in territorio Marzano, qua transiturus erat Sanctus quando abducebatur Vestia, sicut jam dictum est; benedictioneque percepta, liberata etiam fuit.

[37] Joannes, filius Bartholomæi Angeli de Ferentino, gravibus pectoris angustiis arctatus ab asthmate, sic ut aliquando integra hora laboraret in adducendo spiritu, [asthma,] orationibus Sancti, ad quem adductus erat, & signo Crucis solutus est ab illa infirmitate. Mulier quædam, male a dæmonio vexata violenteque adducta ad ecclesiam S. Spiritus prope Foggiam, quando Vestia abducebatur Sanctus, [Energumenæ 3 liberatæ,] Crucis signaculo fuit per eum liberata. Item alia mulier, similiter vexata, per quam dæmon Latina æque ac vulgari lingua loquebatur, ad viam publicam prope Teanum vi protracta, qua transeundum Sancto erat, mundata est. Tertia denique, ad præsentiam Sancti conducta prope locum S. Martini in Valle-gaudii, molesto hospite soluta fuit, benedictione suscepta.

[38] Cum S. Petrus Cælestinus, in Castro Fumonæ de mandato Bonifacii VIII conclusus, gravissima laboraret infirmitate, qua & mortuus est; in ipso mortis ejus articulo apparuit, [Crux visa in morte,] & a multis ibidem præsentibus testibus visa est Crux splendidissima pendere in aëre, in medio domus, id est supra portam cameræ ubi Sanctus jacebat: quod prodigii instar habitum fuit, tanto certius quanto conspicabilius pluries conversa in gyrum est, & majori diei parte ibidem perstitit. Postea vero sequentia miracula contigerunt.

[39] Leonardus Gualterii de Pectorano scrofulam gestabat supra oculum dexterum ad magnitudinem amygdalæ adeo ut oculum aperire non posset: cum autem indies fieret grandior, [Curantur, scrofula,] jamque annum unum sic processisset, attactu catenæ, qua Sanctus accingi solebat, continuo evanuit. D. Philippa de Palena, a cingulo deorsum contracta & paralytica spatio unius anni, gressuque privata: [paralysis,] quæ eadem catena cincta, ad modum quo ipsa cingi solebat Sanctus, sanitatem obtinuit miraculosam. D. Marca, filia Mariæ Leonis de Guarcino, latere dextero paralytica, sic ut eo nec movere se nec portare quidquam posset, adducta ad ecclesiam S. Antonii prope Ferentinum, ubi jacebat corpus Sanctum, & posita supra ejus sepulcrum, subito sanata est. Item Romana, filia Philippæ uxoris Nicolai Matthæi de Ferentino, brachio contracta & latere dextro paralytica, nec manibus nec pedibus uti valens, magna cum devotione ad sepulcrum delata, ibidem sanitatem impetravit. D. Lætitia, D. Clementis de Ferentino, [& pedum impedimentum,] continua febri graviter laborans, & insuper dextro latere paralytica, voto se obligans ad Sancti sepulcrum visitandum, voti rea mox fuit. Petrus Mag. Jordani della Serucula Anagninus, in dextera coxa tantum dolorem patiens ut ambulare non posset, neque pedes in terra ponere: gressum recuperavit eodem adductus.

[40] Lætitia, filia Leonardi Licaze de castro Mozoli diœcesis Anagninæ, per sex annos dextrum pedem contracta, positaque supra sepulcrum Sancti, gratiam incessus expediti consecuta est. Petrus, alias dictus Pietas de Ferentino, per quemdam morbum intolerabili cruciatui junctum amiserat gradiendi facultatem, neque digitos manuum adstringere poterat, sed membris omnibus contractus anno integro manserat contractus: devotione autem erga Sanctum suscepta, & visitato ejus sepulcro, ante illud totam noctem ferventer orando perseverans, sequenti mane sanus apparuit. Jacobus, filius D. Mariæ Nicolai de Paterca, omnibus membris contractus, devoteque ad sepulcrum Sancti delatus, supraque illud collocatus, in conspectu omnium sanitatem recuperavit.

[41] Maria Ferraria de Ferentino, apostemate inflata exindeque opinione omnium moritura, [sanati varii infirmi,] ibidem etiam salvata est. D. Palma Gandolphi de Ferentino, dolore capitis laborans, qui etiam collum ipsi in humerum detorserat, post sesquiannum adducta ad sepulcrum, tam integre sanata est, ut ipso quo doluerat capite deinceps ferre posset etiam grandes lignorum fasces. Fr. Joannes de Buccani, ex Ordine ipsius Sancti, toto corpore dolens graviter atque contractus, neque incedere valens nec quidquam eorum agere quæ solebat, velut inutilis posthac futurus ab aliis Patribus delatus & sanatus est ad monumentum Sancti. [contracti,] Petruccius, filius D. Bellutiæ Joannis Bartoli de Coccano diœcesis Ferentinensis, manibus pedibusque & toto latere dextero contractus, septem amplius annis infirmitatem istam toleraverat, quando parentibus suis dixit: Ferte me ad Sanctum illum qui pueros sanat: ad eumque deportatus convaluit. Thomas, filius Jacobi Thomæ Lucæ de Caramanico, paralyticus & contractus, qui nec ambulare nec stare poterat, sed neque loqui, desperatus a medicis, ad impositionem catenæ supradictæ statim convaluit.

[42] Thomas, filius Sulmontinæ, uxoris Bernardi de Sulmona vexatione diabolica vigorem omnem corporis amiserat, nec loqui verbum poterat, nec ullam amplius spem salutis habebat; [surdi,] sed devote adductus ad locum sancti Spiritus, ibique cinctus catena ista, miraculose liberatus est. Nicolaus, filius Petri Gabolini de Aletrio, duobus eoque amplius annis vermes patiebatur in auribus, malignum humorem stillantibus: cujus caput cum esset devote reclinatum supra sepulcrum Sancti, solutus omni incommodo fuit. Leonardus de Roxa, Aletrinus, similiter caput sepulcro imponens, recuperavit auditum penitus deperditum.

[43] Odo, filius Joannis Odonis de Ferentino, gravem incurrerat infirmitatem, quæ eum loquela & gressu privarat, [mutus,] nec sinebat caput erectum tenere: cumque sic mansisset uno anno & amplius, positus supra sepulcrum Sancti, visibiliter fuit restitutus integræ sanitati. Fr. Petrus de Cere, Monachus S. Bartholomæi de Trisulto Ordinis Carthusiani, infirmitatem patiebatur cardiacam adeo gravem, [& cardiacus.] ut continuum toto corpore totisque visceribus sentiret cruciatum, sibique videretur in horas expiraturus: duraverat tamen hæc ei infirmitas totis duodecim annis & amplius, quando sumpta in meritis Sancti fiducia venit ad ecclesiam S. Antonii, ubi ille sepultus erat, ibique triduo mansit, & deinceps nullum incommodum sensit.

[44] Hugo, famulus Prioris S. Bartholomæi de Trisulto, ferendo ulmum magni ponderis herniam contraxerat in partibus genitalibus, adeo gravem ut nullum ei curandæ remedium inveniretur: sed cum vovisset ad sepulcrum accedere & votum implesset, [Curata hernia,] voti etiam sui consecutus est effectum, integram scilicet sanitatem. D. Margarita, uxor Petri de Passano, & filia Angelellæ de Ferentino, sex scrofulas ad guttur portabat annis duodecim, nec ab iis potuerat quantiscumque remediis liberari. [& scrofulæ.] Verum cum eam ad sepulcrum Sancti adduxisset Illustrissimus ac Reverendissimus Cardinalis Thomas ex Ordine ipsius Sancti, & hujus catena illius gutturi ibidem esset admota; cœpit ipso instanti decrescere molesta illa atque deformis appendix, intraque paucos dies sic tota evanuit, ut nec vestigium quidem remanserit.

[45] Bartholomæus Episcopus Ferentinas, & alii multi ejusdem civitatis incolæ, [Elevata ossa suave olent.] qui cum ipso interfuerunt in disjunctione ossium S. Petri, facienda ex voluntate & commissione Fratrum, in quorum potestate ipsa erant, & ad petitionem populi Ferentinatis, ad illa honestius decentiusque collocanda: in ipsa eorum contrectatione senserunt magnam odoris suavitatem (qualis ex Sanctorum & Beatorum corporibus sæpe afflatur) quæ omnem aromatum virtutem superabat. Hactenus Italicum Ms. Opportune autem sese offert hic nobis Bartholomæus Ferentinas Episcopus, pro anno, quo hæc oßium sacrorum elevatio contigit, MCCCVI, ad supplendum hiatum seriei Episcopalis apud Vghellum tom. I Italiæ sacræ col. 727, nullum Episcopum nominantis, qui sederit inter Landulfum anno MCCCIII vita functum, & Phillippum anno dumtaxat MCCCVIII confirmatum.



CAPVT VI.
Bulla Canonizationis & Translationis historia, ex editione Fabri, collata cum Mss.

[46] Clemens Episcopus, Servus Servorum Dei, venerabilibus Fratribus, universis Archiepiscopis, Episcopis; ac dilectis filiis, Abbatibus, Prioribus, Decanis, Archidiaconis, & aliis Ecclesiarum Prælatis, ad quos litteræ istæ pervenerint, salutem & Apostolicam benedictionem. Qui facit magna & inscrutabilia & mirabilia absque numero, [A Christo repletur Ecclesia novo gaudio,] Dei filius, increata Sapientia, Verbum Patris; qui olim a principio, una cum Patre & sancto Spiritu, ex nihilo mundum efficiens, dispositione suavi convertit producta omnia, secundum gradus suis naturis congruos, cælum replevit Angelis; hominem ad imaginem suam factum perfundendo gratia, sidereis mansionibus dignum fecit; novissime diebus istis, antiqua innovando signa, immutando mirabilia, stupendum miradumque opus ipse fecit Altissimus, gloriam majestatis Divinæ clamans altisone, perfundens Sponsam suam Ecclesiam novo genere gaudiorum. Ecce namque novi Confessoris insignia mundo prodeunt, præclara merita mundi defluentis viatoribus patefiunt, sanctitatis ejus magnitudinem grandia miracula proloquuntur, quæ ipsum probant indubie in deliciis Paradisi, intra secreta Dei cubicula, plenam habere requiem post laborem. Et recte quidem: nam qui in terris non cessavit magnifice de virtute progredi in virtutem, dignus esse dignoscitur, [ob Sanctitatem S. Petri de Merono,] qui in cælis, terras deserens, gloriam Domini revelata facie speculetur. Ob hoc beatorum spirituum agmina exultant in gaudio, dum vir sanctus, solari fulgore coruscus, ipsis inseritur; & de ipso portante gloriam, sacratus horum numerus, quem cadentium ruina minuerat, integratur. Applaudunt & cæli, cum ei gradienti in virtute sursum patulum præbent iter, ipsique regnanti Deus in ipsis ætheream sedem parat. Plaudat ergo & jubilet canora voce sponsa Christi mater Ecclesia, dum quem genuit unda baptismatis, & aluit ubere piæ matris, quem & Patrem in mundo habuit & Pastorem, lætabunda gloriosum mittit ad Superos: cum de se, horto irrigato divinitus, ipsum ut lilium candoris nivei, ut vernantem rosam odoris eximii, festive divinis conspectibus repræsentat. O quam felix es Provincia a Terræ Laboris, quæ probaris talem & tantum produxisse palmitem, inhærentem firmissime Christi viti: cujus propagines odore miræ sanctitatis diffuso extenduntur usque ad fines orbis, ejusque ex uvis expressus vini liquor devotorum corda lætificans, ad amorem Dei mundanorum mentes alllicit & inflammat.

[47] S. igitur Petrus, de prædicta provincia Terræ Laboris traxisse fertur originem, ex honestis parentibus, Catholicis & devotis. [qui a puero in eremo vixit,] Hic edoctus cum Tobia Deum timere ab infantia, & abstinere a vitiis, illecebras mundi considerans, quæ plerumque humanas mentes dum leniunt, vulnerant, vinciunt, & captivant; positus in ætate adhuc tenera, sed sub corpore fragili virilem animum secum habens, antequam seculare quidquam ejus illaberetur animo, fugam prudenter attentans, cum Baptista Joanne, eremi secreta petiit; ubi remotus a noxiis, solus posset suo vivere Creatori. Quanta autem inibi in locis solitariis, horridis & aridis, & fere hominibus inaccessis, vestium asperitate, quanta victus parsimonia, quantisque vigiliis & orationibus, quotve aliis afflictionibus maceraverit carnem suam (ne delicate nutrita proterviens, sæviret in spiritum) non posset lingua faciliter seu breviter explicare. Hoc vir sanctus idcirco consulte & provide faciebat, quo excussa & attrita palea suæ carnis, ejus spiritus innocens, ut purgatum & mundum triticum, reponi dignus esset in horreo cælesti. Ut autem ad ædificationem Christi fidelium saltem pauca exprimantur de multis, [deditus asperitatis,] quæ sint velut informativa quædam exemplaria vitæ nostræ; ipse, sicut pluribus & fide dignis testimoniis est probatum, vestium splendorem ac lenitatem despiciens, in quibus amatores hujus seculi delectantur, ciliciis de pilis equorum factis, reticulatis pariter & nodosis, vestibus quoque aliis vilibus multum & asperis tegebatur. Ad nudam quoque carnem, catenam ferream, & circulum quandoque ferreum deferebat. Lecti etiam mollitiem declinans (ne caro petulanter lasciviens, noxia moliretur in spiritum) in terra aut nudis tabulis dormiebat, vel in cancellatis craticulis, vestitus cilicio & pannis solitis, præcinctus lumbos circulo ferreo aut catena. Pro pulvinari vero, ligno aut lapide seu dura re alia utebatur: & (quod pene importabile est) sanus vel infirmus, lectis aliis non est usus. Studens etiam pro viribus domesticum domare hostem, ne prævalere posset spiritui, nec sanus nec infirmus carnibus vescebatur. Vinum vero non bibebat nisi rarissime: [abstinentiæ exercitiis;] sic lymphatum tamen, ut videretur vini speciem non habere. Semper quoque, nisi diebus Dominicis, jejunabat. Sex nihilominus quadragenas singulis annis faciens, mentem non ventrem reficere cupiendo, affligebat in ipsis solito durius carnem suam. O stupenda & aliis insueta rerum materies! cernere hominem, in carne degentem mortali & fragili, sub tam austeræ & longæ macerationis pondere non cadentem. In tribus namque quadragenis in pane & aqua jejunabat continue, & quandoque cum solis foliis caulium, absque pane: interdum autem solis pomis, vel solis pomis vel castaneis, seu granis fabarum mollificatis in aqua, aut crudis rapis tantummodo vescebatur. In ceteris vero quadragenis, uno tantum ferculo utebatur, insipido tamen & in modica quantitate. In harum vero quadragenarum aliquibus (quod naturæ humani corporis est horror) usus est pro veste solo cilicio: in quibusdam vero, cilicio & super ipsum panseria sive lorica, cujus pondere caro ejus, per subintrantes nodos cilicii, ut testantur ejus socii, aliquoties rumpebatur. Et revera hæc in homine isto sancto supra hominem gerebantur: ad hæc enim ferenda tam gravia virtus humana non videtur posse sufficere, sed divina potius in ipso habitans hoc gerebat.

[48] Hic beatus vir, jam mortificatis spiritu carnis desideriis & repressis, [item orationi,] summe devotus Deo, orando assidue animum ad Deum tenuit firmiter elevatum: ipse etenim ad matutinas laudes media nocte surgens, ipsis dictis legebat Psalterium, cum Letania & Collectis quam pluribus ac crebis genuflexionibus: & disciplinis duris carnem suam cum vitiis & concupiscentiis crucifigebat. In aurora vero, Missa per ipsum celebrata, iterum devote reincipiebat Psalterium, & orare usque ad horam tertiam non cessabat. Ne autem ipsum reperire posset diabolus otiosum, [& labori.] laborabat propriis manibus, scribendo, vel suendo cilicia, seu faciendo aliud opus honestum & utile, ab hora tertia usque ad nonam. Post cibum denique sumptum usque ad noctem profundam perseverabat cum Deo, ab oratione fervente spiritum non relaxans. Morum etiam honestate venustus, odore suæ sanctitatis vitæ communiter jam disperso, ad suum multos attraxit aspectum; & quamplures, oberrantes per vitiorum abrupta, reduxit ad Deum suis sanctis orationibus & exemplis. Nec mirum: nam ipsum reddebat cunctis communem caritas, [Hic multis ad Deum conversis,] obedientia promptum, placidum humilitas, pietas patientibus coafflictum, decorum puritas, parsimonia mirabilem, honestatis maturitas reverendum, benignitas hilarem, constans quoque virtus animi in adversis & prosperis uniformem. [instituit Ordinem:] Denique vir sanctus, cupiens divinum ampliare cultum, Congregationem monasticam sub S. Benedicti regula, superadditis ei Statutis arctissimis, ordinavit: ubi Fratrum suorum Deo famulantium adaucta multitudine numerosa, fundatisque locis non paucis, in quibus Christus Jesus ab ipsis jugiter laudaretur, vixit cum eis, cunctis florens virtutibus, ac eximiæ sanctitatis operibus informans & reformans universos.
[49] Verum quia non erat expediens, quod tantæ sanctitatis odor in solo uno mundi angulo sentiretur, sed potius quod, ad ædificationem cunctorum fidelium, [creatus summus Pontifex,] circumquaque per mundum promptius spargeretur; dispensatione provida ad summum Pontificatus apicem est provectus. In quo tamen idem ipse manens qui fuerat, sub praecelsæ dignitatis habitu; nec vitam eremiticam (quantum fas servare fuit) nec animum derelinquens, novit inter epulas esse sibi summe austerus & abstinens, inter amplas divitias summe pauper. At vero hic vir beatus, simplicitatis miræ & in spectantibus ad regimen universalis Ecclesiæ inexpertus (utpote qui a teneris annis usque ad senium elongatus a mundo, cor suum mundanis rebus non accommodaverat, sed divinis) reflectens prudenter suæ considerationis intimæ oculum ad seipsum, [ultro se abdicat:] honori Papatus cessit & oneri, libere & ex toto, ne ob prædicta posset ex suo regimine quodcumque periculum universali Ecclesiæ provenire; & ut turbativa Marthæ solicitudine declinata, vacare posset secus pedes Jesu contemplationis otio cum Maria. Post hæc itaque divinæ vacans contemplationi assidue, usque [moritur clarus miraculis:] ad ejus obitum, quo beata illa anima carnis evasit ergastulum, cælos petens, sanctissimam vitam duxit. Et quia multum conveniens erat, quod ille, quem Deus in mente perfuderat tot & tantis charismatibus gratiarum, clarus mundo colendusque divinæ virtutis testimoniis appareret; non defuere divina miracula in quolibet statu suo; ante Papatum videlicet, in Papatu, ac etiam post Papatum, in ejus vita pariter & post mortem, voce clamosa proloquentia ipsius imitandam cunctis eximiam sanctitatem.

[50] Ut autem hoc Jesu Christi fidelibus amplius notum fiat, aliquot miracula de quampluribus exprimamus, quæ accidisse ipsius meritis veraciter certis testimoniis sunt probata. Mulier quædam, ex infirmitate gravi sic cæca omnino effecta, ut juvari non posset per quæcumque adhibita remedia medicinæ; [ante Papatum,] portata ad locum eremi, ubi Frater Petrus tunc temporis morabatur; cum se signasset quadam parva Cruce lignea, quam idem Frater Petrus per virum suum ei transmiserat, & eamdem ad oculos applicasset, perfecte statim visibiliter est curata. Quidam factus ita furiosus & amens, quod se ipsum aut alios offenderet, cordis & catenis ferreis ligabatur; adductus ad dicti Fratris præsentiam, cum comedisset de pane sibi per ipsum exhibito, sic est curatus perfecte, quod de dicta infirmitate nihil ulterius unquam sensit. Puella etiam quædam, quæ fistulam tam gravem habebat in pede cum aperturis pluribus, quod de perditione pedis a medicis timeretur; portata ad ipsum, & facto per eum super plagam ter signaculo sanctæ Crucis, statim sanata est, ita ut post dies paucos non apparuerit in dicto pede aliquod infirmitatis prædictæ vestigium vel cicatrix. Quædam mulier, quæ sic vehementer gravabatur infirmitate hectica, ut de ejus vita desperaretur a medicis, nec pro necessitate quacumque absque plurium adjutorio de loco posset se movere; cum quievisset per horæ spatium sub quodam panno lineo, quem per patrem dictæ infirmæ miserat Frater Petrus, statim sanata surrexit. Quidam etiam scrophulam, grossam ad quantitatem ovi gallinæ, in manu per quinque annos habuerat: benedictione facta per ipsum Sanctum super infirmitatis locum, fuit post morulam modicam sanatus totaliter & perfecte. Cum etiam summi Pontificatus culmine præemineret, quædam mulier, [in Papatu,] quæ vi morbi per annos quatuor per totum corpus extiterat crocea & inflata, quæ etiam operari quidquam non poterat, nec absque gravamine notabili ambulare; delata ad locum, per quem erat Frater Petrus tunc summus Pontifex transiturus, & benedicta ab ipso, restituta est illico pristinæ sanitati. Alia quædam mulier, sic contracta in omnibus membris suis, ut nec ambulare posset, nec mutari de loco ad locum, nisi ab aliis portaretur; posita secus viam, per quam ipse Frater Petrus tunc transitū faciebat, & data super ipsam Crucis benedictione, per ipsum fuit perfecte continuo liberata. Postquam etiam resignavit Papatui, [& post eum,] cuidam, qui ex toto pene visum perdiderat, cum se ipsi Fratri Petro præsentasset, superducta quadam parva Cruce lignea oculis patientis, restituit integre statim visum. Denique ut in ejus obitu suæ sanctitatis lucidae divinum testimonium non deesset, de ipsa Cruce (quam summe dilexit) & lumine, fecit Deus signum mirabile apparere. Etenim tempore mortis suæ apparuit crux parva & fulgida, in medio ostii cameræ in qua erat; quæ ad modum vertiginis se volvens, continue permansit divinitus suspensa in aëre, quoad usque corpus ejus de ipsa camera est translatum. Sed & post obitum viri sancti quidam sic est percussus paralysi, [atque post mortem.] ut nec ambulare, nec stare, nec loqui posset quoquomodo. Ductus, ad locum, ubi Frater Petrus pœnitentiam facere consuevit; & catena quadam, quam portasse ad carnem nudam dicebatur dum viveret, apposita patientis collo & capiti, & ad cetera membra ejus, fuit statim penitus liberatus. Quidam etiam, qui vires ambulandi ac standi, usumque manus perdiderat, ductus ad ecclesiam, ubi dicti Sancti corpus jacet reconditum, & pernoctans cum animi devotione in eadem, sensit se mane totaliter a dicta infirmitate liberatum.

[51] His & aliis quam plurimis miraculis gloriosis mirificavit Dominus Sanctum suum, & clarum mundo reddidit ac colendum. Gaudens itaque plaudat mater Ecclesia, [Quapropter gratulabundus Papa,] & suaves depromat melodias: nam hic Christi Confessor, eximia sua proles, inter Beatorum agmina stellam possidet matutinam, & super Christi mensam cum Angelis ore pleno melle dulcius abditum manna gustat. Jubilare non quiescat plebs Catholica: nam accensus calculus, quem ex ejus medio ille incendens Seraphim tulit forcipe de altari, in ea quæ sursum est Hierusalem, ignitis lapidibus, in quorum medio Rex cælorum ambulat, est conjunctus; & hunc apud Deum Advocatum habet, quem fons effluxu perennis jocunde inebriat, abunde satiat lignum vitæ. Jocundetur insuper Religio per ipsum instituta, & in laudes Altissimi organa vocis laxet: nam hic ejus Protector indefessus stola immortalitatis induitur, ac sedens cum Principibus, solium gloriæ sempiternæ semper clarum tenet. Verum quia dignum est, [eum Sanctis adscribit,] ut quem in cælo sursum Deus glorificat, hic inferius ad suum patrocinium mundus colat; nos de sanctitate vitæ, ac veritate miraculorum Sancti hujus, de quibus inquiri fecimus diligenter, prudentis examinis discussione adhibita, plenam & firmam certitudinem obtinentes; requisiti insuper Prælatorum omnium, tunc apud Sedem Apostolicam existentium, supplicatione humili & devota; de Fratrum nostrorum consilio & assensu, confisi de omnipotentis Dei virtute, auctoritate quoque Beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus & nostra, ipsum Sanctorum Confessorum Catalogo duximus adscribendum. Ideoque universitatem vestram monemus & hortamur attente, per Apostolica scripta vobis præcipiendo mandantes, quatenus quartodecimo Kalend. Junii festum ejusdem Confessoris devote ac solenniter celebretis, & faciatis a vestris subditis celebrari: ut ejus pia intercessione & hic a noxiis protegi, & in futuro sempiterna consequi gaudia valeatis. Præstante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre & Spiritu sancto in unitate vivit & regnat Deus, per infinita secula seculorum. Amen.

[52] Addamus hic historiam translati corporis, ex Ferentinæ civitatis vicinia ad Colemadium prope Aquilam, verosimiliter ab ejusdem temporis auctore seculo XIV conscriptam, & quidem pro Lectionibus ad usum Chori die XV Februarii, quando hujus Translationis festum celebratur. Ipsas habe. Extant illæ quidem una cum Bulla in Ms. Caroli Strozzæ, stylo antiquiori, sed fine mutilæ: quare malumus ex Fabro dare. Solennitatem mirificæ Translationis, qua corpus S. Petri Confessoris almifici, de Campaniæ partibus ad civitatem Aquilæ est translatum, [Cum sancti corpus apud Ferentinases positum,] tanto gratulantiori animo & reverenti devotione celebrare nos convenit, quanto firmiori fide & indubitanter debemus credere, hoc Dei dispensatione mirifica factum esse. Cum autem corpus Confessoris prædicti in monasterio S. Antonii prope o Ferentinum, quod ipse quidem per distantia tempora longe ante construxerat, fuisset magnis laudibus reconditum, tempore mortis ejus; multa & innumerabilia ac stupenda miracula ad sepulcrum, ubi erat corpus jam dictum, meritis Confessoris ipsius Divina clementia ostendere est dignata. Et licet omnes de provincia illa Campaniæ venerantur ut plurimum Sanctum ipsum, & ob devotionem Ecclesiam frequentarent; quia tamen devotio illius populi minime æquabatur meritis Sancti hujus; omnipotens Deus, qui Sanctos suos honorari ex condigno desiderat, prout clarent merita eorum apud ipsum; de regione Campaniæ in civitatem Aquilæ, quæ hoc totis affectibus anhelabat, voluit corpus Confessoris prædicti mirabiliter transportari. [pretio obtinere nequissent Aquilani;] Et quamvis Aquilani, ex antiqua devotione, in anxietate fuissent maxima, ut prædictum corpus habere possent, ac pro hoc innumerabilem quantitatem pecuniæ Comitibus de Campania dare vellent; ipse gloriosus Confessor, qui semper abhorruit simoniam, ad suos devotos & fidelissimos Aquilanos, quos in sua vita intimo affectu dilexerat, absque pecuniæ pretio voluit remeare. Quin potius, quolibet obstaculo pulso longe, miraculose & absque periculo aliquo, dispensatione divina voluit sic educi.

[53] Hujus autem translatio sancti corporis sic per ordinem fuit acta. Cum enim inter civitatem Anagniæ & civitatem Ferentini bellum maximum ortum esset, Comes Palatinus qui tunc temporis dominabatur Anagniæ, [orto inter istos & Anagninios bello,] congregata multitudine pugnatorum, quibus Ferentina civitas resistere non valebat, quæ extra muros eadem civitas possidebat, usque ad portas fere omnia dissipavit. Timentes autem Ferentini cives, ne Confessoris prædicti amitterent sanctum corpus, accesserunt una die manu armata, & illud de loco suo celeriter exhumantes, in civitatem Ferentini deportarunt. Et mirum, quod dum ejusdem civitatis Episcopus in sepulcrum descendit, ut inde tolleret sanctum corpus, de ruptura quam passus est annis multis, fuit continuo liberatus. Deportatum vero corpus infra mœnia civitatis, in S. Agathæ fuit ecclesia collocatum. Prior autem, qui tunc temporis monasterio, ubi corpus illud sanctum fuerat, præsidebat, de hujusmodi sic peractis fuit non modicum contristatus. Nec immerito: quia videbatur quodammodo Ordo, quem idem ipse Sanctus construxerat, quasi absque capite remanere. Et quia per se idem Prior super hujusmodi facto ausus non erat aliquid attentare; omnia sic per ordinem gesta Visitatori Ordinis intimavit. Qui quidem Visitator, ut erat zelator solicitus pro Ordinis bono statu, concito gressu ad locum prædictum S. Antonii de Campania properavit. Qui etiam divino instinctu causam finxit, quod visitare volebat: [Ferentinum accedens Visitator,] propter quod mandavit convocare Fratres omnes oriundos de Ferentino, qui in custodia corporis sancti erant. Et missis duobus aliis de nocte Fratribus, qui de provincia & civitate illa non erant, ut in custodia corporis sancti permanerent; idem ipse Visitator expresse ac occulte mandavit, ut omni sagacitate ac ingenio quo valebant adhibitis, sanctum corpus habere omnimode procurarent. Qui licet tremebunde satis ad hoc pergerent peragendum, propter hoc videlicet quia magna fiebat custodia armatorum; confisi tamen de divino auxilio & de sanctæ obedientiæ meritis, prout eis permissum erat a populo, ad custodiam sancti corporis perrexerunt.

[54] [per Fratres ipsum custodire jussos,] Cum autem in prima noctis vigilia surrexissent; genibus flexis coram capsa, ubi sanctum corpus erat reconditum, sic oraverunt humiliter & devote: Domine Jesu Christe, per merita hujus Sancti, cujus ossa & Reliquiæ in capsa ista sunt condita, te suppliciter exoramus, ut si sanctum corpus absque periculo hinc levare valeamus & alio asportare, digneris ostendere nobis signum, ut scilicet una istarum spirarum, quæ coram sancto corpore sunt accensæ, continuo extinguatur. Erant enim ibi ardentes jugiter spiræ tres, [exempta capsæ ossa sibique allata,] ob reverentiam Sancti hujus. Et fusa sic oratione prædicta, subito & sine intervallo aliquo, spira quæ ardebat in medio fuit extincta. Illico Fratres illi ab oratione surgentes, & roborati spiritu fortitudinis per hoc signum, capsam magnam clavi aperuerunt. Accepta vero capsa minore, quæ intus erat, in qua sub certis sigillis recondita erant ossa omnia Confessoris prædicti, & incisis funibus de subter quibus erat per circuitum colligata, illam aperuerunt: & salvis sigillis ab anteriori parte appositis, inde omnia ossa extraxerunt. Religantes autem de subter filo funes cum integritate sigillorum, capsellam, ut prius fuerat, posuerunt in capsa majore: qua clave obfirmata & clausa, ossa omnia hujus sanctissimi Confessoris lineo panno & albo circumvolventes, in mataratio, in quo jacuerant, absconderunt. Mane autem facto replicantes mataratium, imposuerunt capiti cujusdam bonæ matronæ, & ad domum monasterii direxerunt; causam fingentes cum custodibus qui aderant ibi, quod Visitator prædictus, ubi jacere poterat, non habebat. Redeuntes etiam Fratres ad monasterium, Visitatori, [transfert Aquilam:] quod actum erat, indicarunt. Qui gavisus non modicum, præcepit Fratribus illis ad portandum paratis, ut eum sequi cum sancto illo corpore non tardarent: quod & factum est sine impedimento aliquo, divina gratia operante. Et transeuntes per Campaniam, quæ tota erat tunc temporis bellis plena, non invenerunt obstaculum quoquomodo. Imo illo mane, quo asportatum est sanctum corpus, facta est in civitate Ferentini de hoc mussiratio magna: & cum jam parati essent ad capiendum passus, ante portam civitatis permissione Divina apparuerunt quadringenti milites ad bellandum, & in civitatis obsidione tamdiu duraverunt, quamdiu sanctum corpus ferentes totam Campaniam transierunt, & divino instinctu Aquilam perrexerunt.

[56] [ubi latenter excepta,] Aquilani autem de hoc firma veritate comperta, diebus & noctibus continuatis viginti, tanto gaudio & lætitia sunt abstracti, quod quasi noctes & dies insomnes ducerent, refecti laudibus hujus Sancti. Et, ut compendiose loquar, tam magnam solennitatem Aquilani fecerunt, perseverantes unanimiter in hymnis & canticis, & in aliis quæ ad divinum cultum spectare noscuntur, quod humana linqua deficeret hoc narrare. Hæc est autem relatio Uncti hujus, in qua per Aquilam dicitur iterum coronari: nam proprie in loco illo Colismadii, ubi inunctus & in summum Pontificem extitit coronatus, ibi festum translationis hujusmodi, cum ostensione Reliquiarum corporis sancti ejus, factum fuit cum ingenti lætitia & honore. Ad cujus quidem ostensionem corporis, multi languentes diversarum infirmitatum fuerunt totaliter liberati: [miraculis clarent.] nam ad tactum capsæ ferreæ, in qua reconditum erat corpus illud, cæci lumen recipiunt, & muti loquelam, contracti manuum & pedum extensionem; dæmoniaci & alii diversis langoribus impediti, liberati sunt meritis Sancti hujus. Ad cujus etiam festivitatis spectaculum plures Episcopi, Prælati alii, & Abbates, cum copia maxima Clericorum & Religiosorum virorum cujuslibet Ordinis, apparatu solenni processionaliter convenerunt: aliorum vero Christi fidelium tam magna extitit multitudo, ut centum millia virorum numerum credatur excessisse. Facta est autem Translatio corporis prædicti Confessoris almifici sub anno Domini millesimo trecentesimo vigesimo septimo, die quinto-decimo Februarii. Reconditum autem fuit honorifice in capsa ferrea, vallata seris fortissimis in ecclesia S. Mariæ Collemadii de Aquila, quæ quidem ecclesia est de Ordine ejusdem clarissimi Confessoris, quam etiam ecclesiam idem ipse Sanctus ante suum Papatum construxerat, & in Papatu existens absolutionis plenariæ Indulgentia decoravit. Gaudeat ergo & exultet per secula civitas Aquilana, quæ tantum ac talem meruit recuperare Patronum.... Congaudeant etiam Provinciæ regni hujus, quæ ex civitate familiari tam praeclari Confessoris habent Reliquias, & ejus sanctissimi corporis sunt præsentia decoratæ. Qui quidem Sanctus pro eo in istis provinciis esse voluit suum corpus, ut ipsum venerantes condigne, & in corpore viventes custodiat, & de corpore egredientes post mortem ad æternam gloriam introducat. Amen.


 http://biografieonline.it/biografia-papa-celestino-v

mercoledì 26 luglio 2017

Che cosa ci conviene fare per mantenerci casti

 
IL SESTO E IL NONO COMANDAMENTO
1. Che cosa ci proibisce il sesto comandamento: Non commettere atti impuri?

Il sesto comandamento: Non commettere atti impuri, ci proibisce ogni atto, ogni sguardo, ogni discorso contrario alla castità, e l'infedeltà nel matrimonio.

2. Che cosa proibisce il nono comandamento?

Il nono comandamento proibisce espressamente ogni desiderio contrario alla fedeltà che i coniugi si sono giurata nel contrarre matrimonio: e proibisce pure ogni colpevole pensiero o desiderio di azione vietata dal sesto comandamento.

3. È un gran peccato l'impurità?

È un peccato gravissimo ed abominevole innanzi a Dio ed agli uomini; avvilisce l'uomo alla condizione dei bruti, lo trascina a molti altri peccati e vizi, e provoca i più terribili castighi in questa vita e nell'altra.

4. Sono peccati tutti i pensieri che ci vengono in mente contro la purità?

I pensieri che ci vengono in mente contro la purità, per se stessi non sono peccati, ma piuttosto tentazioni e incentivi al peccato.

5. Quand'è che sono peccati i pensieri cattivi?

I pensieri cattivi, ancorché siano inefficaci, sono peccati quando colpevolmente diamo loro motivo, o vi acconsentiamo, o ci esponiamo al pericolo prossimo di acconsentirvi.

6. Che cosa ci ordinano il sesto e nono comandamento?

Il sesto comandamento ci ordina di essere casti e modesti negli atti, negli sguardi, nel portamento e nelle parole. Il nono comandamento ci ordina di essere casti e puri anche nell'interno, cioè nella mente e nel cuore.

7. Che cosa ci conviene fare per osservare il sesto e il nono comandamento?

Per ben osservare il sesto e il nono comandamento, dobbiamo pregare spesso e di cuore Dio, essere devoti di Maria Vergine Madre della purità, ricordarci che Dio ci vede, pensare alla morte, ai divini castighi, alla passione di Gesù Cristo, custodire i nostri sensi, praticare la mortificazione cristiana e frequentare con le dovute disposizioni i sacramenti.

8. Che cosa dobbiamo fuggire per mantenerci casti?


Per mantenerci casti conviene fuggire l'ozio, i cattivi compagni, la lettura dei libri e dei giornali cattivi, l'intemperanza, il guardare le immagini indecenti, gli spettacoli licenziosi, le conversazioni pericolose, e tutte le altre occasioni di peccato.

http://www.sanpiodapietrelcina.org/comandamenti/6.htm

AMDG et BVM